Cellulae Schwanniae alias neurolemmocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso peripherico, a biologista Germanico Theodoro Schwann inventae. Eadem vice in systemate nervoso peripherico funguntur atque oligodendrocyti in systemate nervoso centraliː vagina myelini axones circumdant. Non eodem modo tamenː nam non pseudopedes protrudunt qui sese circa partem axonum volvunt sed ipsae cellulae Schwanniae axonibus sese circumvolvunt. Ita superstratae membranae lipideae axonem a liquore extracellulari electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt[1]. Non enim per omnem membranam axonis fit inversio polorum electricorum sed per intervalla ubi myelinum cessat (qui loci nodi Ranvierei appellantur). Ita conductio electrica non continuo sed saltatorie fit.

Cellulae Schwannienses flavo colore distinctae et circa axonem circumvolutae.
Idem transverse visum.

NotaeRecensere

  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 4.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.126-9.

Plura legere si cupisRecensere

Nexus externiRecensere