Scipio Burghesius[1] (Scipione Borghese Caffarelli; Romae die 1 Septembris 1577 natus; die 2 Octobris 1633 mortuus) fuit cardinalis bibliothecarius et archivarius Sanctae Romanae Ecclesiae ab anno 1609 usque ad 1618. Fuit ab anno 1610 usque ad 1612 archiepiscopus Bononiensis.

Effigies Scipionis Burghesii ab Octavio Leoni picta (Museum Fesch Adiacii)
Coat of arms of Scipione Caffarelli-Borghese.svg

Suadente avunculo papa Paulo V, Scipio Burghesius ab anno 1606 aedificare iussit suburbanam villam Borgesiam Pincianam; ibi collectiones suas picturarum statuarumque congregavit. Collectionis pars maxima in eadem villa usque hodie manet, unde nuncupatur "Pinacotheca Borgesia"; collectum autem statuarum quarundam anno 1807 Camillus Philippus Lodovicus Burghesius imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense removit.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Fons nominis: [1]

Nexus externiRecensere

  • Vita (Italiane)

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!