Ungoliant, quod nomen Ungolians latinizamus, est aranea specie persona in legendario Tolkien inventa, quae una cum Morgotho in The Silmarillion partes agit, deque qua in The Lord of the Rings breviter dicitur. Origo Ungoliantis non manifesta est, quod Tolkieni scripturae haud expressim suam naturam ostendunt, nisi eam "ante mundum" fuisse.

De nomine

recensere

Ungoliant "atram araneam" lingua Sindarin significat. Verbum mutuatum est a linguae Quenya Ungwë liantë. Nomine Anglico Gloomweaver quoque nota est (Sindarin: Gwerlum, Quenya: Wirilomë).

Ungolians malo Valae Melkori auxilio venit in Duas Valinoris Arbores impetum facienti, sucum earum post exhauriendo quam Melkor eis nocuerat. Puteos quoque Vardae epotavit, qua re mundi fontem lucis extinxit. Quae lux solum postea Silmarillionibus Fëanoris servata est. Ungolians Melkori Valas evadenti succurrit ambos impenetrabilibus tenebris velando suis, quod tumultum et confusionem in Valarum hospites intulit, qui eos intercipire conabantur.[1]

Melkor Ungolianti pollicitus erat eum illi qualemcumque rem facturum esse pro auxilio eius, sed Silmarillionibus ei negandis huic rei defuit. Ungolians perquam furibunda, quae potentissima facta est cum Duarum Arborum vires acceperat, Melkorem telis suis implicuit. Quo tempore ille tanto terrore ardoreque ploravit ut in Angbando auditus sit, Balrogaque? eorum dominum adiutum vaserunt, Ungoliantem flagellis flammarum mastigantia.[2]

Illa ad Ered Gorgoroth in Beleriand fugit. Quolibet puncto temporis Magnas Araneas genuit, inter quas personam Shelob, quae in The Lord of the Rings partes agat. In The Silmarillion Ungoliantem dictum est tam fami laboravisse, cum delituisset, quam ut aliis cum araneis coiverit solum ut postea eos, et fetus adultos tempore factos, devoraverit.

Secundum The Silmarillion, assidua Ungoliantis fames eam ad se ipsam consumendam compulit, licet fabula de Eärendilis? commeatu eum illam occidisse dicat.

In cultura populari

recensere

De Ungoliante tractaverunt nonnulla carmina heavy metal. In anni 2006 disco The Morrigan's Call, grex musicus Hibernicus Celtic metal Cruachan carmen "Ungoliant" appellatum divulgavit, necnon alium "Shelob" appellatum.[3] In gregis Blind Guardian disco Nightfall in Middle-Earth, carmen "Into the Storm" de Ungoliantis aviditate Silmarillionibus sumendis, postquam Duas Arbores devoraverat, tractat, et sponsione falsa Melkoris. Battlelore, grex "folk power metal," carmen "Clocked in Her Unlight," ex anni 2005 disco Third Age of the Sun ortum, Ungolianti consecravit.

Ex Ungoliante species Nemesia ungoliant nominata est, quae est species aranearum Nemesiidarum anno 2007 descripta.[4]

  1. Tolkien, J. R. R. (1977), Christophorus Tolkien, ed., The Silmarillion, Boston: Houghton Mifflin, "Of the Darkening of Valinor" 
  2. Tolkien, J. R. R. (1977), Christophorus Tolkien, ed., The Silmarillion, Boston: Houghton Mifflin, "Of the Flight of the Noldor" 
  3. "The Morrigan's Call – Cruachan". Allmusic 
  4. Platnick, Norman I.. "Fam. Nemesiidae". The World Spider Catalog, Version 12.0. American Museum of Natural History