Oligodendrocytus
Oligodendrocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso centrali. Verba Graeca e quibus nomen eorum compositum est "cellulas paucorum ramorum (verbatimː arborum)" Latine interpretari possis. Eadem vice in systemate nervoso centrali funguntur atque cellulae Schwannenses in systemate nervoso periphericoː vagina myelini axones circumdant. Non eodem modo tamenː nam non ipsi oligodenrocyti axonibus sese circumvolvunt sed pseudopedes protrudunt qui sese circa partem axonum volvunt. Ita superstratae membranae lipideae axonem electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt[1]. Pseudopodes unius oligodendrocyti ad plures axones tendunt et unus axon a pluribus oligodendrocytis per intervalla circumvolvitur.
Oligodendrocyti axonibus sectis aut vulneratis opem non ferunt (in quo a cellulis Schwannensibus multum differunt)ː quocirca neurones systematis nervosi centralis semel laesi plerumque pereunt nec restitui possunt[2]
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- The biology of oligodendrocytes, curantibus Patricia J. Armati et Emily K. Mathey. Cambridge University Press, 2010 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Monika Bradl et Hans Lassmann, "Oligodendrocytes: biology and pathology", Acta Neuropathologica, 2010ː 37-53.
- Oligodendrocyte : methods and protocols, curantibus David A. Lyons et Linde Kegel. Humana Press, 2019.