Pius VII
Barnabas Nicolaus Maria Aloisius (in religione Gregorius) Claramontius (Italiane Barnaba Niccolò Maria Luigi Chiaramonti), natus 14 Augusti 1742, mortuus die 20 Augusti 1823, fuit Papa a die 14 Martii 1800 cum nomine Pio VII. Antequam Papa creatus est, Claramontius fuit monachus benedictinus.
Iuventus
recensereBarnabas Aloisius (in religione Gregorius) Claramontius Caesenae in regione Italiae Aemilia et Romania natus est, filius comitis Scipionis Claramontii et uxoris eius, Ioannae Ghiniae (Italiane Giovanna Ghini). Mater eius erat religiosissima mulier nobili genere nata sed e familia sine divitiis, quae adfina Braschis, gente ex qua oritur Papa Pius VI, erat.
Barnabas Aloisius, nonum annum agens, ingressus est in abbatiam Benedectinam Sanctae Mariae montis (Italiane Santa Maria del Monte) apud Caesenam, ubi anno 1756 ut novicius admitittitur. Post duos annos, die 20 Augusti 1758 Barnabas monachus creatus est et sibi nomen imposuit Gregorium.
Postea Barnabas Gregorius Ravennae in schola dicata filiis nobilitatis studuit. Mox seniores abbates, qui indolem eximiam iuvenis viderunt, miserunt eum Patavium in monasterium Sanctae Iustinae, quod illo tempore inquisitio Venetiae suspicabatur Iansenismum. Postea Barnabas Gregorius Romae, in collegio Sancti Anselmi, theologiae studuit. Die 21 Septembris 1765 Barnabas Gregorius presbyter ordinatus est et, paulo post doctor theologiae factus, Parmae apud abbatiam Benedectinam Sanctae Ioannae Romaeque docuit.
Pastor
recensereDie XV Februarii 1775 socius ac consobrinus Aloisii Gregorii Ioannes Angelus Braschi (Italiane Giovanni Angelo Braschi) Papa (Pius VI) factus est. Barnabas Gregorius prior abbatiae Sancti Paoli Romae creatus est.
Anno 1783 Barnabas Gregorius a Pio VI Papa episcopus Tiburis (hodie Italiane Tivoli) et post duos annos Fori Cornelii (hodie Italice Imola) factus est. Die 14 Februarii 1785 Barnabas Nicolaus Maria Aloisius Gregorius Claramontius etiam cardinalis creatus est.
Cum anno 1796 Napoleo Italiam aggressus est et etiam dioecesis Fori Cornelii captam est, Claramontius non opinionem praeiudicatam contra Bonapartem (nec contra regimen quod Francici in terris subiectis imponebant) habebat.
Die 2 Februarii 1808 Francici Romam ceperunt et die 6 Iulii 1809 papam ipsum deprehenserunt et eum in Gratianopolis et postea in Savonem transtulerunt.
Causa canonizationis
recensereAnno 2007 15 Augusti Pius VII Servus Dei declaratus est a Papa Benedicto XVI.
Legenda
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pium VII spectant. |
Vide Pius VII apud Vicifontem. |
- Bernd Blisch, "PIUS VII." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 670–673 (Theodisce)
- De Pio VII in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)