Nodus Ranvieri est brevis axonum myelini vagina tectorum pars ubi myelinum intermittiturː ibi sunt canales iontici quibus ionta Na+ in cellulam intrare possunt et potentia electrica per membranam lipideam iontibus impermeabilem creatur. Alibi enim myelinum axonem electrice a liquore extracellulari dissociat. Ita cum signum per axonem mittitur, inversio polorum electricorum non continua per totam membranam fit, sed a nodo Ranvieri ad proximum velut saltum facit. Quae conductio electrici fluxus saltatoria dicitur, et celeritatem transmissionis multum auget[1].

Inter cellulas Schwannias flavo colore distinctas et myelini vaginam circa axones efficientes cernuntur nodi Ranvieri.
  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 4.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.126-9.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere