Fluxus electricus in re electromagnetica praecipue hodie fluxus campi electrici per superficiem dicitur, quamquam olim physici hunc fluxum haud a fluxu oneris electrici distinguebant.[1]

Definitio mathematicaRecensere

Fluxus electricus quidem ita definitur ut proportionalis sit numero linearum campi electrici quae per superficiem (virtualem) datam fluunt. Mathematice fluxús electrici differentiale   a differentiali superficiali   calculatur per

 

(ubi campus electricus E cum superficiei parte campo perpendiculari multiplicatur). Quamobrem fluxus electricus per superficiem S datur per integrale superficiale:

 

ubi E est campus electricus et dA est area differentialis cuius directio superficiei   normalis est.

Superficie Gausssiana data, fluxus electricus datur per:

 

ubi QS est summa oneris electrici quod superficies S complectitur (incluso et onere libero et onere capto), et ε0 est constans electricus. Quae aequatio, numerata inter quattuor leges Maxwellianas, noscitur ut lex Gaussiana pro campo electrico in forma integrali.

Fluxús electricus unitas est voltium per metrum multiplicatum (V m), vel, aequivalenter, newtonum metro quadrato multiplicatum per coulombum divisum (N m2 C−1). Quae unitatibus fundamentalibus reduci possunt in kg•m3•s-3•A-1.

Nexus interni

Nexus externusRecensere

  • Fluxus electricus (Anglice)HyperPhysics

NotaeRecensere