Philippinae[1] (-arum, fpl.; vulgo: Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3][4], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum.[5] Praeses hodiernus est Rodericus Duterte, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2016.

Wikidata Philippinae
Res apud Vicidata repertae:
Philippinae: insigne
Philippinae: insigne
Philippinae: vexillum
Philippinae: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Res publica popularis Sinarum, Indonesia, Iaponia, Malaesia, Palau, Res publica Sinarum
Locus: 12°0′0″N 123°0′0″E
Caput: Manila

Gestio

res publica
Princeps: Ferdinandus Marcos iunior
Praefectus: Ferdinandus Marcos iunior
Consilium: Congress of the Philippines
Situs interretialis

Populus

Numerus: 109 035 343
Sermo publicus: lingua Philippinica, Anglice
Zona horaria: Philippine Standard Time, Asia/Manila
Moneta: Philippine peso

Commemoratio

Paean: Hymnus Nationalis Insularum Philippinarum
Praeceptum: Maka-Diyos, Maka-Tao, Makakalikasan at Makabansa

Sigla

ISO PH, PHL, 608; IOC PHI
Dominium interretiale: .ph
Praefixum telephonicum: +63
Siglum autoraedarum: RP
Philippinae inter civitates Asiae australes et orientales.

Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.

Timoria Orientalis et Philippinae solae civitates Christianae in Asia Orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.

Linguae recensere

Linguae publicae sunt Anglica et Philippinica. Philippinica significat formam altam linguae Tagalae (vulgo: Tagalog), quae ut sermo patrius vel lingua franca adhibetur et numerum loquentium maximum habet. Homines circa 170 quidem linguis vernaculis utuntur. Maximae post Tagalam numero locutorum linguae sunt sermones Caebuanus et Ilocanus. Lingua Hispanica in insulis Philippinis fere exstincta est; litteraturam tamen valde ingentem reliquit et in multis verbis omnium linguarum Philippinarum inveniri potest.

Historia recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Philippinarum.

Philippinae est nomen posterius Neolatinum, sed etiam ex Graecis et Romanis antiquis in margine orientali orbis terrarum nomine classico Prasodo Insularum cognitae, quarum insularum pars forsan agglomerata erat aut Maniola, quam Ptolemaeus descripsit. Postea detectae sunt anno 1521 a Ferdinando Magellano, navigatore Lusitano, in insula quae vulgo Mactan appellatur, prope Caebuam, occiso. Anno 1565 quam plurimas urbes, Michaele López de Legazpi duce, conquisitatores Hispanici ceperunt. Libera civitas sui iuris post regnum Hispaniae anno 1898 Insulae Philippinae declaratae sunt; imperium autem Civitatum Foederatarum Americae est subsecutum usque ad annum 1946, quo Philippinae iterum sui iuris factae sunt.

 
Rodericus Duterte et primus minister Malaysiae Mahathir Mohamad (15 Iulius 2018)

Geographia recensere

Archipelagus Philippinarum ex plus septem milibus insularum constat. Omnis terra est plus quam centum pedum milia. Equidem Philippinae partim circumdantur ab Oceano Pacifico. Indonesia est ad meridiem sita; Paeninsula Indosinensis ad occasum; Taivania ad aquilonem. Manila, urbs princeps portusque Philippinarum, est locus in insula Luzonia situs. Quamquam Manila non est magna urbs in Philippinis, Urbs Quezon est suburbium Manilae et habet plurimos incolas. Philippinae sunt calidae umidaeque.

 
Tabula Philippinarum cum quinque super-regionibus et 81 provinciis.

Philippinae in quinque super-regiones et 81 provincias dividuntur:

Regio Designatio Procurationis sedes
Regio Ilocana Regio I Urbs Ferdinandopolitana ab Unione, Unio
Regio Vallis Cagaianae Regio II Urbs Tuguegaraoensis, Cagaianus
Regio Luconiensis Centralis Regio III Urbs Ferdinandopolitana, Pampanga
Regio Calabarzona Regio IV-A Urbs Calambensis, Laguna
Regio Mimaropensis Regio IV-B Urbs Calapana, Mindorus Orientalis
Regio Bicolana Regio V Urbs Legazpina, Albaius
Regio Insularum Bisaiarum Occidentalium Regio VI Urbs Iloiloensis
Regio Insularum Bisaiarum Centralium Regio VII Urbs Caebuana
Regio Insularum Bisaiarum Orientalium Regio VIII Urbs Taclobana, Leyte
Regio Peninsulae Zamboangae Regio IX Urbs Pagadiana, Zamboanga Meridionalis
Regio Mindanai Septentrionalis Regio X Urbs Auricagaiana
Regio Davaoensis Regio XI Urbs Davaensis
Regio Soccuxargena Regio XII Urbs Coronadalensis, Cotabatus Meridionalis
Regio Caragana Regio XIII Urbs Butuanensis
Regio Autonoma Musulmani Mindanai ARMM Urbs Cotabatensis
Regio Administrativa Catenae Montium CAR Urbs Baguioensis
Regio Capitalis Nationalis NCR Urbs Manilana

Urbes principales recensere

Principales urbes Philippinarum sunt:

Flumina recensere

Lacus recensere

  • Lacus Baiae (Laguna de Bay)
  • Taalus

Maria recensere

 
Navicula prope litus Boracay.

Montes recensere

Provinciae recensere

Philippinae in octoginta provincias (lingua Philippinica lalawigan sive probinsya) dividuntur, inter quas:

Provincia urbs capitalis
Abra Bangued
Aculana (Aklan) Kalibo
Agusana Meridionalis (Agusan del Sur) Prosperidad
Agusana Septemtrionalis (Agusan del Norte) Cabadbaran
Albay Urbs Legazpina
Antica (Antique) Sanctus Iosephus de Buenavista
Apayao Kabugao
Aurora Baler
Basilan Basco
Bataan Balanga
Batangas Urbs Batangasina
Batanes Basco
Benguet La Trinidad
Biliran Naval
Bohol Tagbilaran
Bukidnon Malaybalay
Bulacan Malolos
Caebua Urbs Caebuana
Cagaianum (Cagayan) Tuguegaraus
Camarines Meridionalis (Camarines Sur) Pili
Camarines Septentrionalis (Camarines Norte) Daet
Camiguin Mambajao
Capix (Capiz) Roxas
Catanduanes Virac
Cavite Imus (de jure), Tredecim Martyres (de facto)
Cotabato Kidapawan
Cotabato Australis (South Cotabato) Koronadal
Davao de Oro Nabunturan
Davao del Norte Tagum
Davao del Sur Digos
Davao Occidentalis Malita
Davao Orientalis Mati
Guimaras Iordan
Ifugao Lagawe
Ilocus Meridionalis (Ilocos Sur) Vigan
Ilocus Septentrionalis (Ilocos Norte) Laoag
Iloilum (Iloilo) Urbs Iloiloensis
Insulae Dinagat (Dinagat Islands) Sanctus Iosephus
Isabela Ilagan
Kalinga Tabuk
Lacuna (Laguna) Sancta Crux
Lanao del Norte Tubod
Lanao del Sur Marawi
Leyte Australis (Southern Leyte) Maasin
Leyte Septemtrionalis ([Northern] Leyte) Taclobana
Maguindanao Buluan
Marinduque Boac
Masbate Urbs Masbatensis
Mindorus Occidentalis (Occidental Mindoro) Mamburao
Mindorus Orientalis (Oriental Mindoro) Calapan
Misamis Occidentalis (Misamis Occidental) Oroquieta
Misamis Orientalis (Misamis Oriental) Cagayan de Oro
Negros Occidentalis Bacolod
Negros Orientalis Dumaguete
Nueva Ecija Palayan
Nueva Viscaya Bayombong
Palavania (Palawan) Portus Principissae
Pampanga Sanctus Fernandus
Pangasinania (Pangasinan) Lingayen
Provincia Mountium (Mountain Province) Bontoc
Provinciam a Coniunctione (La Union) Sanctus Fernandus
Quezon Lucena
Quirino Cabarroguis
Rizal Antipolo
Romblon Urbs Rombloniesis
Sambalia (Zambales) Iba
Samaris (Samar) Catbalogan
Samarus Orientalis (Eastern Samar) Borongan
Samarus Septentrionalis (Northern Samar) Catarman
Sarangani Alabel
Siquijor Urbs Siquijor
Sorsogon Urbs Sorsogonensis
Sultanus Kudarat (Sultan Kudarat) Isulan
Sulu Jolo
Surigao Meridionalis (Surigao del Sur) Tandag
Surigao Septemtrionalis (Surigao del Norte) Urbs Surigensis
Tarlac Urbs Tarlacensis
Tawi-Tawi Bongao
Zamboanga del Norte Dipolog
Zamboanga del Sur Pagadian
Zamboanga Sibugay Ipil

Homines clari recensere

Universitates recensere

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippinas spectant.
Philippinae : politica
Praesides rei publicae Philippinarum
Secretarii rerum externarum Philippinenses