Aperire sectionem principem
Prosencephalon
Prosencephalon
Proficienti cerebro subdivisiones eius visibiles,
sinistre hebdomade tertia,quo tempore ex
tuba neurali triae vesiculae ortae sunt. Dextre
status hebdomade quinta depictus est.

Prosencephalon est pars cerebri proficientis maxime frontalis (rostralis) locata et simul est una ex tribus vesiculis ex tuba neurali primitiva generata. In embryogenese prosencephali ab hebdomade quinta structura diencephali distincta ab telencephalo visibilis est, hebdomade octa divisio corticis inter dextrum et sinistrum apparet.

In adultis tandem structurae cerebri e prosencephali derivatae prosencephalicae nominantur. Eae corporis temperaturam, procreationem, motus animi, functiones cibarias, somnum gubernant.

Divisio imperfecta inter cortices dextram cerebri et sinistram holoprosencephalia vocatur. Nonnumquam malformatio venae Galeni medicis obviam veniunt[1].

Diencephalon et telencephalonRecensere

  Commentatio principalis: Diencephalon

Usque ad hebdomadem quintam ex prosencephalo duo structurae divergentes visibiles sunt: basi diencephalon et circumferentia telencephalon. Ex diencephalo partes cerebri ut thalamum vel epithalamum vel hypothalamum generantur, at e telencephalo ambi cortices cerebri oriuntur.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Kerolus M. G., Tan L. A., Lopes D. K. (2017). "Giant vein of Galen malformation in an adult". Radiology case reports 12 (3): 585-9 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Institutum Universitatis Terrae Reginae de cerebro anteriore. (Anglice)
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!