In mythologia Graeca Harpyiae sunt daemones maleficae, quae mortales varie cruciabant : in primis infantes et iuvenes rapiebant et ad inferos mittebant. Sontes quoque homines iussu deorum persequebantur. Itaque canes Iovis appellabantur, ut quae lacessebant quoscumque dominus sibi designaverat. Exempli gratia Phineo vati, qui Iovem loquacitate offenderat, omnem cibum diu vel eripuere vel fimo polluerunt.

Harpyia medio aevo picta, fortasse ex Aeneide.

De genealogia ac sede.

recensere
 
Harpyae Aeneae comites adoriuntur. Franciscus Perrier pinxit.

Filiae Thaumantis et Oceanidae Electrae vulgo dicebantur, non tamen ab omnibus. Valerius Flaccus earum patrem vult esse Typhonem ; qui precibus natarum commotus eis succurrit, tum cum Boreadae eas occisuri erant. Sorores erant Iridis, deorum nuntiae. Postquam e domo Phinei ex Thracia expulsae sunt, Strophadas insulas incoluisse in mari Ionio a poetis Latinis dicuntur. Contra apud Apollonium Rhodium in insula Creta antro se condunt.

De Aspectu

recensere
 
Harpyia aeri incisa ex libro Ulixis Aldrovandi : Monstrorum historiae, Bononiae, 1642.

Aspectus earum monstrosa erat, sive feminae alatae, sive aves vultu virgineo et unguibus rapacibus praediti. Foediores postea fiunt, rugosae et vetulae cum vultu gallinaceo et corpore partim humano. Praeterea fluxu ventris perpetuo ubique taetrum et pertinacem odorem effundebant. Apud Latinos paulatim cum Furiis confusae sunt. Ita a Vergilio poeta describuntur :

tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.
uirginei uolucrum uultus, foedissima uentris
proluuies uncaeque manus et pallida semper
ora fame.[1]

Ita ab Hygino :"Hae fuisse dicuntur capitibus gallinaceis, pennatae, alasque et bracchia humana, unguibus magnis, pedibusque gallinaceis, pectus alvum feminaque humana."

De numero ac nominibus earum

recensere

Homerus pluralem numerum quidem usurpat, sed unius nominatim meminit, cui nomen Podarge (latine Pes levis) et peperit ex Zephyro immortales equos Achillis, Xanthum et Balium[2]. Hesiodus duas novit : Aello (quod latine interpretari possis Procella) et Ocypete (latine Velox impetus). Mox saepe tres sunt, Celaeno (latine Fusca) addita.

Ita nec de aspectu, nec de numero nec de nominibus inter auctores constat.

Quid fecerint.

recensere
 
Phineus et Boreades (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyiarum adventum exspectant. Supra humerum unius e iuvenibus Harpya inspicit. Crater Atticus rubeis figuris. Museum Lupariense.

In carminibus Homericis filias Pandarei, post mortem parentum a deabus Athena, Aphrodite, Hera et Artemide nutritas, Harpyiae rapiunt atque Erinybus tradunt[3]. Alioqui nihil aliud agunt nisi immaturos iuvenes morti dare.

In Argonautarum fabula iussu deorum poenas exigunt a Phineo vate, dum cibum et potum vel ex ipso ore eripiunt vel proluvie ventris polluunt. Tandem postquam Phineus Iasoni pollicitus est sese futuros eventus ei praedicturum, filii Boreae, Calais et Zetes eas fugaverunt atque usque ad insulas Strophadas stricto gladio persecuti sunt ubi monitu sive Iridis sororis sive Typhonis patris a nece earum absistunt : utiles enim esse deis Harpyas nec necari debere probant. Polliceri praeterea Phineum sese non iam vexaturas.

In Aeneide cum Anchises, Aeneas profugique Troiani ad insulas Strophadas appulerunt, cenare in litore voluerunt. Tum Harpyiae idem eis fecerunt quod et Phineo vati fecerant. Quas ferro pellere conatos Troianos harpyia Celaeno irrisit atque eis cecinit mensas fame edere coactos fore antequam novam urbem conderent. Quod infaustum omen primo animos terruit, sed postea in eventum felicem sese vertit (cf. verba Ascanii "Etiam mensas consumimus").

De interpretatione.

recensere
 
Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas.

Ex singularum nominibus et carminibus Homericis colligentes multi eruditi putant Harpyias antiquitus daemones procellarum fuisse et tempestatum, quae nautas rapiebant ac sine sepultura relinquebant. Artissime cum ventis coniunctae sunt : in fabulis cum Zephyro vel Borea et filiis inveniuntur. Quia vero antiquis nomen Harpyiae a verbo Graeco ἁρπάζειν harpazein 'rapere' ductum videbatur, mox raptrices omnino fuerunt et alias calamitates attulerunt, velut famem. Nonnulli etiam volunt Harpyias imaginem mythicam locustarum fuisse quae ventis advectae omnia vorant in agro, donec alio ventis auferuntur.

  1. Aeneis III,214-218.
  2. Ilias XVI.145-151.
  3. Qui locus tamen plerisque interpolatus videtur.