Zerbinus (-bini, m.)[1] (Italiane Zerbino) est persona in carmine epico Orlando furioso a scriptore italico Ludovico Ariosto scripto.

Imago typographica Zerbini saeculo sextodecimo facta.

Biographia

recensere

Zerbinus est princeps Scotiae et sponsus principissae Gallaeciae Isabellae, quae ille in Baiona cognoverat: quamquam Isabella saracena est et Zerbinus Christianus est, duo se amant. Zerbinus cum equitibus proficitur in Lutetiam Parisiorum, quia urbs obsidiata erat a Saracenibus. Zerbinus multos hostes occidit sed maga Gabrina suam mentem perturbat et Mogontiaci in vincula eum coniciunt. Deinde Mogontiaci Zerbinum capite damnant sed comes palatinus(Wikidata) Rolandus ex morte eum servat. Igitur Zerbinus cum Isabella sponsa sua coniungit. Postea duo amantes Rolandum insanum quaerunt et, arma sua inventa, Mandricardo regi Tartariae occurrunt. Zerbinus contra Mandricardum pugnat in certamine singulare, sed Tartarus eum vulnerat et Zerbinus moritur inter brachia sponsae suae.

 
Tabula Mors Zerbini a Maximo D'Azeglio anno 1838 picta.

Inter annos 1822 et 1827 Iulius Schnorr von Carolsfeld pictor Germanicus opus tectorium, quod Zerbinum Isabellamque effingit, pinxit in Villa Giustiniani Massimo(it), Romae sita. Zerbinus etiam persona in tragoedia Il Medoro(it) Ioannis Delphinii(it) est. Anno 1838, Maximus D’Azeglio pictor Italicus tabulam Mortem Zerbini[2] (vulgo La morte di Zerbino) pinxit.

  1. De nomine latino vide versionem latinam carminis epici.
  2. De tabula vide paginam apud situm interretiale Italicum operum artis Langobardiae. (Italice).

Bibliographia

recensere
  • Croce, Benedetto, Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Lucae, 1990.