Anulorum Erus
Anulorum Erus[1] (Anglice The Lord of the Rings[2]) est fabula in sex libris Anglice ab Iohanne Ronaldo Reuel Tolkien scripta annoque 1954 ab Allen & Unwin edita. Ex tribus partibus constat: The Fellowship of the Ring (Anuli Sodalitas), The Two Towers (Turres Duae), The Return of the King (Regis Reditus). Latine redditi sunt tres libri a Ricardo Sturch.[3][4]
Tolkien etiam linguas Quenyam et Sindarin, linguas alforum, excogitavit.
Petrus Jackson fabulam annis 2001, 2002, et 2003 in pelliculas convertit, cui titulus The Lord of the Rings.
De Anulorum Eri fabula
recensereAnulorum Erus est fabula de anulo uno vel regnante, quem Sauron, Erus Tenebrarum, confecit, ut omnes populos Terrae Mediae subigeret. Anulo autem deleto, simul morietur Erus Tenebrarum, cuius cuius potestas (socialis et politica) in anulo uno nitatur. Qua de causa, anulus perdendus est, quod tantum in flammis Montis Fati fieri potest. Comites igitur novem spectrum, Mago Gandalfo duce, in Mordorem, quibus in finibus Eri Tenebrarum imperat, iter faciunt, ut Frodo, quem anuli portatorem creaverunt, officio anuli flammis montis perdendi fungi possit.
In anulo qui anulus unus vocatur, inscriptum est:
- Ash nazg durbatulûk, ash nazg gimba`tul,
- ash nazg thrakatulûk, agh burzum-ishi krimpatul.
Haec est inscriptio Anuli, quae ex Lingua Atra Mordoris, quam Sauron finxit, in Linguam Latinam conversa significat:
- Unus Anulus ut omnes regat, Unus Anulus ut omnes inveniat
- Unus Anulus ut omnes inducat et in tenebris obligat!
Liber I
recensereHobbit Frodo Baggins, cum suis Samwise Gamgee, Meriadoc Brandybuck, et Peregrin Took, portat Anulum Unum de Comitate per Bree-terra ad Karningulem. In taberna Breeis hobbiti conveniunt Aragornem hominem, qui eos ducit Karningulem. Nazgûl, spectri Anuli qui servi Sauronis sunt, eos persequuntur.
Liber II
recensereHobbiti in Karningule advenerunt. Elrondus alfus dominus Karningulis Frodonem sanat. In concilio Elrundis Societas Anuli creatur: hobbiti Frodo Baggins, Samwise Gamgee, Meriadoc Brandybuck, et Peregrin Took, Gandalfus magus, Legolas alfus, Gimli nanus, et homines Aragorn et Boromir.
Societas Anuli it ad terras australes, et transit Montes Nebulosos per Moriam, antiqua nanorum domus. Per iter, Gandalf occidit Balrog. In Lothlóriene regnum Alfae Galadrielis, acquiescit, et deinde currit australis fluvio Anduine. Iuxta partes boreales regnorum Gondor et Rohan Societas Anuliseparatur, in Amon Hen.
Liber III
recensereRohan regnum humanum pugnat adversus Sarumanum Album magum. Aragorn, Legolas, et Gimli persequunt Uruk-Hai, per quos Meriadoc et Peregrinus capti sunt. Isti orces Isengardis occiduntur a Rohanis equitatu Eomere duce, sed Meriadoc et Peregrinus fugerunt in Fangornis silva, in qua Silvabarbus, vetus Ent, vocat Concilium Entium, qui incedere adversus Isengardem constituunt. Interim, Aragorn, Legolas, et Gimli Gandalvem, factum Gandalfum Album, repperiunt. Ad Edoram, Aureum Castellum Théodinis Regis Rohani, qui, postquam sanatus est a Gandalfum, ducit duram pugnam contra Uruk-Hai Sarumanis et Homines Nationis Dunnis, in Castello Helmis Gurgicis.
Liber IV
recensereFrodo et Sam ad Mordorem eunt. Gollum ducit illos trans Paludes Mortuorum, ad Portam Nigram. Clausa, iter ad Cirith Ungolem capiunt. In Ithilien, Faramir frater Boromiris illos auxiliat, sed in Cirith Ungole latet Arachne, antiqua terror. Frodo captus est ab orcis, sed Sam Anulum servavit.
Liber V
recensereBellum Anuli. Sauron Gondorem invadit et Minas Tirithem obsidet.
Exercitus Gondoris et Rohanis exercitum Sauronis in Proelio Pelennoris pugnant. Denethor praefectus Gondoris fit insanus et se caedit. Théoden Rex Rohanis necatur. Éowyn Rohanis et Meriadoc Brandybuck Comitati necant Regem-Maleficum Angmaris. Exercitus Gondoris et Rohanis vincunt, et Portam Nigram impetunt, sed vires Sauronis non fines habent.
Liber VI
recensereExercitus Hominum Gondoris et Rohanis exercitum Sauronis in Proelio Portae Atrae pugnant. Anulus Unus in Monte Fati deletur, et Sauron moritur. Exercitus hominum vincunt.
Aragorn Rex Arnoris et Gondoris creatur, atque Arwenem filiam Elrondis in matrimonium ducit. Eomer Rex Rohanis fit. Eowyn Faramiri nubit, et dominus dominaque Ithilienis creantur. Hobbites reveniunt in Comitatum. Duo annos post Bellum Anuli confectum, Frodo et Bilbo ad Amanem cum Elronde, Galadriele, Gandalfo eunt.
Personae
recensereSocietas Anuli:
- Frodo Baggins, hobbitus Comitati
- Samwise "Sam" Gamgee, hobbitus Comitati
- Meriadoc "Merry" Brandybuck, hobbitus Comitati
- Peregrin "Pippin" Took, hobbitus Comitati
- Gandalfus, magus
- Aragorn, homo Arnoris
- Boromir, homo Gondoris
- Legolas, alfus Silvae Tenebricosae
- Gimli filius Glóinis, nanus Ereboris
Alii:
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ricardus Sturch Latine reddidit illos tres libros, quibus hunc titulum Latinum dedit.
- ↑ Exstat re vera incipium alius conversionis Latinae partim factae, cui titulus Dominus Anulorum est, quaeque hoc in situ interretiali inveniri potest: Dominus Anulorum apud www.eldalie.ch.
- ↑ Vide hanc paginam in Facebook.
- ↑ Vates 11, p. 23.
Bibliographia
recensere- Carter, Lin. 1969. Tolkien: A Look Behind The Lord of the Rings. Novi Eboraci: Ballantine Books. ISBN 034527539X.
- Day, David. 2004. The World of Tolkien: Mythological Sources of the Lord of the Rings. Gramercy Books. ISBN 9780517223178.
- Drout, Michael D. C.. 2006. J. R. R. Tolkien Encyclopedia. Routledge. ISBN 9780415969420.
- Foster, Robert. 1978. The Complete Guide to Middle-Earth: from "The Hobbit" through "The lord of the Rings" and Beyond. Ed. retractata et augmentata. Ballantine Books. ISBN 0739432974.
- Glyer, Diana Pavlac. 2007. The Company They Keep: C. S. Lewis and J. R. R. Tolkien as Writers in Community. Kent in Ohio: Kent State University Press. ISBN 0873388909.
- Hammond, Wayne G., et Christinas Scull. 2005. The Lord of the Rings: A Reader's Companion. Londonii: HarperCollins. ISBN 000720308X.
- Scull, Christina, et Wayne G. Hammond. 2006. The J. R. R. Tolkien Companion and Guide. Bostoniae: Houghton Mifflin. ISBN 0618391134. ISBN 0618391029 (v. 1), ISBN 9780618391028 (v. 1), ISBN 0618391010 (v. 2), ISBN 9780618391011 (v. 2).
- Tolkien, Christopher, ed. 1988–1992. The History of The Lord of the Rings. 4 vol.