Bradamantis (-mantidis, f.)[1] (Italiane Bradamante) est magna persona in carmine epico Orlando innamorato(it) a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto atque in carmine epico Orlando furioso a scriptore italico Ludovico Ariosto scripto.

Bradamantis ab Antonio Tempesta anno 1597 picta.

Biographia

recensere
 
Bradamantis ab Iulio Schnorr inter annos 1822 et 1827 picta.

Bradamantis comes palatina(Wikidata) Francogalliae et soror comitis palatini Rinaldi Montalbani est. Illa etiam consobrina Rolandi est. In Orlando innamorato Bradamantis, ad Lutetiam Parisiorum perveniens, Rhodomonti regi Saraceni occurrit et rege Algeriae in eam impetum facit, sed miles Saracenus Rogerius pervenit et Bradamantidem servat. Deinde Bradamantis amore Rogerii capitur, sed illa Christiana est cum Rogerius Saracenus esset.

In Orlando furioso Bradamantis aliam pugnam contra Saracenos facit et, vulnerata ab hostibus, defenditur a Rogerio. Tamen magus Atlas, tutor Rogerii, eum rapit et in suo castello magico claudit: Atlas in castello Rogerius claudit quia ille prospexerat futura eius et mortem suam post matrimonium cum muliere Christiana viderat. Bradamantis adiuvatur a maga benigna Melissa et in Africam pervenit ab liberandum Rogerium. Castellum Atlantis magicum atque plenus falsarum imaginum est sed Bradamantis anulum magicum quod artes magicas abrogat habet et Rogerium liberat. Bradamantis Atlantem petit ut Rogerium liberet sed magus Atlas Rogerium in errorem inducit: hippogryphus magi Atlantis Rogerium rapit et in insula Oceani Indici fert, ubi saga Alcina vivit. Maga Melissa Rogerium ex Alcina servat et miles in Europam redit, sed magus Atlas castellum magicum in Francogallia creat et in errorem inducit multi equites regesque Saracenorum, etiam ipsa Bradamantis.

Eques Anglicus Astulphus usque ad castellum pervenit et fraude percepit: igitur ille librum magicum Atlantis consulit et castellum evanescit. Mortuo dolore Atlante, nunc Bradamantis iterum coniungit cum Rogerium et miles Saracenus recipit se baptismum facturum esse. Duo profiscuntur sed Bradamantis proditori Pinabello occurrit et, quaerens ultionem contra illum, eum occidit. Rogerius vulneratur et postea a regina Indiarum Marphisa, quae illum amat, curatur. Igitur Bradamantis ad quaerendum Rogerium proficitur et varios Saracenos in certamine vicit, postea apud flumen Rhodanum regem Rhodomontem vicit et ad liberandum captivos suorum certaminum eum cogit, denique illa apud castra Marphisae venit. Rogerius a exercitu Saraceno ad exercitu Christianorum perfugit et caerimoniam baptismatis accipit.

Duo bellatrices pugnant et Rogerium Bradamantidi auxilium fert, sed ex improviso animus magi Atlantis postremum apparet et veritatem enuntiat: Marphisa Rogeriusque gemini sunt et Marphisa ab Arabis rapta fuit. Nunc etiam Marphisa caerimoniam baptismatis accipit denique Bradamantis Rogerium nubit, sed Rhodomontes apud nuptias pervenit et Rogerium ad certamen singulare eum lacessit. Postremo Rogerius occidit rex Algeriae et carmen epicum finem habuit cum animus Rodomontis ad ripas Acherontis descendit.

 
Bradamantis et equus suus in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Anno 1735 compositor barocus Georgius Fridericus Handelius operam seriam Alcina creavit et cantrix Maria Catherina Negri(it) personam Bradamantidis primum tractavit. Anno 1771 compositor Ioannes Adolphus Hasse operam Il Ruggiero(en) e libello Petri Metastasii creavit et Bradamantis persona operis est. Bradamantis etiam persona operae Orlando (Vivaldi)(it) Antonii Vivaldi, anno 1727 facta, est. Postea varii pictores tabulas de Bradamantide fecerunt.

Bradamantis etiam est persona, ab actrice Italica Barbara De Rossi(it) interpretata, pelliculae I paladini: Storia d'armi e d'amori(it) anno 1983 facta.[2]

  1. De nomine latino vide versionem latinam carminis epici.
  2. Vide paginam apud situm interretialem Internet Movie Database (Anglice).

Bibliographia

recensere
  • Baillet, Roger, Le Monde poétique de l'Arioste. Essai d'interprétation du Roland furieux, L'Hermès, Lutetiae, 1977.
  • Bateman, J. Chimène, Amazonian Knots: Gender, Genre, and Ariosto's Women Warriors, 2007.
  • Croce, Benedetto , Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Tomalin, Margaret. Bradamante and Marfisa: An Analysis of the Guerriere of the "Orlando Furioso", 1976.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bradamantidem spectant.