Norandinus et Lucina

Personae ficticiae in Orlando furioso

Norandinus[1] (Italiane Norandino) et Lucina sunt duae personae in carmine epico Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.

Norandinus, Lucina et Orcus in tabula ad Ioanne Lanfranco anno 1624 circa picta.

Biographia

recensere
 
Norandinus et Orcus in illustratione a Daniele Chodowiecki facta intra annos 1771 et 1772.

Norandinus rex Saracenus Damasci est et Lucina filia regis Cypri est. Post matrimonium inter duo in insula Cypri mare procella turbatur et navis eorum in alium locum vela dat, deinde, post tres dies, navis in insulam pervenit. Norandinus venatur sed nautae eius ab Orco oppugnantur: Orcus caecus est sed magnum olfactum habuit. Nautae effugiunt sed Orcus velocior est et pauci nautarum navem conscendunt: Orcus vorat duo nautarum et alias cum Lucina in speluncam suam claudit. Deinde Orcus e spelunca exit et gregem suum depascit (Ludovicus Ariostus materiam ex Odyssea repetit, quia Orcus similis cyclopi Polyphemo est).

Norandinus ex venationem redit et pauci nautae in navi regi de Orco narrant, deinde Norandinus ilico proficitur ad liberandum uxorem suam. Rex ad speluncam monstri pervenit et illic uxor Orci invenit: uxor Orci Norandino dicit quae maritus suus mulieres non vorat, sed in speluncam claudit cum illa. Mulier Orci illi consilium fugae dat sed Norandinus paratus ad servandum Lucinam est, igitur etiam uxor monstri eum adiuvat: ea corpus regis adepe animale conspergit, quia adeps odorem suum dissimulat, et regem pellem ovis dat. Norandinus igitur, pelle ovis induto, se gregis immiscet et Lucinam reperit. Norandinus consilium suum Lucinae nautisque explicat: illi aliquos capros necant, corpora eorum adepe caprorum conspergunt et pelles animalum induunt. Matinutis temporibus Orcus e spelunca exit et gregem suum depascit: nautici fugiunt sed Lucina detegitur et Orcus in speluncam denuo claudit.

Norandinus non fugit cum nauticis sed cum Lucina illic manet, sed ad vesperum Orcus fugam nautarum percipit et Lucinam punit, quia ille eam catenis vincit apud scopulum. Norandinus non potest servare eam sed, post quattuor menses, rex Saracenus Gradassus et imperator Mongoliae Mandricardus in insulam pervenunt et Lucinam inveniunt. Liberata ea duo Saraceni apud patrum suum mittunt: cognitis rebus Norandinus in urbem suam redit et rursus coniungit cum uxore sua. Deinde quinto quoque mense dies festus sollemnis celebratur in Damasco ad memorandum historiae reginae regisque.

Anno 1624 circa pictor Italicus Ioannes Lanfrancus(it) tabula de historia Norandini Lucinaeque pinxit: hodie haec tabula[2] in Pinacotheca Borgesia Romae est.

  1. De nomine latino vide versionem latinam carminis epici.
  2. Pagina tabulae apud situm interretialem Pinacothecae Borgesiae (Italice)

Bibliographia

recensere
  • Ferroni, Giulio, Ariosto, Salerno Editrice, Romae, 2008.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.