Corpus callosum est fascis axonum duo hemisphaeria cerebri, laevum et dextrum, inter se consocians ita ut nuclei neuronum sibi respondentes simul laborent. Pontem aliquo modo inter eos facit. Colore albo insigne est quia illi axones myelino teguntur. Circiter trecenties decies centena milia axonum continet[1]. In neuroanatomia talis fascis axonum "commissura" quoque appellatur.

Corpus callosum superne visum.

NotaeRecensere

  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 4.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 p.189.

Plura legere si cupisRecensere

Nexus externiRecensere