Arda est nomen Terrae in operibus Iohannis Raginualdis Raguelis Tolkien. In Arda sitae sunt continentes Terra Media et Aman mariaque has secernentia. Arda est pars Eae, id est universi, et cum eo creata est Ainuum musica pro filiis Ilúvataris, qui sunt dryades et homines.

Simulacrum Ardae qualem Tolkien in "Ambarkanta" descripsit.

Arda est vocabulum linguae Quenya quem Tolkien duxit a vocabulo *gardā linguae dryadiae praehistoricae, mutationibus regularibus G initiali perdita et vocali longa finali breviata, quod "locus definitus, regio" significat. Ad significationem "mundus" usurpatum est propter vocem Linguae Valarin Aþāraphelūn "sedes designata", quo Terra tamquam sedes Valarum, dryadum et hominum dicebatur.[1] Vox arda "regio" in scriptis Tolkienanis de linguis dryadiis decennii 1930 apparet,[2] sed notio id esse nomen mundi in lingua Quenya serior esse videtur.

Verbum Arda Tolkien fortasse consulto simile nominum terrae in linguis veris finxit, ut horum fons praehistorica videretur. Plures linguae Germanicae vocem cum Arda consonantem ad hanc significationem usurpant, maxime Aarde in lingua Batava Capitensi. Similitudine fortuita lingua quoque Arabica Terra dicitur أرض ard.

Historia

recensere
 
Nomen Arda tengwis scriptum.

Principio Arda erat mundus planus, cuius continentes cingebantur oceano Ekkaia ("Mari Circumdato") et secernebantur Belegaere ("Mari Magno"). Terrae Mediae pars septentrionalis et occidentalis, quae terra Prima Aetate appellabatur Beleriand, Bello Irae deleta est.

Secunda Aetate insula Númenor exstructa est Edain gratia in Mari Magno; quae cum per Secundam Aetatem paene totam stetisset, eruta est suberbia incolarum, interdicto Valarum, ne quis ad occidentalem continentem Aman navigaret, violato.

Númenore eruta, simul Arda in formam globi redacta, et Aman mundo ablata; via recta, qua eo pervenirent, in reliquum tempus dryadibus solis concessa est. Novae terrae creatae sunt, ad austrum Terra Obscura et ad orientem "Terra Orientalis" Rómenor.

De clade Númenoris praemoniti, Elendil cum filiis Isildure et Anárione et paucis suorum confugerunt in partem occidentalem Terrae Mediae, ubi regna Gondorem (proximam Mordori, regno Sauronis) et Arnorem (apud regna dryadia Mithlondem et Rivendell) condiderunt. Haec regna et dryadia et humana bellum cum malis Sauronis per totam Tertiam Aetatem gesserunt.

Finis Tertiae Aetatis evenit casu Sauronis interituque Unius Anuli ob facta duorum hobbitorum, Frodonis Baggins et Samwise Gamgee, et militum Gondoris et Rohanis, quorum dux fuit Aragorn. Tum iniit Quarta Aetas et Dominatio Humana, saeculisque volventibus Arda in formam Terrae notam mutata est.

Figura mutationum geographiae Ardae:

Arda Incorrupta

recensere

Mundus pristinus ab Valis constructus vocatur "Arda Incorrupta" (Arda Unmarred in textu Anglico; in lingua Quenya Arda Alahasta). Ille mundus corruptus est bellis Valarum et Melkoris, manente in Valinore sola status pristini imagine. Arda Incorrupta formam planam et concinnam lucemque perpetuam habebat.

Arda Corrupta

recensere

"Arda Corrupta" (Arda Marred in textu Anglico; in lingua Quenya Arda Hastaina) mundum indicat qualis est, bellis Melkoris cum Valis et fëa Melkoris dilapsa per omnia vitiatum, pestes, frigora, ardores, aliaque mala Ardae Incorruptae ignota patientem. E quo hröa filiorum Ilúvataris constituitur.

Arda Corrupta etiam immortalitatem dryadiam vitiavit, cum corpora dryadum sensim atterat donec in fine nihil aliud quam larvae fiant. Terra Valinor est solum remedium huius casus; ideo omnes dryades in Valinorem transire coacti sunt. Anulis Potestatis peculiaris virtus fuit, ut per eos cursus temporis sisti posset; sic Elrond et Galadriel sua regna servabant. Uno Anulo perdito, ceteri suas virtutes amiserunt, et Eldas postremos Terram Mediam deserere necesse fuit.

Arda Refecta

recensere

In Dagor Dagorath, Morgoth devincetur mundusque collabetur. Mundus novus in huius loco creabitur, cui nomen erit "Arda Refecta" (Arda Healed in textu Anglico; in lingua Quenya Arda Envinyanta).

Nexus interni

recensere
  1. Tolkien, J. R. R. (2002). Tolkien, Christopher, ed. La Guerra de las Joyas. Trad. Estela Gutiérrez Torres. Barcelona: Minotauro. ISBN 84-450-7304-4.
  2. Tolkien, J. R. R. (1999). Tolkien, Christopher, ed. El camino perdido y otros escritos. Trad. Estela Gutiérrez Torres. Barcelona: Minotauro. ISBN 978-84-450-7175-5.

Nexus externi

recensere