Iosephus Garibaldi
Iosephus Garibaldi (Italiane Giuseppe Garibaldi; natus Nicaeae die 4 Iulii 1807; mortuus Phintoni insula die 2 Iunii 1882) fuit praeclarissimus dux exercituum ac patriae amans Italicus. Garibaldi eroe dei due mondi (scilicet "heros duorum orbium") appellatur, quia etiam in America Meridionali pro libertate populorum pugnavit.


Obitus: 2 Iunii 1882; Phintonis insula
Patria: Riograndense Republic, Regnum Italiae, Tertia Respublica, Primum Imperium Francicum, Regnum Sardiniae, Peruvia
Officium
Munus: politicus, scriptor, autobiographus, resistance fighter, miles, Miles conducticius
Consociatio
Familia
Proles: Ricciotti Garibaldi, Rosa Garibaldi, Teresa Garibaldi, Clelia Garibaldi, Manlio Garibaldi, Rosita Garibaldi, Anita Garibaldi, Menotti Garibaldi
Memoria
Sepultura: Phintonis insula
Anno 1842 in matrimonium duxit Annam Mariam Iesu Ribeiro (sub nomine Anitae notam). Ante matrimonium ex ea genuerat anno 1840 filium maiorem natu Dominicum; postea autem duas filias, Rosam Teresamque, filiumque minorem natu Ricciotti, qui anno 1847 natus est. Anita inter Bellum primum de libertate Italica Ravennae die 4 Augusti 1849 mortua, Garibaldi in matrimonium duxit Iosephinam Raimondi, sed ab ea se separavit; postremo anno 1880 Franciscam Armosino uxorem duxit, e qua tres liberos iam genuerat, Manlium, Cleliam et Rositam.