Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Fëanor est persona in legendario Tolkien inventa, qui inter maximos momenti est in The Silmarillion, nam ille artifex est illarum gemmarum a quibus liber nomen suum accipit, scilicet silmarilles. Primogenitus erat regis omnium Noldor Finwë et eius uxoris Míriel Serindë, quae post eius partum, vi spiritus extincto, vita defuncta est.

Feanor et Fingolfin

Uxore mortua, Finwë alteram duxit, quae duos minores natu filios ei genuit, scilicet Fingolfin et Finarfin, duasque filias, Findis et Írimë.

Fëanor autem habebatur potentissimus omnium Alforum, eo quod virtute, fortitudine, sapientia, facultate, omnibusque aliis bonis eminuit inter alios sui generis. Ex Silmarillibus tribus quae effecit earumque raptu et reditu thema praecipuum The Silmarillion constat. His raptis, haud parvam partem alforum trans mare duxit in Terram Mediam, ubi per annos bellaverunt et inter se et contra Morgoth ut silmarilles redimerent. Fëanor ipse occisus est a Gothmog in Dagor-nuin-Giliath, quod interpretatus est bello sub stellis, nam eo tempore nondum facti erant sol et luna.

Genuit Fëanor filios septem: Maedhros, Maglor, Celegorm, Caranthir, Curufin, Amrod et Amras.