Personae Legendarii Tolkien
(Redirectum de Balin Fundinul)
Personae Legendarii Tolkien sunt personae fictae quae mundum fictum ab I. R. R. Tolkien excogitatum habitant.
Ainur, Valar et Maiar
recensere- Vide Ainu (Tolkien).
Quendi (Alfi)
recensereGaladriel, Domina Lothlorienis. Coniunx Celebornis et mater Celebríanis. Duo anni post Bellum Anuli it ad Amanem.
Celeborn, Dominus Lothlorienis. Coniunx Galadrielis et pater Celebríanis.
Fëanor filius Finwëis et Mírielis. Feanor Silmarilles creat in Aetate Prima. Nerdaneli filia Mahtanis nubit. Filios septem pariunt: Maedhros, Maglor, Celegorm, Caranthir, Curufin, Amrod et Amras.
- Fëanor est persona in legendario Tolkien inventa, qui inter maximos momenti est in The Silmarillion, nam ille artifex est illarum gemmarum a quibus liber nomen suum accipit, scilicet silmarilles. Primogenitus erat regis omnium Noldor Finwë et eius uxoris Míriel Serindë, quae post eius partum, vi spiritus extincto, vita defuncta est. Uxore mortua, Finwë alteram duxit, quae duos minores natu filios ei genuit, scilicet Fingolfin et Finarfin, duasque filias, Findis et Írimë. Fëanor autem habebatur potentissimus omnium Alforum, eo quod virtute, fortitudine, sapientia, facultate, omnibusque aliis bonis eminuit inter alios sui generis. Ex Silmarillibus tribus quae effecit earumque raptu et reditu thema praecipuum The Silmarillion constat. His raptis, haud parvam partem alforum trans mare duxit in Terram Mediam, ubi per annos bellaverunt et inter se et contra Morgoth ut silmarilles redimerent. Fëanor ipse occisus est a Gothmog in Dagor-nuin-Giliath, quod interpretatus est bello sub stellis, nam eo tempore nondum facti erant sol et luna. Genuit Fëanor filios septem: Maedhros, Maglor, Celegorm, Caranthir, Curufin, Amrod et Amras.
Legolas filius Thranduilis, alfus Silvae Tenebricosae. Comes Anuli.
Lúthien, etiam nomine Tinúviel (Sindarin: "luscinia"), filia Thingolis et maia Melianis est. Luthien Bereni homini nubit. Luthien mater Dioris et avia Elwingis (mater Elrondis et Elrosis) est.
Elrond Peredhel, Dominus Karningulis. Filius Eärendilis et Elwingis, et frater Elrosis. Elrond coniunx Celebríanis et pater Elladanis, Elrohiris, et Arwenis est. Duo anni post Bellum Anuli Elrond it ad Amanem.
Arwen Undómiel filia Elrondis et Celebríanis. Post Bellum Anuli Arwen Aragorni nubit et Regina Arnoris et Gondoris fit. Filium Eldarionem et filias parit.
Homines
recensereElros filius Eärendilis et Elwingis, et frater Elrondis est. Rex Numenoris primus; nomen regis suus Tar-Minyatur est.
Elendil filius Amandilis, homo Numenoris et Dominus Andúniëis est. Isildur et Anárion filii sui sunt. Post casum Numenoris eunt ad Terram Mediam, ubi Elendil creat regnum Arnor et filii sui creant regnum Gondor.
Aragorn filius Arathornis et Gilraenis, homo Arnoris et Dux Hominum Arnoris sextus decimus. Comes Anuli. Post Bellum Anuli Rex Arnoris et Gondoris fit, et Arweni nubit.
Denethor filius Ecthelionis, Praefectus Gondoris.
Faramir filius Denethoris, homo Gondoris. Post Bellum Anuli Praefectus Gondoris est et fit dominus Ithilienis et Éowyni nubit.
Théoden (Rohirrica vera: Tûrac) filius Thengelis, Rex Rohanis septimus decimus est. In Proelio Pelennoris necatur.
Éomer filius Éomundis et Théodwyn soror Théodenis, frater Éowynis. Post Bellum Anuli fit Rex Rohanis.
Éowyn filia Éomundis et Théodwyn soror Théodenis, soror Éomeris. Post Bellum Anuli nubit Faramiri et fit domina Ithilienis.
Gríma filius Gálmódis, consuasor Théodenis est.
Os Sauronis, nuntius praecipuus Sauronis.
Khazâd (Nani)
recensereThorin Oakenshield ("quercus-scutum") filius Thráinis II, Rex Nanorum. Sua soror Dís est, filii sororis Fíli et Kíli sunt. In Proelio Quinque Exercituum necatur.
Fíli et Kíli filii Dísis soror Thorinis sunt. Comites Thorinis et in Proelio Quinque Exercituum necantur.
Dáin Ironfoot ("ferrum-pes") filius Náinis.
Balin filius Fundinis et frater Dwalinis. Comes Thorinis. Balin frater patruelis Óinis et Glóinis est.
Dwalin filius Fundinis et frater Balinis. Comes Thorinis. Dwalin frater patruelis Óinis et Glóinis est.
Glóin filius Gróinis et frater Óinis. Comes Thorinis. Pater Gimliis, et Glóin frater patruelis Balinis et Dwalinis est.
Gimli filius Glóinis. Comes Anuli.
Dori, Nori, Ori, Bifur, Bofur, Bombur Comites Thorinis sunt.
Hobbiti
recensereBilbo Baggins (Lingua Communi: Bilba Labingi), hobbitus Suzatis. Duo anni post Bellum Anuli it ad Amanem.
Frodo Baggins (Lingua Communi: Maura Labingi), hobbitus Suzatis. Comes Anuli. Duo anni post Bellum Anuli it ad Amanem.
Meriadoc "Merry" Brandybuck (Lingua Communi: Kalimac "Kali" Brandagamba), hobbitus Suzatis. Comes Anuli.
Gollum, antea Sméagol nominatum (Lingua Communi vera: Trahald). Quondam possessor Uni Anuli cuius eum deformabat.
Alii
recensereSmaug, draco.
Shelob, aranea.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Personae Legendarii Tolkien spectant. |