Bulgaria Rhaensis (Tatarice Идел Болгар, Suvasice Атӑлҫи Пӑлхар), vel Bulgaria Volgensis–Camensis, fuit historica civitas sui iuris Bulgarica,[1][2][3] quae inter saecula septima et tertia decima circa confluentia flumina Rhaense et Camam in terris nunc Russia Europaea floruit. Civitas fuit multiethnica, cui erant multi Bulgares Turcici, variae gentes Finnicae et Ugrianae, et multi Slavi Orientales.[4] Commodus Bulgariae Rhaensis locus negotium inter Arabes, Nordicos, et Avaros facilius reddit.[5]

Bulgaria Rhaensis in mundo Eurasiano anno 1200.
Asciae ex Bulgaria Rhaensi, saeculis tertio decimo aut quarto decimo.
Fictilia Bulgariae Rhaensis ex saeculis a decimo ad quartum decimum.
Monilia Bulgariae Rhaensis a saeculis decimo ad quartum decimum.

HistoriaRecensere

Origo et constitutio civitatisRecensere

Documenta primaria de Bulgaria Rhaensi rara sunt. Quia nullae scripturae Bulgaricae illius temporis exstant, plurima data ex fontibus Arabicis, Persicis, Indo-Aryanis, et Russicis inveniuntur. Excavationes archaeologicae etiam data praebent. Creditur terra Bulgariae Rhaenis primum ab hominibus Finno-Ugricis occupata esse, gentibus Mari non exclusis.

Primi Bulgares erant tribus Turcicae,[6] homines qui colonias ad septentriones Ponti Euxini deduxerunt. Ad occidentem trans steppam Eurasianam migrantes, alias gentes ethnicas tenebant, inter quas greges Hunnici certique greges Iranici erant.[7] Circa annum 639 Magnam Bulgariam Veterem condiderunt, civitatem quam Chazari anno 668 destruxerunt. Batbayan Bezmer, filius heresque Kubrat, ab Asovia circa annum 660 emigravit iussu Kazarig Khagan Kotrag, cui se tradidit.

Bulgares Idel-Ural saeculo octavo attigerunt, ubi tribus maximi momenti saeculo nono exeunte facti sunt, alias regionis tribus coniungentes.[8] Nonnullae autem trubus Bulgarenses ad occidentem continuo migrabant, et deinde in ripis Danuvii consederunt, in terra quae hodie est Bulgaria propria, ubi confoederationem cum Slavis fecerunt, linguam Slavicam Meridianam et Ecclesiam Orthodoxam accipientes.

Constat inter plurimos eruditos Bulgares Rhaenses primum fuisse clientes chaganatus Chazariae. Haec Bulgaria Rhaensis magnitudine et potestate crevit, gradatim a gratia Chazarorum libera. Saeculo nono exeunte, rationes unificationis coeperunt, et caput Bolghar (litteris Bulgar quoque scriptum) in urbe constitutum est, 160 chiliometra ad meridiem Kazan hodierni. Plena autem libertas effecta est solum post Chazariam victam et destructam a Sventoslao I principe Kioviensi saeculo decimo exeunte.[9][10] Abu al-Ghazi Bahadur Bulgaros Rhaenses Ulak appellavit.[11]

Conversio Islamica et civitas additaRecensere

Bulgaria Rhaensis Islam anno 922 accepit, sexaginta sex annos ante Christianizationem Russiae Kioviensis. Anno 921, Almış nuntium caliphae misit ut doctrinam religiosam acciperet. Anno proximo, legatio advenit, Ibn Fadlan secretario. Multi Musulmani iam in civitate habitabant.[12]

Bulgares Rhaenses Vladimirum I Kioviensem Magnum ad Islam convertere conabantur, qui autem notionem vini a suis dimissi reiecit, quod declaravit "ipsum earum vitarum gaudium."[13][14]

Saeculo duodecimo exeunte et tertio decimo ineunte, reges Vladimiri in Russia, insigniter Andreas Pius et Vsevolod III, ad fines orientales defendendas desiderantes, urbes Bulgaricas ex consuetudine diripiebant. Bulgares Rhaenses, a Russia in occidente coacti, suum caput a Bolghar ad Bilär moverunt.

DefectioRecensere

Mense Septembre anni 1223 prope Samaram avant-garde exercitus Cingischam, Uran filio Subutai Bahadur duce, in Bulgariam Rhaensem invasit, sed in Proelio Fluctus Samarensis victus est. Anno autem 1236, Mongoles redierunt, et post quinque annos omnem civitatem subegerant, quam eodem tempore bellum intestinum patiebatur. Bulgaria Rhaensis tum pars Ulus Jochi facta est, deinde Ordae Aureae appellatae. Divisa est in nonnullos principatus, quorum unusquisque cliens Ordae Aureae factus est, et certum autonomiae gradum accepit. Ante annos 1430, Khanatus Casanensis constituta est, horum principatuum civitas maximi momenti.

DemographicaRecensere

Magna vulgi pars greges Turcicos sicut Sabiros, Barsilos, Bilares, Baranjares, et aliquot Burtasos (fortasse Iranicos) comprehendebat. Suvasi hodierni descensum de Sabiris et Tataris Kazanensibus ex Bulgaribus Rhanensibus vindicant.[15] Alia pars Finnos Rhaenses et tribus Magyar (Asagel et Pascatir) comprehendebat, ex quibus Bisermänes ut videtur descendunt.[16] Ibn Fadlan Bulgariam Rhaensem ad Saqalibam refert, Arabicum gentium Slavicarum nomen generale. Alii investigatores hoc nomen cum Scythis (vel Persice Saka) coniungunt.[17]

Secundum nonnullos historicos. plus quam 80 centesimae civium per incursionem interfecti sunt. Plurimi superstites in regiones septentrionales (in terras hodiernae Suvasiae et Tatarstaniae) immigraverunt. Nonnulli ducatus autonomi in illis regionibus orti sunt. Regiones steppae in Bulgaria Rhaensi ut videtur a nomadibus Kipchaki et Mongolicis occupatae sunt, et evolutio agriculturae graviter defecit.

Urbes Bulgariae Rhaensis denique refectae loci negotii et artificiii Ordae Aureae factae sunt. Nonnulli Bulgares Rhaenses, plerumque magistri et artifices, ad Sarai aliasque Ordae Aureae urbes per vim moti sunt. Bulgaria Rhaensis locus agriculturae et artificii mansit.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Nicolle, David (2013). Armies of the Volga Bulgars & Khanate of Kazan. pp. 14 .
  2. Champion, Timothy (2014). Nationalism and Archaeology in Europe. p. 227 .
  3. Koesel, Karrie J. (2014). Religion and Authoritarianism: Cooperation, Conflict, and the Consequences. pp. 103 .
  4. The New Cambridge medieval history.. McKitterick, Rosamond.. Cantabrigiae: Cambridge University Press. 1995–2005. ISBN 9781139055727 .
  5. Popovski 2017.
  6. Kim 2013: 58–59, 150–55, 168, 204, 243.
  7. Golden 1992: 253, 256.
  8. Formula:TES
  9. Moss p. 29.
  10. Shpakovsky et Nicolle 2013: 10.
  11. Makkay, János (2008), "Siculica Hungarica De la Géza Nagy până la Gyula László", Acta Siculica: 209–40 .
  12. Azade-Ayse Rolich, The Volga Tatars (1986), 11. Richard Frye, Ibn Fadlan's Journey to Russia (2005), 44, dicit 16 Maii 922 diem primi congressus cum rege, quod ut videtur erat proprius conversionis dies..
  13. Anglice "very joy of their lives."
  14. Thomas Walker Arnold, The preaching of Islam: a history of the propagation of the Muslim faith 201-202.
  15. "Volga Bulgaria". Chuvash Institute of Humanities 
  16. К вопросу о происхождении самоназвания бесермян УДМУРТОЛОГИЯ.
  17. Frye 2005.

BibliographiaRecensere

  • Frye, Richard. 2005. Ibn Fadlan's journey to Russia.
  • Kim, Hyun Jin. 2013. The Huns, Rome and the Birth of Europe. Cantabrigiae: Cambridge University Press. Google Books.
  • Moss, Walter. A History of Russia since 1855.
  • Popovski, Ivan.2017. A Short History of South East Europe. Lulu Press Inc. ISBN 9781365953941. Google Books.
  • Rispling, Gert. 2007. "Wolgabulgaren." In Reallexikon der Germanischen Altertumskunde. Ed. secunda, 34: 210–11. Berolini et Novi Eboraci: Walter de Gruyter. ISBN 978-3-11-018389-4.
  • Shpakovsky, Viacheslav, et David Nicolle. 2013. Armies of the Volga Bulgars & Khanate of Kazan: 9th–16th centuries. Bloomsbury Publishing. ISBN 978-1-78200-080-8. Google Books.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bulgaria Rhaensis spectant.
  Situs geographici et historici:  • Большая российская энциклопедия