Silmarillion
The Silmarillion est collectio operum mythopoeicorum ab I. R. R. Tolkien conscriptorum, quae post mortem auctoris a Christophoro Tolkien filio edita et apud societatem Allen & Unwin anno 1977 divulgata sunt.[1][2] The Silmarillion, una cum aliis operibus Tolkienianis, prolixam sed imperfectam fabulam narrativam efficit, quae universum Terrae Mediae, ubi Hobbitus Ille et The Lord of the Rings aguntur, describit.
Cum Hobbitus Ille a lectoribus bonam iniret gratiam, editor a Tolkien, ut fabulam novo libro continuaret, desiderabat. (Haec enim ante fabulam The Lord of the Rings divulgatam facta sunt.) Itaque Tolkien ad eum fundamenta prima libri The Silmarillion inscripti misit, quae quidem ab editore per errorem paene inlecta remissa sunt. Quam ob rem Tolkien operam libro A Long Expected Party dare coepit, id est primo capiti eius, quod eo tempore "novam de Hobbitis fabulam"[conv. 1] dicebat, quae fabula The Lord of the Rings postmodo facta est.[3]
The Silmarillion ex quinque partibus constat, quarum prima, Ainulindalë, de creatione Eäe narrat, "mundi, qui est." Valaquenta, pars secunda, Valas Maiasque describit, deos in Eä versantes. Pars consequa, Quenta Silmarillion, quae maxima est omnium, de historia rerum gestarum ante et intra Primam Aetatem enarrat, inter quas bellum ad Silmarilliones spectans quod libro titulum dedit. Pars quarta, Akallabêth, historiam tradit casús Númenoris atque eius populi, quae inter Aetatem Secundam agitur. Of the Rings of Power and the Third Age tandem brevis est commentatio de rebus quae ad libros The Lord of the Rings perduxerunt, nec non quae in libris iam relatae sunt.
Quinque partes in principio opera singula futurae erant, sed Tolkien senex eas cupiebat una pervulgandas.[2] Tolkieno ante mortuo quam ut finem fabulas varias instaurandi fecerit, Christophorus res e patris vetustioribus scripturis comparavit ad librum complendum.
Breviarium
recensereThe Silmarillion, sicut alia Tolkieniana opera, quodam tempore in Telluris rebus praeteritis actum esse[4] nec non e Bilbonis Translationibus ex lingua Elbica, quem librum ille apud Imladrim scripserat, conversum esse habendum erat.[5]
Inter capita maximi momenti sunt:
- "The Music of the Ainur"
- "Of Beren and Lúthien"
- "Túrin Turambar" (arte cum "Narn i Chîn Húrin" in Unfinished Tales conexus)
- "Of Tuor and The Fall of Gondolin"
- "Of the Voyage of Eärendil and the War of Wrath"
Pagina titularis interior inscriptionem symbolis Tengwar scriptam offert, quae sic legitur: "Fabulae Primae Aetatis cum Morgothus in Terra Media conversabatur et Dryades contra eum bellum gesserunt Silmarillionum redimendorum causa quibus illata sunt casus Númenoris atque historia Anulorum Potestatis Tertiaeque Aetatis in qua hae fabulae ad finem suum adveniunt."
De fabula
recensereAinulindalë et Valaquenta
recensereErat Eru, Unus, qui in Arda Iluvatar vocatur; ipse primum Ainur creavit, Sanctos, qui proles cogitationis eius erant, et ante quam quidquam factum sit cum eo erant.[6][7]
Ainulindalë ("Musica Ainuum"),[8] prima libri pars, speciem habet narrationis ad primam creationem attinentis. Eru ("Unus Ille"),[9] Ilúvatar ("Pater Omnium") quoque nomine, Ainus primum creavit, gregem spirituum aeternorum seu demiurgorum, "fetus cogitationis eius" dictorum. Ilúvatar Ainus contulit eisque melum docuit, e quo eos volebat magnam musicam facere. Melkor, cui Ilúvatar "summam potestatem et scientiam" ex omnibus Ainibus dederat, musicae harmoniam fregit ut carmen proprium firmaret. Non nulli Ainus se sibi sociaverunt, alii autem Ilúvatarum sequi manserunt, quod discordiam in musica creavit. Ter haec acciderunt, Ilúvataro feliciter Melkorem novo melo semper exsuperante.
Tunc Ilúvatar musicae finem dedit eisque conspectum Ardae populorumque eius monstrat. Conspectus evanuit post quoddam punctum temporis, Ilúvatarque Ainibus tempus obtulit in Ardam eundi et novum mundum regendi. Multi descenderunt, formam physicam sumentes huic mundo coerciti facti. Maiores nomine Valae, minores Maiae nominati sunt. Valae mundum incolis futuris (Dryades et Hominibus) praeparare coeperunt, dum Melkor, qui Ardam sibi ipsi volebat, opus eorum iterum atque iterum delet; per milia annorum haec acciderunt, donec, per undas ruinae creationisque, mundus speciem suam accepit.
Valaquenta ("Fabula Valarum")[8] Melkorem describit et quattuordecim Valas singulos. Quo modo Melkor Maias multos, inter quos Sauronem, corrumperet ad ei serviendum, etiam ostenditur.
Quenta Silmarillion
recensereQuenta Silmarillion ("Historia Silmarillionum"),[8] maxima libri pars, est series fabularum inter se connexarum et in Primae Aetate actarum.
Valae mundum Dryadibus et Hominibus fabricari conati sunt, sed Melkor identidem opus eorum ruit. Postquam duo lumina quae mundum inlustrabant delevit, Valae ad Amanum moverunt, continentem ad vesperum Mediae Terrae, ubi domum suam, Valinorem nomine, condiderunt, Duabus Arboribus inluminatam, Terram Mediam Melkori et enim tenebris relinquentes. Cum stellae nitere coeperent Dryadesque experrecti sunt, Valae ad Dryades custodiendos Melkorem certaverunt, vicerunt, ceperunt; dein Dryades advocaverunt ut in Amanum habitum irent. Multi eorum illuc iverunt, dum alii abnuerunt et alii etiam in transitu desiverunt, inter quos hi Dryades, qui posterius illi Sindar facti sunt, a Rege Elbico Thingol et Melian, una Maiarum, recti. E tribus tribubus quae progressae sunt, omnes ex Vanyar et Noldoribus, nec non multi e Teleris, ad Amanum pervenerunt.
In Amano, Fëanor, filius Finwë Regis Noldorum, Silmarilliones fabricavit, gemmas, quae luce Duarum Arborum fulgebant. Melkor, a Valis solutus paenitentiam similatus, Duas Arbores Ungoliante adiuvante delevit et Finwë necavit et Silmarilliones sustulit et ad Terram Mediam fugit, ubi in Doriathum, regnum Elbicum, impetum fecit. Attamen in primo ex quinque proeliis Beleriandi victus est, et in Angbandum, aquilonium carcerum, sese obstruxit.
Fëanor et filii ultionis contra Melkorem ius iurandum dederunt, contraque omnes, qui Silmarilliones ab eis abstinerent, et Valas quidem. Fëanor plerisque e Noldoribus persuasit, ut usque ad Terram Mediam Melkorem, quem Fëanor Morgothum (scilicet "Ater Mundi Adversus") nominavit, persequerentur. Fëanoris filii naves a Teleris ceperunt, eis et adoriendis et interficiendis, aliosque Noldores ut pede iter fecerint reliquerunt. Cum Mediam in Terram advenerint, Noldores Fëanore ducente in Melkorem impetum fecerunt et exercitum suum pepulerunt, licet Fëanor a Balrogis necatus sit. Post tempora placida, Melkor Noldores assiluit, sed iterum victus atque obsessus est. Paene 4000 post annorum, obsidium Melkor rupiens, Noldores redire compulit.
Duabus Arboribus deletis et Silmarillionibus sublatis, Valae lunam et solem creaverunt. Homines etiam experrecti sunt, nonnulli e quibus in Beleriandum supervenerunt Dryadibusque se sociaverunt. Berenus, homo aliqui qui proximae pugnae superavit, in Doriath erravit, ubi Dryadem Lúthiena, regis filiam, amavit. Rex matrimonium horum duorum prohibere appetivit penso, quod non fieri posse putabat, imponendo, uno Silmarillionum a Melkore potiendi; una autem Berenus et Lúthiena hanc rem factum profecti sunt. Sauro, minister Melkoris valentissimus, eos in custodiam coniecit dum iter faciunt; sed effugerunt, in Melkoris castrum correpserunt, Silmarillionemque diadema Melkoris abstulerunt. His factis, coniunctio inter Hominem et Dryadem facta est prima; sed Berenus vulnere letali mortuus, Lúthiena moerore mortua est.
Noldores, mortalem Dryademque videntes in Angbandum ire posse, Melkorem haudquaquam inexsuperabilem esse senserunt. Exercitibus Dryadum, Nanorum, Hominum magnis coactis, impetum fecerunt, sed Melkor, qui multorum Hominum clam animos obtenebraverat, eos fefellit. Qua re, et enim non nullorum Hominum perfidia, exercitus Elbicus omnino victus est. Sed ei homines multi, qui Dryadibus fideles remanserunt, postremo decus acceperunt.
Nulli plus decoris acceperunt quam fratres Húrinus et Huor. Melkor Húrinum prehendit, eumque ita exsecratus est, ut gentis suae casum spectaret. Túrin Turambar filius Húrini ad Doriath missus, matrem sororemque nondum natam in patris sui regno (quod ab hosti superobrutum erat) relinquit. Túrin multa valore confecit, maximum e quibus fuit draconem Glaurungum occidere. Praeter hanc rem, tamen, Túrin Melkoris exsecratione labovarit, quae eum impulit, ut irridicule amicum Belegum necaret et sororem Nienorem, quam nunquam antea cognoverat quaeque memoriam suam Glaurungi incantatione perdiderat, gravidavit. Antequam infans natus sit, incantatio levata est dracone moriente. Nienor, haec, quae acciderint, intellegens, mortem accivit,? et Túrin quoque.
Tuor, filius Huoris, in fortuna absconditi regni Noldorini, Gondolinum nomine, se implicavit. In matrimonium (secundum inter Hominem et Dryadem) enim conduxit Idrilem, filiam Turgonis, Domini Gondolini. Gondolino autem caso, deintus a Maeglino prodito, Tuor incolas eius multos a ruina salvavit. Regna Elbica Beleriandi omnia tandem ceciderunt, profugique ad portum in maris litore situm et a Tuore conditum confugerunt. Eärendil Semi-elbicus, filius Tuoris Idrilisque, Elwingae desponsus est, proli Bereni et Lúthienae. Elwinga Eärendili Beneri Lúthienaeque Silmarillionem tulit, eiusque luce usus Eärendil mare ad Amanum transgressus auxilium a Valis petivit. Valae subvenerunt: in Melkorem impetum fecerunt eumque vicerunt, Angbandum omnino delentes, plerasque partes Beleriandi mergentes, Melkorem ab Arda expellentes. Quibus rebus Prima Aetas Terrae Mediae finita est.
Eärendil et Elwinga duos liberos gesserunt, Elrondem et Elros. Proles Dryadum immortalium et Hominum mortalium, eis data est electio, ad utram gentem pertinerent: Elrond ad Dryades voluit, Elros ad Homines. Elros primus rex Númenoris factus est.
Akallabêth
recensereAkallabêth ("Quae cecidit"),[8] circa 30 paginas longa, Númenorem regnum insulare, a Dúnedainis habitatum, surgentem et cadentem enarrat. Melkore victo, Valae insulam tribus fidelibus horum hominum domibus dederunt, qui Dryadibus auxilium in bello contra illum tulerint. Dúnedainis data est quoque sapientia et potestas et vita longior quam haec, qua ulla alia gens mortalis usa est, ita ut comparabiles Altis Dryades Amani essent. Insula enim Númenoris propius ab Amano quam a Terra Media iacebat. Potestas eorum in beatudine et adscitu mortalitatis ponebatur. Casus Númenoris praesertim sub auctoritate Sauronis evenit, corrupti Maiae, anteida principis Melkoris magistri, qui media Secunda Aetate surrexit et Terram Mediam superare conatus est.
Númenóreani cito contra Sauronem moverunt, et hic habuit impossibile esse eos viribus vincere; se igitur passus est detentum esse. Regem Ar-Pharazôn cito fascinavit, ut immortalitatem, quam dixit Valas ab eo suisque tenere, peteret, quo facto semina invidiae, quae Númenóreani erga Dryades Occidentis Valasque tenere inceperant, Sauro alumnatus est. His rebus omnis scientia et potestas Númenoris ad mortem vitandam versa est; id autem solum eos afflixit et decrescentiam spatii vitarum suarum adceleravit, ita ut aliis Hominibus similes essent. Sauro eis suasit bellum contra Valas agere, ut immortalitatis potirent, Melkoremque, dominum eius anteriorem, adorare, quem dixit illam eis dare posse. Ar-Pharazôn exercitum et classem potentissimam Númenoris creavit, qui contra Amanum navigarent. Valae Dryadesque Amani, contristati propter hanc proditionem, Ilúvatarem auxilii causa advocaverunt, qui, Ar-Pharazôn ad oras advento, classes delevit et Númenorem mersavit, rebellationem contra regnum Valarum legitimum poeniendi causa, undá, tam magna quam ut nunquam antea talis visa sit, quae omnino insulam ruit absorbuitque et omnes, exceptis his, qui ad partes orientales iam navigavissent, Dúnedainos necavit, quaeque formam omnium Terrae Mediae terrarum mutavit.
Sauronis physica species quoque his rebus deleta est, sed, cum Maia esset, spiritus eius ad Terram Mediam regressus est, pulchra autem forma carens. Non nulli Númenóreani, qui Valis fidelis manserant, parsi sunt, et in Terrae Mediae oras appulsi regna Arnoris ad septentrionalem et Gondoris ad meridionalem versus instituerunt. Inter hos erant Elendil, dux eorum, et filii, Isildur et Anário, qui plantam iuvenem arboris albi Númenoris servaverant, progenitoris huius arboris ad Gondorem pertinentis. Amborum regnorum supra dictorum Elendil fuit Rex Altus, sed imperium Gondoris et Isilduri et Anárioni commendavit. Potestas regnorum valde ab ea, qua Númenor utebatur, minuta erat, "sed nihilo minus maxima hominibus feris Terrae Mediae videbatur."[conv. 2]
Of the Rings of Power and the Third Age
recensereExtrema libri pars, circa 20 paginas longa et quae Latine De Anulis Potestatis et Tertia Aetate reddatur, haec, quae in Terra Media Secunda et Tertia Aetatibus acciderunt, enarrat. Aetate Secunda, Sauro ut Mediae Terrae potestas maxima ortus est, et Anuli Potestatis ab Dryadibus ficti sunt Celebrimbore ducente. Sauro autem clam anulum proprium fabricavit ut aliis imperare posset, quod bellum effecit inter populos Mediae Terrae Sauronemque, cuius culmen Bellum Foederis Finalis fuit, in quo Dryadis Númenóreanique se commiserunt ut Sauronem vincerent, quibus rebus Secunda Aetas finita est. Aetas Tertia transitione incepta est Anuli Unici Isilduri, cui mox postea in Gladden Fields insidiae factae sunt, quique igitur anulum Anduine in flumen perdidit.
Haec pars etiam facta, et quae ad The Lord of the Rings adduxerunt et quae in his libris acciderunt, breviter describit, quibus intersunt decrescentia Gondoris, ascensio secunda Sauronis, Concilium Album, Sarumani perfidia, Sauronis Unicique Anuli finalis eversio.
De conceptione et creatione
recensereEvolutio textus
recensereTolkien laborare his fabulis, quae postmodo The Silmarillion factae erunt, anno 1914 incepit,[10] ea mente ut mythologiam Anglicam crearet, quae origines Anglicae historiae et culturae interpretarentur.[11] Multa e quibus hoc tempore scripsit scripta sunt cum Tolkien, legatus Britannicus, a Francia inter primum bellum mundanum redivisset et in valetudinario commoraretur.[12] Primam fabulam, "The Fall of Gondolin," anno 1916 perfecit.[13]
Hanc collectionem fabularum The Book of Lost Tales, scilicet Librum Fabularum Perditarum, appellavit.[5] Id nomen postea usus erit ut primis libri The History of Middle-earth duobus voluminibus nomen daret, qui has priscas fabulas includebant. Fabulae de nauta, Eriol appellato (seu posteris in versionibus Ælfwine, "amicus Dryadum"), tractaverunt, qui insulam ubi Dryades vivebant, Tol Eressëa nomine, invenerit; et Dryades ei historiam suam narrant.[14] Tolkien nunquam tamen The Book of Lost Tales perfecit, nam id reliquit ut poëmata "The Lay of Leithian" et "The Lay of the Children of Húrin" scriberet.[5]
Prima versio perfecta libri The Silmarillion erat Sketch of the Mythology anno 1926 scriptum[15] (postmodum in quarto volumine illius The History of Middle-earth divulgatum). Sketch illud, 28 paginas longum, erat synopsis, quod Tolkien scripserat ut fabulam Túrinis amico suo R. W. Reynolds, ad quem non nullas fabulas iam miserat, explicaret.[15] E Sketch floruit latior narrativa libri The Silmarillion, Quenta Noldorinwa appellata[16] (ea quoque in IV volumine inclusa). Quenta Noldorinwa ultima libri The Silmarillion versio erat, quam Tolkien perfecit.[16]
Anno 1937, bonis gratiis Hobbiti Illius citatus, Tolkien Allen & Unwin, editori suo, praebuit imperfectam sed pleniorem versionem libri The Silmarillion, Quenta Silmarillion appellatam,[5] sed opus recusatum est cum obscurius et "Celticius"[conv. 3] esset.[17] Editor potius volebat Tolkienum sequelam Hobbito Illi scribere.[17] Tolkien The Silmarillion retractare incepit, sed mox huic sequelae se convertit, quam postmodum The Lord of the Rings nominavit.[18] His libris perfectis ad The Silmarillion regressus est,[19] valdeque duo opera una divulgari cupiebat.[20] Cum autem id impossibile esse liqueret, Tolkien plenam operam libris The Lord of the Rings divulgandis dedit.[21]
Seris annibus 1950, Tolkien ad The Silmarillion iterum rediit, sed multa ex quibus hoc tempore scripsit ad operis theologiam et philosophiam sui pertinebant potius quam ipsam ad narrativam. De rebus fundamentalibus libri iam dubitabat, quae in antiquissimis fabularum versionibus scriptae erant, et enim visus est necessitatem sentire prius haec problemata emendandi quam finalem The Silmarillion versionem instrueret.[19] Hoc tempore multa scripsit de natura mali in Arda praesentis, origine Orcorum, Dryadum moribus, natura modoque Elbicae renascentiae, mundo plano, historia Solis et Lunae.[19] Nihilo minus perpauca narrativae mutavit inter annos qui ei remanebant.[19]
Provulgatio posthuma
recensereChristophorus Tolkien non nullos habuit annos post patris mortem narrativam de rebus Silmarillionensibus comparans. Consilium eius videtur fuisse constantiae internae quantum poterat servandae (nec non constantiae cum The Lord of the Rings),[22] licet universam constantiam fassus sit impossibilem esse.[2] Ut explicatum est in The History of Middle-earth, Christophorus e multis fontibus narrativas extraxit, de operibus post scriptis quam The Lord of the Rings plerumque dependens, sed interdum tam longe quam ad anni 1917 opus Book of Lost Tales retro eundum fuit, ut narrativae partes, quas pater scribere in animo habebat neque unquam id fecit, impleret. Of the Ruin of Doriath, unum e capitibus extremis in Quenta Silmarillion, quod ab annibus 1930 non tactum est, paene ex nihil conficiendum erat.[23] Eventus finalis, qui genealogias, mappas, indicem, primumque unquam expositum inventarium verborum Elbicorum, anno 1977 divulgatum est.
Ob Christophori expositiones extensas in The History of Middle-earth factas de modo, quo opus provulgatum composuit, multum in The Silmarillion praesentatum a lectoribus ardenter disputatum est. Pensum Christophoro assignatum accipi solet difficillimum esse propter patris textus eo tempore, quo mortuus est: non nulli textus maximi momenti iam non possidebat Tolkieni familia, et Christophoro per multa festinandum erat. Christophorus in voluminibus illius The History of Middle-earth multa praebet, quae a rebus in The Silmarillion dictis abhorrent. Plus temporis si habuerit ut omnes textus perlegere potuerit, neque pressione aliquanta a patris lectoribus editoribusque coactus, ut quam celerrime aliquid quod provulgari potuerit crearet, Christophorus se insusurravit opus finxisse substantialiter diversum. Aliqui habent partes libri The Silmarillion potius filii quam patris esse, quam ob rem eius locum in Terrae Mediae canone animose decertant.
Mense Octobri 1996, Christophorus Tolkien illustratori Theodoro Nasmith assignavit opera artis, omnibus coloribus facta et omnem paginam magna, creare, primae The Silmarillion editionis illustratae? causa. Quae anno 1998 divulgata est; tunc, anno 2004, editio secunda, correctionibus pluribusque Theodori artis operibus retractata, divulgata est.
Momentum
recensereThe Silmarillion multorum fontium influentias? ostendit. Una ex eis erat Kalevala poëma epicum Fennicum, in primis fabula de Kullervo. Influentia mythologiae Graecae quoque praebetur. Insula Númenoris, exempli gratia, Atlantidem ad memoriam revocat,[24] non solum propter fabularum similitudinem, sed etiam Númenoris nomen Quenyanum, Atalantë; de hac re autem dixit Tolkien: "Fors curiosa est, radicem talat "labi, delabi" in Quenya adhibitam, e qua atalantie solita Quenyae est formatio? nominalis, tam verbo Atlantis similem esse."[conv. 4][25]
Mythologia Graeca quoque Valae tinguntur, qui multa a Duodecim Olympianis? (en:Twelve Olympians) mutuati sunt.[26] Valae, ut Olympiani, in mundo vero vivebantur, sed in monte altissimo, a mortalibus secreti;[27] aequabilitas autem modo approximatur, cum Valis sint etiam res Nordicae. Non nulli Valae species diversis Ansibus, deis Asgarthi, similes habent.[28] Thorus, verbi gratia, physice valentissimus ex deis, videri cum in Oromë, qui Melkoris monstra pugnat, tum in Tulkas, Vala physice fortissimo, potest.[29] Manwë, caput Valarum, similitudines Othino "patri omnium" praebet.[29] Super, Tolkien se dixit videre Maiam Olórin (id est, Gandalfum) ut "erronem Odinicum."[30]
Pondus Bibliorum et traditionalium narrativarum Christianarum in The Silmarillion sentiuntur in concertatione inter Eru Ilúvatarem et melkorem, aequivalentes Dei et luciferi.[31] De magis, The Silmarillion creationem casumque Dryadum tractat, sicut Genesis creationem et casum narrat Hominis.[32] Velut in aliis Tolkieni operibus, The Silmarillion serotinae Christianae historiae spatium concedit, et enim una versio fabularum Finrodum, personam in The Silmarillion, de necessitate Ilúvataris (Dei) incarnationis, ut humanitatem servet, cogitare habet.[33]
Mediaevalis Christianae cosmologiae quoque momentum observatur, praesertim in commentario de creatione universi, speciem carminis habente a Deo canti quocum angeli consonant quoad angelus malus discordium inducat. Sancti Augustini scripta de musica, nec non lata harmoniae divinae traditio—nobis notior hodie musicae universalis forma—fundamenta huius creationis fabulae constituerunt.
Mythologia Celtica exsilium Noldorinorum Dryadum, exempli gratia, tetigit, quod a fabula populi Tuatha Dé Danann non nulla mutuatum est.[34] Cambrica quoque influentia in lingua Elbica Sindarinica videtur, cui Tolkien dedit "naturam linguisticam simillimam (sed non identicam) linguae Britannicae-Cambricae ... quod genus 'Celticum' legendorum fabularumque aptare videtur."[conv. 5][35]
Critica
recensereCritica libri The Silmarillion admodum fuerunt negativa. Propter enim gravitatem nimiam et carentiam momentorum felicium in The Lord of the Rings et praesertim Hobbito Illo inventorum reprehensus est.[36][37][38] TIME "nullam unicam, unificam causam, et supra omnia nullum gregem fratrum, quibuscum lector se commiserit"[conv. 6] huic libro inesse lamentatus est.[36] Critica alia ad linguam archaicam lectuque difficilem[39][40][41] et multa difficilia commemoratu nomina[39][42] spectaverunt.
Nihilo minus, non nulli censores latam comprehensionem Tolkieni creationis laudaverunt. The New York Times Book Review scripsit, "hoc, quod animum maxime movet, est ... heroicitas conatus Tolkieni prodigiosa."[37] TIME dixit The Silmarillion esse "maiestuosum, opus tam longe valenterque in uberrima scriptoris cogitatione habitum quam ut lectorem obstupefaciat."[conv. 7][36] Horn Book Magazine etiam deosculatum est "catenam legendorum ingentem, potestate ingeniosa conceptam, dictione pulcherrima narratam."[conv. 8][43]
The New York Review of Books The Silmarillion scripsit esse "vacuum, pomposum, taedium afferens," "haudquaquam ullius magnitudinis eventum litterarium," et dixit quidem maiorem causam "venditionum ingentium" eius esse "cultum Tolkienianum" aura populari Hobbiti Illius et The Lord of the Rings creatum.[conv. 9][39] School Library Journal eum dixit "solum imbecillum postscriptum"[conv. 10] esse operibus Tolkieni prioribus.[38] Petrus Conrad in New Statesman tam longe iit, ut diceret "Tolkienum scribere re vera nequire."[conv. 11][44]
Musica libro The Silmarillion afflata
recensereBlind Guardian, grex power metal Theodiscus, Nightfall in Middle-Earth divulgavit, concept album e rebus Tolkienianis constans. Hoc album non solum carmina, sed etiam verba dicta ex hac fabula et aliis Tolkieni operibus extracta comprehendit. The Middle East, grex indie Australianus, in carmine "Beleriand" multas res libri The Silmarillion concorporat. Marillion, grex progressive rock Britannicus, anno 1979 nomine "Silmarillion" creatus est, sed nomen amputaverunt anno 1981 ne iura Tolkieniana violarent.
Notae
recensere- ↑ Adiuvante Guidone Gavriel Kay, qui postmodo notus phantasiae scriptor factus est.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 (Silmarillion 1977, Foreword)
- ↑ Tolkien, J.R.R., Christophorus Tolkien, ed., "The Lays of Beleriand", Ballantine, pp. 433–4, ISBN 0345388186.
- ↑ (Carpenter 1981, #165, 211).
- ↑ 5.0 5.1 5.2 5.3 Tolkien, J. R. R. (1984), Christophorus Tolkien, ed., The Book of Lost Tales, Part One, Boston: Houghton Mifflin, Foreword
- ↑ Anglice "There was Eru, the One, who in Arda is called Ilúvatar; and he made first the Ainur, the Holy Ones, that were the offspring of his thought, and they were with him before aught else was made."
- ↑ J. R. R. Tolkien, The Silmarillion, Ainulindalë.
- ↑ 8.0 8.1 8.2 8.3 (Silmarillion 1977, Index of Names)
- ↑ (Silmarillion 1977, pp. 15, 329).
- ↑ (Carpenter 1981, #115)
- ↑ (Carpenter 1981, #131, 180)
- ↑ (Carpenter 1981, #165, 180, 282)
- ↑ (Carpenter 1981, #163, 165)
- ↑ Tolkien, J. R. R. (1984), Christophorus Tolkien, ed., The Book of Lost Tales, Part One, Boston: Houghton Mifflin, Chapter I, "The Cottage of Lost Play"
- ↑ 15.0 15.1 Tolkien, J. R. R. (1985), Christophorus Tolkien, ed., The Lays of Beleriand, Boston: Houghton Mifflin, Chapter I, "The Lay of the Children of Húrin"
- ↑ 16.0 16.1 Tolkien, J. R. R. (1986), Christophorus Tolkien, ed., The Shaping of Middle-earth, Boston: Houghton Mifflin, Preface
- ↑ 17.0 17.1 (Carpenter 1981, #19)
- ↑ Tolkien, J. R. R. (1987), Christophorus Tolkien, ed., The Lost Road and Other Writings, Boston: Houghton Mifflin, Part II, Chapter VI, "Quenta Silmarillion"
- ↑ 19.0 19.1 19.2 19.3 Tolkien, J. R. R. (1993), Christophorus Tolkien, ed., Morgoth's Ring, Boston: Houghton Mifflin, Foreword
- ↑ (Carpenter 1981, #124)
- ↑ (Carpenter 1981, #133)
- ↑ Tolkien, J. R. R. (1980), Christophorus Tolkien, ed., Unfinished Tales, Boston: Houghton Mifflin, Introduction
- ↑ Tolkien, J. R. R. (1994), Christophorus Tolkien, ed., The War of the Jewels, Boston: Houghton Mifflin, Part Three, Chapter V "The Tale of Years"
- ↑ (Carpenter 1981, #154, 227)
- ↑ Carpenter, Humphrey, ed. (1981), The Letters of J. R. R. Tolkien, Boston: Houghton Mifflin, No. 257
- ↑ Purtill, Richard L. (2003), J. R. R. Tolkien: Myth, Morality, and Religion, San Francisco: Harper & Row, pp. 52, 131, ISBN 0-89870-948-2
- ↑ Stanton, Michael (2001), Hobbits, Elves, and Wizards: Exploring the Wonders and Worlds of J. R. R. Tolkien's The Lord of the Rings, Novi Eboraci: Palgrave Macmillan, p. 18, ISBN 1403960259.
- ↑ Garth, John (2003), Tolkien and the Great War: The Threshold of Middle-earth, Novi Eboraci: Houghton Mifflin Company, p. 86.
- ↑ 29.0 29.1 (Chance 2004, p. 169)
- ↑ (Carpenter 1981, #107)
- ↑ (Chance 2001, p. 192)
- ↑ Bramlett, Perry (2003), I Am in Fact a Hobbit: An Introduction to the Life and Works of J. R. R. Tolkien, Macon, Georgia: Mercer University Press, p. 86, ISBN 086554851X.
- ↑ Morgoth's Ring, Athrabeth Finrod Ah Andreth, pp. 322, 335.
- ↑ Fimi, Dimitra (Augusto 2006). ""Mad" Elves and "Elusive Beauty": Some Celtic Strands of Tolkien's Mythology". Folklore. pp. 6–8
- ↑ (Carpenter 1981, #144)
- ↑ 36.0 36.1 36.2 Foote, Timothy (24 October 1977), "Middle-earth Genesis", TIME 110: 121
- ↑ 37.0 37.1 Gardner, John (23 October 1977), "The World of Tolkien", The New York Times Book Review
- ↑ 38.0 38.1 Hurwitz, K. Sue (December 1977), School Library Journal 24 (4): 66
- ↑ 39.0 39.1 39.2 Adams, Robert M. (24 Novembris 1977), "The Hobbit Habit", The New York Review of Books 24 (19): 22
- ↑ Brookhiser, Richard (9 Decembris 1977), "Kicking the Hobbit", National Review 29 (48): 1439–1440.
- ↑ Jefferson, Margo (24 Octobris 1977), Newsweek 90: 114.
- ↑ Yamamoto, Judith T. (1 August 1977), Library Journal 102 (14): 1680.
- ↑ Cosgrave, M. S. (Aprili 1978), Horn Book Magazine 54: 196
- ↑ Conrad, Peter (23 Septembris 1977), New Statesman 94: 408.
Citationes Latine conversae
recensere- ↑ "a new story about Hobbits"
- ↑ "yet very great it seemed to the wild men of Middle-earth"
- ↑ "too Celtic"
- ↑ "It is a curious chance that the stem talat used in Q[uenya] for 'slipping, sliding, falling down', of which atalantie is a normal (in Q) noun-formation, should so much resemble Atlantis."
- ↑ "a linguistic character very like (though not identical with) British-Welsh . . . because it seems to fit the rather 'Celtic' type of legends and stories told of its speakers."
- ↑ "no single, unifying quest and, above all, no band of brothers for the reader to identify with"
- ↑ "majestic, a work held so long and so powerfully in the writer's imagination that it overwhelms the reader"
- ↑ "remarkable set of legends conceived with imaginative might and told in beautiful language"
- ↑ "an empty and pompous bore"; "not a literary event of any magnitude"; "enormous sales"; "Tolkien cult"
- ↑ "only a stillborn postscript"
- ↑ "Tolkien can't actually write."
Bibliographia
recensere- Burns, Marjorie (2005), Perilous Realms: Celtic and Norse in Tolkien's Middle-earth, Toronti: University of Toronto Press, ISBN 0802038069
- Carpenter, Humphrey, ed. (1981), The Letters of J. R. R. Tolkien, Boston: Houghton Mifflin
- Chance, Jane (2001), Tolkien's Art: A Mythology for England, Lexingtoniae Kentuckiae: University Press of Kentucky, ISBN 0813190207
- Chance, Jane (2004), Tolkien and the Invention of Myth: A Reader, Lexingtoniae Kentuckiae: University Press of Kentucky, ISBN 0-8131-2301-1
- Flieger, Verlyn (2002), Splintered Light: Logos and Language in Tolkien's World, Kent Ohii: Kent State University Press, ISBN 0873387449
- Tolkien, J. R. R. (1977), Christophorus Tolkien, ed., The Silmarillion, Boston: Houghton Mifflin
- Turner, A. (2007), The Silmarillion: 30 years on, Walking Tree Publishers, ISBN 9783905703108
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad Silmarillion spectant. |