Cerebrum sive encephalon est systematis nervosi pars et centrum in homine ceterisque animalibus vertebratis ac plurimis invertebratis. Sedes est copiae quam maximae neuronum, nam cerebrum hominis sapientis 30–100 milliarda neuronorum[1] (et deni cellularum glialium quam neuronorum) continet, quae omnia cum aliis neuris coniuncta sunt per 10 000 fere synapsium. In hominibus consumptio energiae ATP valde magna est, circiter 20% totius corporis.

Cerebrum hominis. Partes rubrae operosae sunt, simulac certa res acta est.

Cum computatro aut intellegentia artificiali comparari potest, ubi cerebrum instar computatri biologici est ac tamquam intellegentia artificialis naturaliter creata; retro, computatrum vel intellegentia artificialis tamquam cerebrum vel ingenium computatrale artificialiter factum. Quodcumque facis—loqueris, ambulas, scribis, numeras, metuis, irasceris, maereris, amas—certus locus vel certi loci cerebri adhibentur.

Cerebrum in arthropodis, cephalopodis, tardigradis, vertebratis invenitur.

Anatomia macroscopica cerebri humani

recensere

Cerebrum ex prosencephalo crevit. In minores partes divisum est:

Providentia vascularis

recensere

Cerebri providentia vascularis a plurimis corporis organis aliquid diversa invenitur, cum eius vasa sanguinea affluentes (arteriae) et effluentes (venae) non vicinaliter fluunt. Ita apte apparet, ut inter systemata et arteriosum et venosum distinguatur.

Systema cerebri arteriosum

recensere

Providentia arteriosa cerebri per arterias quattuor fit: utraque arteria carotide interna et utraque arteria vertebrali. Nimirum utroque cerebri latere linea imaginaria regionum utriusque ateriae exstat, inter sulcum parietooccipitalem enim et corpus pineale. Anterius regio arteriae carotidis internae iacet: providentiae loborum et frontalis et parietalis, poli temporalis, diencephali inferioris, hypophysis. Posterius autem invenitur regio arteriae vertebralis: providentiae lobi occipitalis, partium lobi temporalis, splenii corporis callosi, partium thalami posterioris, capsulae internae, rhombencephali.

Systema cerebri venosum

recensere

Fluunt venae cerebrales tenues in sinus durae matris, qui in greges duo dividuntur: in venas cerebri superficiales et venas cerebri profundas. Venae superficiales sinui sagittali superiori at diversis sinibus basalibus annectuntur. Venae profundae denique in venam cerebri magnam GALENI fluunt.

Physiologia

recensere

Generaliter dictum consumptio energiae ATP intracerebralis permagna videtur: Circiter 20% energiae totius corporis humani modo in cerebro consumunter[2]. Videtur, ut neurona et cellulae gliales (imprimis astrocyti) intente interagant, quo astrocyti circiter 40% energiae glucosi in glycogenum accumulant. Gubernatio itinerum metabolicorum (glycogenogenesis, glycogenolysis) per gliotransmissores ut glutamatum, ATP fit.

Morbi cerebri et sui structurarum vicinarum

recensere

Morbi cerebrum temptans non solum ex parenchymate cerebrali ipso oriuntur sed etiam structuris vicinis, ut vasibus sanguineis

Morbi cerebrales eventibus pathologicis structurarum cerebri in sensu stricto

recensere

Gravissimi morbi cerebri sunt:

Morbi cerebralres morbis vascularibus

recensere

Morbi vasorum maiorum nominantur macroangiopathia, minorum microangiopathia.

Macroangiopathiae

recensere
  1. Herculano-Houzel S. (Nov 2009). "The human brain in numbers: a linearly scaled-up primate brain". Frontiers in human neuroscience 3: 31 
  2. Bélanger M., Allaman I., Magistretti P. J. (Dec 2011). "Brain energy metabolism: focus on astrocyte-neuron metabolic cooperation". Cell metabolism 14 (6): 724-38 

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cerebrum spectant.