Cellula glialis
Varia cellularum glialium genera |
---|
Cellulae gliales sive neuroglia (Graece γλία 'gluten') sunt cellulae non neuronales - electricitatem non conducunt - systematis nervosi, quae homoeostasem constantem servant et myelinum formant et neurona sustinent proteguntque.[1]. In cerebro humano 90 per centenas cellulas numero efficiunt, volumine multo minus. Textus coniunctivus cerebri esse videri possunt, quocirca e verbo Graeco γλοιός ("glus, gluten") nominantur quamquam hodie scimus non tantum firmamentum eas praebere sed etiam ad discendi facultatem et memoriam multum conferre. Una cum neuronibus, textum nervosum formant. In systemate nervoso centrali vulgo distinguuntur astrocyti, cellulae ependymales, oligodendrocyti, microglia. Quibus in systemate nervoso peripherico cellulas "Schwannenses" et satellites dictas addere licet.
Nonnulli cerebri cancri ex cellulis glialibus prodeunt, inter quos glioblastoma multiforme ex astrocytis procedens. Nam cellulae gliales crebro dividuntur ad novas cellulas creandas; neurona vero matura non iam dividuntur.
Cellularum glialium generaRecensere
Dividuuntur cellulae gliales inter cellulas macrogliales et microgliales.
Macrogliales cellulaeRecensere
Cellulae macrogliales de ectodermate oriuntur.
Microgliales cellulaeRecensere
Cellulae microgliales sunt macrophagocyti cerebri, simul partes systematis immunitatis, pro eo nexus inter immunologiam et neurologiam nominatae sunt[2]. De origine systematis haematopoietici cellulae macrogliales progenitores mature, aetate enim foetali, in cerebrum distribuuntur[3].
Glioblastoma multiformeRecensere
Commentatio principalis: Glioblastoma multiforme
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Jessen KR, Mirsky R (August 1980). "Glial cells in the enteric nervous system contain glial fibrillary acidic protein". Nature 286 (5774): 736–7
- ↑ Casano A. M., Peri F. (Feb 2015). "Microglia: multitasking specialists of the brain". Developmental cell 32 (4): 469-77
- ↑ Réu P., Khosravi A., et al. (Iul 2017). "The Lifespan and Turnover of Microglia in the Human Brain". Cell reports 20 (4): 779-84
Nexus externiRecensere
- Situs interretialis de cellulis glialibus. (Anglice)
- Que sont les cellules gliales et que font elles? (Francogallice)
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |