Morgoth Bauglir, antea Melkor appellatus, est persona in legendario Tolkien inventa, maximusque antagonista librorum The Silmarillion, The Children of Húrin, et The Fall of Gondolin.

Effigies Morgoth, Silmarillibus tribus in corona positis.

Melkor inter omnes Ainur seu deos summam potestatem habuit, se autem dedicavit ad scelera et facinora tenebrosa, quare appellatus est Morgoth, quod interpretatur 'inimicus ater.' Ab eo omnia mala Ardae, id est mundi Tolkienensis, procedunt.

Historia

recensere

Ainulindalë

recensere

Ardaque nondum effectis, Melkor potentissimus omnium Ainur habitus est, necque visum est ei decere quod Eru Ilúvatar, seu deus, reliquerat abyssum, ita ut inanis et vacuus sit. Quare constituit implere abyssum viventibus, sicut fecerat Eru; hoc facere autem postulavit Flammam Secretam, quae tantum apud Eru erat, nec quaerens eam reperire valuit Melkor. Cum Ainur cantabant suam musicam secundum voluntatem Eru ipsius, Melkor cum Eru contendit, sperans suam voluntatem inponere aliis Ainur.

Quenta Silmarillion

recensere

Eä effecta, conplures Ainur in eam descenderunt, inter quos fuit Melkor, qui numeratus erat unus ex Valar, illi spiritus maioris potestatis. Continuo ordinare inceperunt mundum et semina rerum secundum voluntatem Eru, ast Melkor, aegre ferens alios Ainur eum non habere principem, quamquam maximum ingenii, constituit opera fratrum sororumque eius evellere atque destruere.

Tam potens erat Melkor illis diebus ut Valar eum retinere hauquaquam valuerunt, qua de causa Tulkas descendit in mundum, et victus ab eo Melkor cepit fugam, se occultans in tenebris abyssi. Eo tempore confictae erant duae lampades, quibus illuminatus est mundus. Melkor impetum fecit in eas, quibus destructis, tenebrae comprehenderunt Ardam, ignesque terram usserunt. Tum Melkor effodit montes, fabricatusque est arcem suam Utumno in septentrionalibus partibus Terrae Mediae, Valar alii autem fugam ceperunt, festinantes ad Aman trans mare terram, ubi condiderunt novam civitatem nomine Valinor.

Cum Alfi expergiti essent in Terra Media, Melkor bellum intulit eis, gestumque est septem annos. Alfi Utumno obsederunt, sed frangere potestatem Melkor non potuerunt, nisi quod Tulkas ad adiuvandum festinavit. Melkor ab eo identidem victus est latusque est in vinculis ad Aman, ubi in carcere coniectus est.

Multos post annos, Melkor liberatus est, et simulavit paenitentiam agere et se ab sceleribus suis convertisse, semper parans ultionem in corde suo, praecipue contra Alfos qui in eum bellum gesserunt, quorum maxime vulnerabiles erant Noldores, qui artibus superabant omnes alios Alfos. Adiuvante Ungoliant, aranea ingente, Melkor destruxit duas arbores, necavit Finwe, regem noldori, rapuit silmarilles, gemmas maximi pretii tres a Feanor confectas. Feanor igitur nuncupavit Melkor Morgoth, quod interpretatum est 'inimicus ater.'

Morgoth se transtulit ad Terram Mediam, munivitque arcem suam Angband. Tres silmarilles in corona sua posuit, et nunquam ex eo tempore passus est eam a capite suo removeri. Noldori eum prosecuti sunt, advenientesque Beleriand, partem occidentaliorem Terrae Mediae, regna fundaverunt et bellum intulerunt in Angband. Annis progredientibus pugnata sunt proelia multa ante Angband, nec valuerunt Noldori vincere, nec Morgoth eorum potestatem frangere, usque ad Dagor Bragollach, quod sibi vult proelium flammae subitae, quo obsidio Alforum fracta est. Inde Morgoth coepit terris regnisque Alforum potiri.

Beren homo et Luthien alfus, quae filia cuiusdam regis Alforum fuit, secrete ingressi sunt in Angband ut caperent unam ex silmarillibus, capti autem sunt ipsi. Luthien cantante, somnus Morgoth complexus est, et Beren valuit unam gemmam e corona eius excidere. Illa gemma capta tradita est Eärendil nepoti Beren et Luthien, qui eam ferens trans mare navigavit in Valinor ut peteret adiutorium e Valar in abigendum Morgoth abs Terra Media. Valar eum exaudiverunt, gestumque est Bellum Irae, quo magna pars Terrae Mediae eversa est. Morgoth autem expulsus est ab Arda, manetque vinculatus in abysso in saecula.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Morgoth apud Tolkien Gateway (Anglice)