Magus Atlas
Magus Atlas (Italiane Mago Atlante) est persona in Orlando innamorato et Orlando furioso, carminibus epicis a Matthaeo Maria Boiardo et Ludovico Ariosto scriptoribus Italicis proprie scriptis.
Biographia
recensereAtlas est magus Musulmanus, qui apud montes Atlantis incolit. Atlas etiam est tutor Rogerii, qui iuvenis orbus parentibus est. Magus Atlas scutum magicum quod fulgat et librum artis magicae habet. Atlas futura Rogerii prospicit: Rogerius, post matrimonium cum muliere Christiana, a proditore Mogontiaco interficietur. Deinde Atlas Rogerium educat et protegit in castello magico iuxta montes Africanos. Agramans, rex Saracenorum, consilium in domu regia convocat et duces Saraceni Rogerium indicant ut magnum militem necessarium ad bellum contra Carolum Magnum. Tamen castellum Atlantis etiam invisibilis est et Saraceni castellum non inveniunt. Fur Brunellus Agramantem anulum magicum, quod artes magicas abrogat, donat et Agramans castellum magicum invenit: deinde Rogerius miles facitur et cum Saracenis Europam invadit.
Postea, amore capto Rogerio Bradamantidis Christianae, Atlas in Europam pervenit cum hippogrypho suo, Rogerium rapit et denuo in castello eum claudit. Bradamantis in Africa pervenit ad liberandum Rogerium sed castellum Atlantis plenus falsis imaginibus amantum est. Attamen Bradamantis Rogerium liberat sed Atlas Rogerium in errorem inducit, quia eum hippogryphum conscenderat: hippogryphus Rogerium fert in insula prope India ubi saga Alcina vivit. Post liberationem Rogerii ab insula Alcinae magus Atlas alium castellum magicum in Francogallia creat et in errorem inducit multi equites regesque Saracenorum: Rolandus, Bradamantis, ipse Rogerius, Ferracutus, Gradassus et alii…
Eques Astolphus, falsam imaginem equi sui vedens, usque ad castellum pervenit et, percepta fraude, librum magicum consulit et castellum evanescit. Magus Atlas deinde captivi adversus Astolphum concitat sed eques Anglicus cum cornu fatato in fugam eos mandat. Deinde Atlas dolore moritur. Postea, ad finem carminis epici, Rogerius Bradamantisque contra bellatricem Marphisam pugnant sed animus Atlantis postremum apparet et veritatem enuntiat: Marphisa et Rogerius gemini sunt. Igitur Marphisa caerimoniam baptismatis accipit et Rogerius a exercitu Saraceno ad exercitu Christiano perfugit.
Fortuna
recensereAnno 1625 compositrix Italica Francisca Caccini operam comicam La liberazione di Ruggiero dall'isola d'Alcina(it) creavit et anno 1642 compositor Ludovicus Rossi(it) operam Il palazzo incantato(en) creavit e libello Iulii Rospigliosi. Laurentius Sances contraltista persona Atlantis in operam Ludovici Rossi primum tractavit. In opera Franciscae Caccini, tamen, Atlas non vere apparet quia persona magae Melissae est.
Atlas etiam est persona, ab actore Italico Mauritio Nichetti interpretato, pelliculae I paladini: Storia d'armi e d'amori(it) anno 1983 facta.[1]
Notae
recensere- ↑ Vide paginam apud situm interretialem Internet Movie Database (Anglice).
Bibliographia
recensere- Baillet, Roger, Le Monde poétique de l'Arioste. Essai d'interprétation du Roland furieux, L'Hermès, Lutetiae, 1977.
- Kisacky, Julia M., Magic in Boiardo and Ariosto, Novi Eboraci, 2000.
- Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
- Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.