Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien

(Redirectum de I. R. R. Tolkien)
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien: imago
Nativitas: 3 Ianuarii 1892; Bloemfontein
Obitus: 2 Septembris 1973; Bournemouth
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: John Ronald Reuel Tolkien

Officium

Officium: Rawlinson and Bosworth Professor of Anglo-Saxon
Munus: Linguista, poëta, professor, scriptor librorum puerilium, Interpres, criticus litterarum, essayist, military officer, auctor, scriptor, Rerum gestarum scriptor, Pictor librorum, Doctor, prosaist
Patronus: Universitas Oxoniensis, Universitas Ledesiensis, Oxford English Dictionary

Consociatio

Familia

Genitores: Arthur Reuel Tolkien; Mabel Suffield
Coniunx: Edith Tolkien
Proles: John Tolkien, Michael Tolkien, Christopher Tolkien, Priscilla Tolkien

Memoria

Laurae: Commander of the Order of the British Empire, Prometheus Award - Hall of Fame, Prometheus Award, Nebula Award for Best Script, Nebula Award for Best Script, Locus Award for Best Fantasy Novel, Nebula Award for Best Script, Hugo Award for Best Dramatic Presentation, Hugo Award for Best Dramatic Presentation (Long Form), Fellow of the Royal Society of Literature, Science Fiction and Fantasy Hall of Fame, Order of the British Empire
Sepultura: Oxonia, Wolvercote Cemetery

Ioannes Raginualdus Raguel Tolkien[1] (Anglice John Ronald Reuel Tolkien, in oppido Bloemfontein die 3 Ianuarii 1892 natus; mortuus Bournemouth 2 Septembris 1973), fuit scriptor et philologus Anglicus, qui fabulis Romanicis maxime innotuit. Cuius opus de Domino Anulorum notissimum existimatur.

Tolkien miles (1916).

Vita Ioannis Raginualdi Raguelis TolkienRecensere

In Africa Australi die 3 Ianuarii 1892, Arthuri Raguelis Tolkien (18571896) argentarii Anglici et Amabilis, Suffield natae (18701904), filius, natus est.

Apud Scholam Grammaticam Regis Eduardi Birminghamensis et Universitatem Oxoniensem studuit; lector (scilicet praeceptor iunior) fuit Linguae Anglicae apud Universitatem Ledesiensem ab 1920 usque ad 1925, dein professor linguae Anglicae antiquae apud Universitatem Oxoniensem ab 1925 usque ad 1945, et Linguae et Litterarum Anglicarum ab 1945 usque ad 1959 meruit. Lexicographus insignis, et linguarum Anglicae Nordicaeque antiquarum peritus fuit. Ardens Catholicus Romanus, dixit fidem suam scripturas suas movisse.

Tolkien multas linguas finxit, fabulasque et mythologiam ut linguae suae florerent in mundo proprio scripsit. Dixit: "Tuarum constructio linguarum mythologiae paret."[2]

Linguae a Ioanne Raginualdo Raguele Tolkien excogitataeRecensere

Tolkien, in linguis fabulosis excogitandis diligens, multas linguas finxit, quarum inclutissimae sunt Quenya et Sindarin. Quenyam, linguam Alforum, conatus est formosissimam linguam creare, quae morphologiam instar linguae Finnicae haberet. Illis lingua Sindarin, altera lingua alfica loquentibus vocalia saepe mutanda sunt, ut difficillima lingua aestimetur.

OperaRecensere

Vide etiam: Opus:Tolkien

De legendario
  • 1962: The Adventures of Tom Bombadil and Other Verses from the Red Book (Lat.: Fortuna Tom Bombadil ac Carmina aliena e Rubro Libro)

cuius posthuma:

  • 1974: Bilbo's Last Song
  • 1977: The Silmarillion
  • 1980: Unfinished Tales of Númenor and Middle-earth
  • 1983-1996: The History of Middle-Earth
    1. 1983: The Book of Lost Tales 1
    2. 1984: The Book of Lost Tales 2
    3. 1985: The Lays of Beleriand
    4. 1986: The Shaping of Middle-earth
    5. 1987: The Lost Road and Other Writings
    6. 1988: The Return of the Shadow (Lat.: Regressus Umbrae)
    7. 1989: The Treason of Isengard
    8. 1990: The War of the Ring (Lat.: Bellum Anuli)
    9. 1992: Sauron Defeated (Lat.: Sauron Victus)
    10. 1993: Morgoth's Ring
    11. 1994: The War of the Jewels (Lat.: Bellum Gemmarum)
    12. 1996: The Peoples of Middle-earth (Lat. De Populis Terrae Mediae)
  • 2007: The Children of Húrin
  • 2017: Beren and Lúthien
  • 2018: The Fall of Gondolin
  • 2021: The Nature of Middle-earth (Lat.: De Natura Terrae Mediae)
Aliae fabulae
  • 1945: Folium a Nodo pictum (Ang.: Leaf by Niggle)
  • 1945: The Lay of Aotrou and Itroun
  • 1949: Farmer Giles of Ham
  • 1953: The Homecoming of Beorhtnoth Beorhthelm's Son
  • 1967: The Road Goes Ever On, libellum carminum cum Donaldo Swann scriptum
  • 1967: Smith of Wootton Major
Opera philologica

NotaeRecensere

  1. Зонова, Станислава Викторовна (Ian. 2007). “Псевдонимы Дж. Р. Р. Толкина.” Палантир 52:36. (PDF, Russice)
  2. Litterae 180.

BibliographiaRecensere

  • Albert, Sigridis. 2002. "De Iohanne Ronaldo Tolkien eiusque opere". Vox Latina vol. 38 no. 148 pp. 204–216.
  • Tolkien, Christopher, ed. 1983. J. R. R. Tolkien: the monsters and the critics: selected essays. Londinii: Allen and Unwin. ISBN 0048090190

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ronaldem Reuel Tolkien spectant.