Universitas Sancti Thomae Manilana

(Redirectum de Universitas Sancti Tomae)

Pontificia et Regalis Universitas Sancti Thomae Aquinatis Manilana sive Sancti Thomae Aquinatis Universitas Manilana,[1] vulgo saepe UST, est universitas privata et Catholica Manilae in Philippinis sita, a sociis Ordinis Praedicatorum administrata. Quae institutio eruditionis, veterrima Asiae universitas, a Michaele de Benavides die 28 Aprilis 1611 sub nomine Colegio de Nuestra Señora del Santísimo Rosario ('Collegium Dominae Nostrae Sanctissimi Rosarii') condita est; anno 1645 dignitatem universitatis meruit. Collegia grammaticae, litteraturae, doctrinae Christianae, theologiae, medicinae, machinatoriae, pharmacopoeiae, legumque continet.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Despectus in principale universitatis aedificium.
Aedificium universitatis.

Universitatis sententia est "Veritas In Caritate."

  1. Ambo nomina apud multos situs interretiales inventa.