Notarium
Notarium, seu os dorsale, in avibus nonnullisque pterosauriis est coniuncta armi vertebra, quae structura thoracem contra vires ab alis generatas firmare iuvat. Inter aves, vertebrae solum cum vertebris costisque adiacentibus conectuntur, cum autem in nonnullis pterosauriis notarium cum scapula coniungitur. Hic articulus unicus inter tetrapoda est, nam in aliis taxis non est coniunctio directa inter formam pectoris et columnam vertebrarum, quamquam in speciebus quibus sunt claviculae, quaeque clavicula cum sterno conectitur, quod vicissim cum vertebris per costas conectitur, ut coniunctio indirecta sit.
Bibliographia
recensere- Baumel, Julian J., et al., eds. 1993. Handbook of avian anatomy: nomina anatomica avium. Ed. 2a. Effectus ab International Committee on Avian Anatomical Nomenclature, parte World Association of Veterinary Anatomists. Cantabrigiae Massachusettae: Nuttall Ornithological Club.
- Hogg, D. A. 1982. Fusions occurring in the postcranial skeleton of the domestic fowl. Journal of Anatomy 135(3): 501–512.
- Hone, Dave. 2009. A pelvis at the front—the notarium. Dave Hone's Archosaur Musings (blog).
- Storer R. W. (1982). "Fused thoracic vertebrae in birds: their occurrence and possible significance". Journal of the Yamashina Institute of Ornithology 14: 86—95.
Nexus externi
recensere- Glossarium. Palaeos.