Númenor (etiam Elenna-nórë aut Westernesse) est insula-continens ficticia in Tolkienensi Arda, ad occidentem Terrae Mediae. Fuit etiam regnum hominum ab Secunda Aetate, sed ob causam traditionis in bello contra Valas, insula, Atlantidis simul, in oceano summersit.

Urbs Eldalondë.

Historia Númenoris narratur praecipue in The Silmarillion, sed breviter gestae Númenoreanae narrantur in Dominus Anulorum. Rex Númenoris primus fuit Elros Tar-Minyatur. Post Númenoris casum Elendil Dominus Andúniëis et filii sui, Isildur et Anárion, pervenerunt ad Terram Mediam, ubi Elendil condidit regnum Arnorianum et filii sui creaverunt regnum Gondorianum.

Númenor divisa est in regiones sex, quae erant regiones laterales Forostar, Andustar, Hyarnustar, Hyarrostar, Orrostar, et regio medialis Mittalmar. Caput Numenoris erat Armenelos. Andúnië in Andustare urbs et portus erat. Rómenna erat portus maximus. Mons medialis magnus Numenoris erat Meneltarma.

Origo NúmenorisRecensere

Post Bellum Irae, Valae insulam ad homines qui pugnaverunt contra Melkorem dederunt ad occidentem Terrae-Mediae. Homines probi ierunt ad Númenorem intra 50 annos in migrationem. Regnum insulae Númenoris in anno 32 Secundae Aetatis conditus fuit ab Elros.

Reges NúmenorisRecensere

Elros, conditor regni insulae Númenoris, primus rex Númenoris fuit et sibi imposuit nomen Tar-Minyatur (Rex Primus). Elros mortuus est in anno 442 Secundae Aetatis. Is 410 regnavit annos.

Secundus rex Númenoris fuit Vardamir Nólimon, sed hic non regnavit.

Tertius rex fuit Tar-Amandil. Is 148 regnavit annos.

Quartus rex fuit Tar-Elendil. Is 150 regnavit annos.

Quintus rex fuit Tar-Meneldur. Is 143 regnavit annos.

Sextus rex fuit Tar-Aldarion Is 192 regnavit annos.

Septima gubernatrix et prima regina fuit Tar-Ancalimë. Ea 205 regnavit annos.

Octavus rex fuit Tar-Anárion. Is 114 regnavit annos.

Nonus rex fuit Tar-Súrion. Is 162 regnavit annos.

Decima gubernatrix et secunda regina fuit Tar-Telperiën. Ea 175 regnavit annos.

Undecimus rex fuit Tar-Minastir. Is 138 regnavit annos.

Duodecimus rex fuit Tar-Ciryatan. Is 160 regnavit annos.

Tertius decimus rex fuit Tar-Antanamir.

Quartus decimus rex fuit Tar-Ancalimon. Is 165 regnavit annos.

Quintus decimus rex fuit Tar-Telemmaitë. Is 140 regnavit annos.

Sexta decima gubernatrix et tertia regina fuit Tar-Vanimeldë. Ea 111 regnavit annos.

Septimus decimus rex fuit Tar-Alcarin. Is 20 regnavit annos de jure et 80 annos de facto.

Duodevicesimus rex fuit Tar-Calmacil, item appellatus Ar-Belzagar. Is 88 regnavit annos.

Undevicesimus rex fuit Tar-Ardamin, item appellatus Ar-Abattârik. Is 74 regnavit annos.

Vicesimus rex fuit Ar-Adûnakhôr, item appellatus Tar-Herunúmen. Is 63 regnavit annos.

Unus et vicesimus rex fuit Ar-Zimrathôn, item appellatus Tar-Hostamir. Is 71 regnavit annos.

Alterus et vicesimus rex fuit Ar-Sakalthôr, item appellatus Tar-Falassion. Is 69 regnavit annos.

Vicesimus tertius rex fuit Ar-Gimilzhôr, item appellatus Tar-Telemnar. Is 75 regnavit annos.

Vicesimus quartus rex fuit Tar-Palantir, item appellatus Ar-Inziladûn. Is 78 regnavit annos.

Vicesimus quintus atque postremus rex fuit Ar-Pharazôn, item appelatus Tar-Calion. Is 64 regnavit annos.

Potentia maxima NúmenorisRecensere

Homines Númenoris habebant vita longa et cognitionem Altorum-Alforum. Circa annum 1600 Secundae Aetatis, regnum Númenoris habebat potentiam altissimam, quia numquam turbati fuerant dum crescebant. Itaque, per 1000 annos, Númenor locupletavit in pace.

Dum Númenor crescebat, populum ejus etiam crescebat, itaque, exercitus Númenoréanos etiam crescebat. Exercitus Númenoris feroces erant, milites Númenoris dominabant ars navigandi.

Númenoréani in proelio feroces ac ordinati erant, exempli gratia: In Pugna Gwaithlense, Númenoréani vicerunt Sauronem in Eriadore. Milites Númenoris etiam Sauronem ceperunt atque traxerunt eum ad Númenorem.

Dictus est qui sagittarii Númenoris arcus ferreos utebantur.

BibliographiaRecensere

Nexus interni