Pinacotheca Borgesia,[1] vulgo Galleria Borghese, est museum picturarum et sculpturarum a cardinale Scipione Burghesio et aliis eiusdem familiae congregatarum. Pinacotheca apud villam Borgesiam Pincianam (in Monte Pincio Romae sitam) visitanda est. Scipio Burghesius patronus fuit Ioannis Laurentii Bernini amatorque operum Caravaggii; tabulas etiam Titiani et Raphaëlis congessit.

"Venus Victrix" ab Antonio Canova sculpta (figura Paulinae Bonaparte, Napoleoni sororis, Camilli Borghese uxoris).
Gladiatores, opus tessellatum Romanum.

Pars sculpturarum, praecipue Romanarum, anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense amovit.

Annis 1995 et 2000 caput Marci Aurelii in fronte edificii, cornucopias et urnam Bacchi restituit sculptor Romanus Iosephus Ducrot.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Carole Paul, Alberta Campitelli, Making a Prince's Museum: Drawings for the Late Eighteenth-Century Redecoration of the Villa Borghese. Angelopoli: Getty Museum, 2000. ISBN 978-0-89236-539-5