Iosephus Ducrot
Iosephus Ducrot (natus Giuseppe Ducrot Romae die 4 Septembris 1966) est sculptor qui inter 'Virtuosos' Pontificiae Academiae Scientiarum numeratur.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Vita
recenserePrimo exploratus et expertus pingendi artem et adumbrandi tandem totus se sculpturae arti dedicavit Ducrot. Ea in disciplina artifices sequitur Romani Imperii et aetatis, quae hodie 'Hellenismus' vocatur, aemulatque sculpendi artem Barocam. Argilla utitur Iosephus, opere fictili uitreato, marmore aereque. Consultus non solum in rebus monumentorum restaurandorum sed etiam privatis ab viris et a Sancta Ecclesia opera ei adsignantur. Anno 2013 a Summo Pontefice Benedicto XVI in Academiam eius Pantheonis vocatus est Ducrot. Romae domi ibique opera creat sua.[1]
Opera selecta
recensereMaiora operum Ducrotis sunt:[2]
- 1995 Caput Marci Aurelii in fronte Pinacothecae Borgesiae, Romae
- 1996 Herma Nymphae in 'Piazza Capo di Ferro', Romae
- 1999 Reliquiare capitis (aeneum) Sancti Philippi Neri in Bascilia Sancti Ioannis Baptistae Florentinorum, Romae
- 2000 Cornu copiae et urna Bacchi apud Pinacothecam Borgesiam, Romae
- 2000 Altar, ambo et statua Sancti Benedicti in cathedrale Nursiae
- 2009 Monumentum Sancti Benedicti Casino, (Regio Latium)[3]
- 2010 Monumentum Sancti Hannibalis Mariae de Gallia, in concha exterioris lateris Basilicae Vaticanae, Romae[4]
- 2011 Altar, ambo et crucifixus in cathedrale Dioecesis Netensis, Sicilia
- 2012 Statua Ioannis Baptistae in Basilica Beatissimae Virgini et omnium Angelorum et Martyrum, Romae[5]
- 2015 Fontana, Le Sirenuse, Pausitano Amalphitano[6]
- 2017 Statua Matthaei Evangelistae in ecclesia Sancti Caetani, Monachio[7]
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Excerptum e Ducrot, Giuseppe, in: Istituto dell’Enciclopedia Italiana Treccani, Lessico del XXI Secolo (2012); et: Achille Bonito Oliva, Giuseppe Ducrot (catalogus exhibitionis, ARCO 20.02.2015-10.05.2015), Romae 2015, p. 142.
- ↑ Omnia fere inveniuntur: Achille Bonito Oliva 2015, p. 134-139.
- ↑ Alfonso Feola, La statua bronzea di San Benedetto a coronamento di una nuova rotaria, in: GazzettaRegionale, 12 Iulii 2015.
- ↑ The Pope blesses the statue of St Hannibal Mary, in: Observatore Romano, 8 Iulii 2010; Benedizione della statua di Sant’Annibale Maria di Francia - 7 luglio 2010, in: La Basilica di S. Pietro 22/7 (2010), pp. 1-2.
- ↑ Die unruhige Besorgnis des Vorläufers Jesu, Eine neue Statue von Giuseppe Ducrot in der Basilika Santa Maria degli Angeli e dei Martiri, in: Observatore Romano, 22 Iunii 2012.
- ↑ Alyssa Bird, The Most Attractive New Bar on the Amalfi Coast, in: Architectural Digest, 31 Iulii 2015.
- ↑ Jakob Wetzel, Auferstehung in der Theatinerkirche, in: Süddeutsche Zeitung (online), 3 Maii 2017.