Agrigentum

Italiae municipium
(Redirectum de Gergentum)

Agrigentum[1][2][3] (-i, n.) et rarius Acragas (-antis, m.; Graece Ἀκράγας; Italiane Agrigento; Sicule Girgenti) est urbs Italica et municipium, circiter 59 650 incolarum, in meridianis insulae Siciliae regionibus situm. Caput est Consortii Liberi Municipalis Agrigentini.

Wikidata Agrigentum
Res apud Vicidata repertae:
Agrigentum: insigne
Agrigentum: insigne
Civitas: Italia
Locus: 37°18′45″N 13°34′30″E, 37°18′38″N 13°34′36″E
Numerus incolarum: 55 512
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Agrigento

Gestio

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Agrigentum: situs
Agrigentum: situs
Agrigentum

Ad 60 000 hominum urbem incolunt, et praecipuae civitates in provincia Licatam et Narum (Naro) includunt; haec autem servatissimis catacumbis notissima est, quae sunt loca secreta in quibus primi Christiani eorum deum adorabant.

Sententia

recensere

Sententia urbis est: Signat Agrigentum mirabilis aula gigantum.

Historia

recensere

Aetas antiqua

recensere

Historia Agrigenti antiquissima est. Agrigentum 581 a.C.n. ab incolis Gelae condita est et urbs "Acragas", ex flumine Akragante, appellata est. Deinde Acragas inter flumina sicula Hymera australem et Halycum condita est. Post urbem conditam, circa 570 a.C.n. tyrannus Phalaris rerum potitus est et, per sedecim annos, ferox tyrannis Phalaridis urbem gubernavit. Tyranno Phalaride, inventor Perillus Atheniensis tormentum ad scelestos viros necandos construxit, quod taurus aëneus appellatus est: in hoc tormento morituri includebantur, et igni subter accenso atrociter moriebantur, quia metallo fervefacto torrebantur. Sed cum Perillus Phalaridi taurum istum praeberet, crudelis tyrannus inventorem in eius invento inclusit. Perillus ex morte causa tauri servatus est, sed paulo post Phalaride iubente ex rupe deiectus est. Sed 554 a.C.n. seditione orta Phalaris tyrannide spoliatus et occisus est. Phalaris in ipso tauro aëneo perisse dicitur, qui "Taurus Phalaridis" postea appellatus est. Tyranno Therone, aetate aurea Acragas fuit et 300.000 cives urbem habitabant. Acragas Punicos in bello dominationis Maris Siculi vicit sed Theron anno 471 a.C.n. mortuus est. Cum philosopho Graeco Empedocle aetas democratica incepit et magna praeclara templa Vallis Templorum aedificata sunt. Poëta Pindarus de Acragante scripsit ut pulcherrima urbs mortalium. Anno 406 a.C.n. Poeni urbem ceperunt et deleverunt, sed anno 339 a.C.n. Graeci, Timoleonte Corinthio duce, sub influentia? Syracusana urbem restituerunt et novis incolis Acragas frequentata est. Anno 282 a.C.n. tyrannus urbis Phintias, oppugnata Gela a Mamertinis, oppidum delevit et cives deportavit in Alicata, ubi templa et nova moenia aedificata sunt. Post biennium Syracusani Acragantem oppugnaverunt et bello vicerunt. primo bello Punico Romani anno 262 a.C.n. urbem obsidione clauserunt, sed Poeni anno 255 a.C.n. urbem receperunt. Anno 212 a.C.n. Romanisecundo bello Punico urbem ceperunt eique nomen latinum Agrigentum impositum est. Quintus Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit.

Aetas Medievalis

recensere

Post finem Imperii Romani Agrigentum a Vandalis, Ostrogothis et Imperio Byzantino dominata est et aetate byzantina multi cives loco moti sunt et in acropoli vixerunt. Anno domini 828 Saraceni urbem desertam ceperunt eique nomen arabum Jirjant (Arabice حِرحَنت) imposerunt. Postea Normanni urbem expugnaverunt et nomen ex arabo Jirjant in siculo Girgenti mutatum est. Anno 1087 Rogerius I de Altavilla Archidioecesim Agrigentinam restituit et Castrum Agrigenti aedificatum est a Normannis. Anno 1150 ab Edrisio castrum firmissimum descriptum est ut arx principalis pro defensione.

Aetas moderna

recensere

Aetate moderna Sicilia a Hispanis, Sabaudis Francicisque invasa est et Agrigentum lente vetere gloria rediit post XVIII saeculum. Anno domini 1860 Iosephus Garibaldi cum Mille militibus in Siciliam pervenit atque dominatio Borbonica finem habuit, deinde anno post Italia unificata est. Anno 1927 dux Benitus Mussolini urbi nomen italicum Agrigento, nomen similius nomini latino quam nomen Girgenti, imposuit. Tamen, sub consilio scriptoris Empedoclini Andreae Camilleri, anno domini 2016 vicus historicus Agrigenti « Girgenti » appellatus est.

Clari cives

recensere

Hic vixerunt

recensere

Urbis administratio

recensere

A die 3 Iunii 2015 praefectus urbis Calogerus Firettus est.

Aedificia egregia

recensere
  • Ecclesia cathedralis metropolitana S. Gerlandi
  • Ecclesia Sancti Laurentii
  • Ecclesia Sancti Calogeri
  • Ecclesia Sanctae Mariae Graecorum
  • Ecclesia Sancti Nicolai
  • Ecclesia Sancti Iosephi
  • Ecclesia Sancti Dominici
  • Palatium Gigantum
  • Theatrum Aloisii Pirandello
  • Vallis Templorum
    • Templum Concordiae
    • Templum Iunionis
    • Templum Herculis
    • Templum Iovis, sive Olympeium
    • Templum Vulcani
    • Templum Aesculapii

Ecclesia Catholica Romana

recensere

Agrigentum sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Agrigentina[2] est.

Fractiones, vici et loci in municipio

recensere

Fractiones

recensere

Fiumenaro, Fontanelle, Giardina Gallotti, Montaperto, Villaggio Peruzzo, Villaggio Mosè, San Michele, Villaseta.

Municipia finitima

recensere
  1. Agrigentum; Cic., In Verrem 2.2.26; Liv. 25.23; etc.
  2. 2.0 2.1 Vb. adiect. "Agrigentinus", cf. "Archidioecesis Agrigentina" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  3. Aevo medio "Gergentum": Gaufredi Malaterrae De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae comite, p. 137 [s.v. Girgenti], in L. A. Muratori, ed., Rerum italicarum scriptores: raccolta degli storici italiani dal cinquecento al millecinquecento (nova ed., 1900: Editio interretialis.[nexus deficit]

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Agrigentum spectant.

Pinacotheca

recensere
Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium