Wikidata Simonides
Res apud Vicidata repertae:
Simonides: imago
Nativitas: 556 a.C.n.; Ioulis
Obitus: 468 a.C.n., 469 a.C.n.; Agrigentum, Syracusae antiquae

Officium

Munus: poëta, scriptor, epigrammaticus, elegiacus

Familia

Genitores: Leoprepes of Ceus;

Simonides fuit poeta lyricus Graecus. Natus est Ceo in insula, ubi poesiam musicamque didicit, et paeanes (carmina) Apollini composuit. Athenis habitavit Hipparcho et Hippia regentibus; Hipparcho mortuo ad Thessaliam movit. Post victoriam Marathonis, rediit Athenas, postea in Siciliam, ubi usque ad mortem mansit. Erat amicus Themistoclis et Pausaniae; poeta lyricus Bacchylides nepos eius erat. Poesia bello contra Persas populo Graeco dedit magnum ad patriam defendendam impulsum.

Persona fuit libri Xenophontei Hiero inscripti, in quo tyrannum Hieronem docet quomodo rex a populo suo amatus fieri possit. Apud Romanos elegiae eius clarissimae fuerunt. Catullus locutus est "lacrimis Simonideis", scilicet tristissima occasione. Liber "Protagoras" Platonis interpretationem carminis Simonides a Protagoras et Socrates tractat.

SententiaeRecensere

Quidam solent in arte poetica mentionem eius sententiae facere : "Poesia est pictura loquens, pictura autem poesia muta", ex quo oritur in Arte poetica Horatii locus communis "ut pictura poesis". Est auctor definitionis Iustitiae : " iustitia est alicui dare quod ei debetur. Etiam epigramma illud:

Ὦ ξεῖν᾿, ἀγγέλλειν Λακεδαιμονίοις ὅτι τῇδε
κείμεθα τοῖς κείνων ῥήμασι πειθόμενοι.

in stela Lacedaemoniorum ad Thermopylas occisorum inscriptum ei attributum est[1].

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • M. L. West, Iambi et elegi Graeci ante Alexandrum cantati (Oxonii: Clarendon Press 1971-1972; editio nova 1989-1992; in uno volumine impressa 1998. ISBN 0-19-815266-3) [editio fragmentorum elegiacorum (Graece)]
  • Deborah Boedeker, David Sider, edd., The New Simonides (Arethusa vol. 29 fasc. 2). Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1996?