Alexius Koltsov
Alexius Basilii filius Koltsov (Russice Алексей Васильевич Кольцов, tr. Aleksej Vasil'evič Kol'cov; Voronegiae natus die 3 Octobris[1] 1809, ibidem mortuus die 29 Octobris[2] 1842) fuit poeta Russicus.
Res apud Vicidata repertae:
Vita et opera
recensereMercatoris filius fuit et negotiis patris usque ad mortem operam dabat. Collectionem versuum anno 1835 edidit. Carmina more populari scripta et dumae, quod est genus poeseos epicolyricae Russiae meridionalis, famam praecipuam acceperunt. Pentesyllabus accentum in syllaba tertia habens, quo saepe utebatur, saepe pentesyllabus Koltsovianus Russice appellatur. A phthisi annos 33 natus mortuus est.
Notae
recensere- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 15 Octobris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 10 Novembris Gregoriano.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Koltsov spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |