Voronegia[1] vel Voronežia[2] (Russice Воронеж, tr. Voronež) est urbs in parte Europaea Foederationis Russicae, metropolis regionis Voronegiensis. Fere 1 060 milia incolarum (anno 2018) habet. Ad flumen eiusdem nominis sita est, prope ad ostium eius, ubi in Tanaim effunditur.

Wikidata Voronegia
Res apud Vicidata repertae:
Voronegia: insigne
Voronegia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°40′18″N 39°12′38″E
Numerus incolarum: 1 051 995
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Vadim Kstenin
Procuratio superior: Voronezh Urban Okrug

Geographia

Superficies: 596.51 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leninsky District, Zheleznodorozhny District, Kominternovsky District, Levoberezhny District, Soviet District, Tsentralny District

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Voronegia: situs
Voronegia: situs
Vide etiam paginam discretivam: Voronegia (discretiva).
Aedificium gubernationis Ferriviae Austro-Orientalis in media parte Voronegiae

Voronegia est valens sedes industriae (praesertim constructionis machinarum, fabricae metallorum, electronicae et chemicae) atque vecturae (stationes ferriviarias et aeroportum habens).

Monumentum Petro I Voronegiae in urbe

Historia

recensere

Anno 1586 ut arx condita, Voronegia anno 1696 locus constructionis primae classis regularis militaris Russicae fuit. Annis ab 1725 ad 1928 metropolis gubernii erat, dein metropolis regionis facta est. Anno 1918 Voronegiam mota est Universitas Iurievensis (olim Dorpatensis, nunc Tartuensis), quae facta est basis Universitatis Voronegiensis[3]. Tempore Belli Magni Patrii urbs anno 1942 partim a copiis Germanicis occupata, die 25 Ianuarii 1943 liberata est a copiis Sovieticis. Anno 2008 ornata est titulo Urbis gloriae militaris.

Incolae noti

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Voronegiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°40′18″N 39°12′38″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия