Sisith
Sisith[1] (indecl.)[2] sive zizis (indecl.)[3] (Hebraice צִיצִית ṣīṣīth, appellatione Neohebraica [t͡siˈt͡sit], Aschenezica [ˈt͡sit͡sɪs], tempore Romano fere [sˀiːˈsˀiːθ]), Latine fimbriae,[4] et, Aevo Novo peniculamenta,[5] sunt praetexta vestitus sacri Iudaeorum, fila plexa et nodata quae de angulis vestimentorum pendent.
De vocabulo
recensereVox Hebraica quae est sisith videtur a ציץ ṣīṣ 'flore; petalo, lamina'[6] deduci, quod ipsum ab efflorendi, sive latius effulgendi enitendive radice נצץ nṣṣ deductum est. Sensus similis est voci Latinae quae est cirrus, in eo quod cum fimbriam significare potest, tum floccum: in Prophetia Ezechielis 'cincinno' vertitur.[7] In Thalmude Babylonico sensus verbi dicitur nihil esse nisi יוצא 'exiens', et ענף 'ramus, frondes, coma'.[8]
Cum "fimbrias" Vulgata, κράσπεδα Septuaginta pluraliter adhibeant, verbum sisith quod in textu Hebraico reperitur, ציצת, singulare est, ita ut nomen innumerabile esse videatur. Serioribus tamen in scriptis Hebraicis nonnumquam vidimus pluralem צִיצִיוֹת ṣīṣīyōth.
Praecepta Biblica
recensereFimbriae bis in Bibliis Sacris mandantur, primum in in Numerorum libro:
דַּבֵּר אֶל־בְּנֵי יִשְׂרָאֵל וְאָמַרְתָּ אֲלֵהֶם וְעָשׂוּ לָהֶם צִיצִת עַל־כַּנְפֵי בִגְדֵיהֶם לְדֹרֹתָם וְנָתְנוּ עַל־צִיצִת הַכָּנָף פְּתִיל תְּכֵֽלֶת׃ וְהָיָה לָכֶם לְצִיצִת וּרְאִיתֶם אֹתֹו וּזְכַרְתֶּם אֶת־כָּל־מִצְוֹת יְהוָה וַעֲשִׂיתֶם אֹתָם וְלֹֽא־תָתֻרוּ אַחֲרֵי לְבַבְכֶם וְאַחֲרֵי עֵֽינֵיכֶם אֲשֶׁר־אַתֶּם זֹנִים אַחֲרֵיהֶֽם׃ לְמַעַן תִּזְכְּרוּ וַעֲשִׂיתֶם אֶת־כָּל־מִצְוֹתָי וִהְיִיתֶם קְדֹשִׁים לֵֽאלֹהֵיכֶֽם׃Loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas / quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes / sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo.– Biblia Sacra, Numerorum liber 15:38—40― convertit Hieronymus
Verba "וּרְאִיתֶם אֹתֹו", quae Hieronymus 'quas cum viderint' vertit, accuratius reddi possunt 'et videbitis eum', (hoc eum masculino genere fortasse ob פתיל, Hieronymi 'vittas'). Discrimen inter viderint et videbitis interest, quia Iudaei hoc membrum habent pro mandato altero, de quo vide infra. פתיל pǝthīl alibi vertitur 'armilla' (Gen. 38:18 et 25), 'ligatura' (Num. 19:15), 'funiculus' (Ezech. 40:3), sed conlocatio פתיל תכלת 'vitta hyacinthina' reddi solet.
Dein in Deuteronomii libro:
גְּדִלִים תַּעֲשֶׂה־לָּךְ עַל־אַרְבַּע כַּנְפֹות כְּסוּתְךָ אֲשֶׁר תְּכַסֶּה־בָּֽהּ׃Funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris.– Biblia sacra, Deuteronomii liber 22:12― convertit Hieronymus
Nota bene textum Hebraicum verbo ṣīṣīth hic carere, non obstante versione Latina. Verbum quod Hieronymus reddit 'funiculos', גדלים gǝdhilīm vim habet rei contortae vel plectilis (sed in libro Primo Regum 7:36 idem verbum "retis" vertitur).
Ambobus locis, vox Hebraica pro angulo est כנף, quod stricte 'alam' significat.
Historia anterior
recensereIn Oriente Proximo antiquo, margines ornatae erant insignes et magni momenti.[9] Itaque in imaginibus Aegyptiis, Asiatici (id est tribus plerique Semitici Palaestinam Syriamque habitantes, fere idem ac Bibliorum Chanaanitae) saepe vestibus fimbriatis succinguntur. Item in imaginibus Mesopotamenis, tam indigenae quam peregrini vestibus crebre fimbriatis induti saepe depinguntur. In Obelisco Nigro, in quo variae gentes tributum ad Salmanassar III regem portantes exhibentur, non solum Assyri cirros gerunt, sed etiam rex Hieu, et legati Israelitae. Hi quidem videntur aliquid pallio simile super humeros suos iactum gerere.
Tempore Romano
recensereFontes Rabbinici sisith fideliter inter Iudaeos et Gentiles decernere generatim praesumunt. Exempli causa, in Thalmude Babylonico, vir quidam maxime pius se Iudaeum esse celare potest depositis fimbriis,[10] et, vice versa, in alia parte vetitur vestem fimbriatam emptori gentili vendere, ne possit mutata veste Iudaeum adoriri et necare.[11] Item, in Aristeae epistula sisith subnutatur:
καὶ μὴν καὶ ἐκ τῶν περιβολαίων παράσημον ἡμῖν μνείας δέδωκεν...
Quinetiam in vestitu nobis indicia & signa illustria huius memoriae tradidit...– Aristeae epistula 158― convertit Matthias Garbicius Illyricus[12]
At, pagani inter auctores classicos, etiam qui alios mores Iudaeorum deridere solent, de fimbriis nihil dicunt.[13] Immo, opera Classica paene semper indicant Iudaeos non posse vestitu distingui.[14] Fieri potest ut plerique Iudaei sub Imperio Romano sisith omnino non gererent, primum quod, secundum Thalmudem Babylonicum,[15] populus terrae, id est Iudaei qui decreta rabbinorum vel ignorant vel non respectant, sine fimbriis erant, dein quod multis vestibus Graecis Romanisve sisith non erat requisita:
כסותך, פרט לטגא ולתובלא ולתיבלטירים לתקרקים לבורסים לבורדסים לפי שאינם מרובעים"...palii tui" exceptis toga, tebenna,? fibulatorio,? nervica,? birro,? Brundusina,? eo quod non quadrati sunt.[16]– Siphre ad Deuteronomium 234
Toga evoluta sane formam habet ovalem, sine angulis (vel saltem semiovalem duobus tantum), ergo, per Siphre ad Deuteronomium non opus est fimbriis. Pallium, ab altera parte quadrangulum est, itaque sisith poscit. Qua de causa, in imaginibus in pariete synagogae Durae Europi pictis, Iudaei palliati saepe fimbrias parvulas gerunt.[17]
Igael Iadin, archaeologus Israelenus, in Spelunca Epistularum fodiens, multas vestes invenit. Inter vestimenta, nullum fimbriis per angulos factum fuit. Iadin proposuit causam esse quod iam eo tempore ut hodie Iudaei fimbriis exsecatis sepulti essent. Invenit autem floccos lanae crudae nondum deductos, purpureo colore tinctos, lineis filis a medio ligatos, quos fimbrias esse credidit nondum alligatas, quia lex Iudaica vestimentum "quod ex lana linoque contextum est" vetit,[18] nisi fimbrias. Religiosos proposuit floccos palliis suis affigere, digitis suis deducere et nectare ut ratas fimbrias fierent, neque necesse esset pietati alterius confidere.[19] Tinctura autem, secundum analysin quam pro Iadin fecerunt David Abrahams et Sidoneus Edelstein, facta est ex indico coccoque. Contra expectationem est sisith ex indico tingi (vide Vittas hyacinthinas), atque nonnulli negant hos floccos ad eam usum destinatos esse.[20]
Paene omnes fontes scripti qui nobis restant ex traditione Rabbinica sunt, sed nonnulla sciscitari possunt etiam a fontibus Christianis. Secundum Novum Testamentum, Iesus invectus est in Pharasaeos qui "dilatant . . . phylacteria sua et magnificant fimbrias,"[21] quod videtur indicare Iesum, et fortasse alios Iudaeos antea, fimbrias minores gessisse quam Pharisaeorum et postea Rabbinorum asseclas—hi, secundum Thalmudem, non accipiebant sisith minorem quam quattuor digitos longam.[22]
Trecentis post annis, Epiphanius Pharisaeorum tempore Iesu vestitum describens haec de fimbriis dicit:
ἔχοντες δέ τινα «κράσπεδα» σημαντικὰ τῆς αὐτῶν πολιτείας εἰς ἐπίδειξιν κόμπου καὶ ἔπαινον τῶν θεωμένων ... δηλοῖ δὲ καὶ ἡ ἀκολουθία τὴν φράσιν τῆς ὀνομασίας, τὸ «καὶ τὰ κράσπεδα τῶν ἱματίων»· τὰ γὰρ κράσπεδά φησιν, ἵνα εἴπῃ κροσσούς, καὶ τὰ φυλακτήρια, ἵνα εἴπῃ τῆς πορφύρας τὰ σήματα. φησὶ γὰρ ὅτι «πλατύνετε τὰ φυλακτήρια καὶ τὰ κράσπεδα τῶν ἱματίων ὑμῶν μεγαλύνετε». ῥοΐσκους δέ τινας ἐπὶ τὰ τέσσαρα πτερύγια τοῦ τρίβωνος ἕκαστος εἶχεν ἐξ αὐτοῦ τοῦ στήμονος καταδεδεμένους, ἐν ᾧ χρόνῳ ἐνεκρατεύετο ἢ παρθενίαν ἤσκει· ἐπειδὴ γὰρ ἕκαστος ταξάμενος ὥριζε καιρὸν ἁγνείας ἢ ἐγκρατείας καὶ ταῦτα αὐτῶν τὰ πρωτότυπα ἦν εἰς τὸ ἐμφαίνειν τοῖς ἀνθρώποις τὰ παρ' αὐτῶν ἐπαγγελλόμενα, ἵνα μηδεὶς ἅψηται δῆθεν τῶν ἡγιασμένων.
Habebant autem fimbrias quasdam significativas politiae ipsorum, ad ostentationem et elationis et laudem spectantium ... Indicat autem et consequentia appellationis phrasim, et fimbrias palliorum: ut fimbrias dicat oras ac margines, phylacteria vero signa ac notas ipsius purpurae. Dicit enim, "dilatatis phylacteria, et fimbrias palliorum vestrorum magnificatis." Nam fimbrias ac praetextus[23] quosdam in quatuor alis amiculi unusquisque habebat, ex ipso stamine illigatos, quo tempore continenter agebant, aut virginitatem exercebant. Singuli enim determinatum castitatis aut continentiae tempus habebant, et haec ipsorum exemplaria erant, ad declarandum hominibus suam professionem, ut nemo contigeret scilicet sanctificatos.– Epiphanius, Panarion Adversus Haereses vol. 1, p. 209― convertit Ianus Cornarius
Nota bene fimbrias "ex ipso stamine" illigatas esse contra normas Rabbinicas. Sed Hieronymus, Epiphanio plus minus contemporaneus, et magis nova et insolita de Pharisaeorum fimbriis asseverat:
Iusserat quoque aliud Moyses ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Iudaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad officia Domini, et ministeria servitutis eius.– Hieronymus , Commentarii in Matthaeum, ad 23:5, §7
De hoc nihil invenitur in fontibus Iudaicis, et multo minus credibile videtur quam descriptio Epiphanii.
Vittae Hyacinthinae
recensereSecundum praecepta Numerorum Libri in sisith ponendum est "פְּתִיל תְּכֵֽלֶת" pǝthīl thǝkhelɛth, quod Hieronymus 'vittas hyacinthinas' vertit. Secundum traditionem rabbinorum hoc significat cuique fimbriae addendum esse unum filum hyacintho tinctum. Hyacinthum est nomen tincturae cuiusdam tenacissimae quae tamquam purpura de "sanguine" cuiusdam mollusci (Hebraice et Aramaice חלזון ḥillåzōn, ḥilzōn quod fere 'cochleam' significat) fiebat, cuius tincturae color fuit caeruleus:
אמר רבי מאיר מה נשתנה תכלת מכל מיני צבעונים שהתכלת דומה לים וים דומה לרקיע והרקיע דומה לכסא הכבוד ומתוך שהוא רואה אותו זוכר את קונוDixit Rabbi Meir: "Quomodo differt hyacinthum ab omnibus generibus pigmentorum? Quod hyacinthum est instar maris, et mare instar firmamenti, et firmamentum instar Solii Gloriae,[24] itaque qui id videt meminit domini sui...."– Siphre ad Numeros 15, pars 115
מגיד שהתכלת דומה לים והים דומה לעשבים ועשבים דומין לרקיע ורקיע דומה לכסא הכבוד והכסא דומה לספיר דכתיב ואראה והנה על הרקיע אשר על ראש הכרוב כאבן ספיר כמראה דמות כסא.Dicit hyacinthum esse instar maris, et mare instar herbarum, et herbas instar firmamenti, et firmamentum instar Solii Gloriae, et Solium Gloriae instar sapphiri. Ut scriptum est: "et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherub [sic] quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii...."[25]– Thalmud Hierosolymitanum, tractatu Berachoth, parte 1, pagina 6b
In operibus Rabbinicis Caesarum Sassanidarumque temporis hyacinthum, cum suppeteret, nihilominus magni pretii erat, neque omnibus locis importari emique semper poterat. Tincturae erant quae facilius et minoris pretii emi possent, velut indicum (קלא אילן qǝlåˀ ˀillån ) et isatis (איסטיס ˀīsåṭīs)—illa tinctura tam similis hyacintho genuino erat ut secundum rabbinos nemo nisi Deus ipse possit distinguere[26]—sed per Rabbinos non licebat eis in loco hyacinthi uti. Ergo iam a tempore Rabbi Iohannis Nuri filii (qui saeculis primo et secundo vixit), mos erat ut absque hyacintho Iudaeus fimbrias omnino albas nectaret[27]
Praeter difficultates, erant fortasse discrimina, nam imperatores Romani saepe vetabant purpurae usum privatum,[28] quae interdictiones fortasse et hyacintho pertinebant. Hyacinthum aperte vetatur in lege Theodosii, Valentiniani, et Arcadii (ergo inter annos 383 et 392 promulgatae):
Fucandae atque distrahendae purpurae vel in serico vel in lana, quae blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus. Sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen.– Codex Iustinianus 4.40.1
Et legimus quidem in Thalmude Babylonico aliquos hyacinthum a Palaestina in Babyloniam saeculo tertio quartove importantes ab "aquila" (id est Romanis) captos esse.[29]
Quodam tempore inter saecula sexta et octava, usus hyacinthi inter Iudaeos deperditus est. In Thalmude, mentio postrema est hyacinthum a Terra Israel in Babyloniam importari posse in diebus Rabbi Ahaei, anno fere 506[30]. Utcumque, nulla mentio hyacinthi deperditi fit in toto Thalmude, ergo rationi constat Iudaeos Babylonios iam habuisse saeculo sexto medio. At in Midras Thaneuma,[31] liber qui secundum doctos medio saeculo octavo compositus est, hyacinthum nunc deest:
"... ועשו להם": תעשה ולא מן העשוי, שלא יוציא נימין מן הטלית ויעשה מהן, אלא מצוה להביא לבן ותכלת ויעשה, אימתי כשהיה תכלת, ועכשיו אין לנו אלא לבן, שהתכלת נגנז"... faciant sibi": facies, neque e facto (pallio): (id est) ne deducat fila e pallio faciatque ex eis. Immo mandatum est addendi album et hyacinthinum, et fiat ex eis. Quando? Cum esset[32] hyacinthum, et nunc non habemus nisi album, ut hyacinthum reconditum est.– Midras Thaneuma 16, ad Num. 15
Fortasse igitur Palaestina Romana anno 639 exercitui Muslimorum cadente, ars hyacinthi faciendi periit.[33]
Iudaei Rabbinici
recensereTallith
recensereIudaei praecepta biblica de fimbriis gerendis spectare habent solum ad vestimenta quattuor angulorum, textilia (neque igitur coriacea), et satis magna ut truncum plerumque tegant (neque igitur focalia). Sed modus se in vesti quadrangulo involvendi tandem aliquando exstinctus est in regione Mediterranea, et cum eo mandatum fimbriarum. Inde a saeculo tertio decimo[34] mos novus apparet pallii circa umeros et nonnumquam caput, amictorii instar, in oratione involvendi. Haec vestis טלית "tallith" dicitur, vox antiqua 'pallium' significans. Primum mos erat eum tallith gerere qui orationibus praeerat, sed mox translatus est ad alios participantes[35] congregationis.[36] Qui pallium fimbriatum orandi causa induit hanc benedictionem recitat:
בָּרוּך אַתָּה ה׳ אֱלקֵינוּ מֶלֶך הָעוֹלָם אַשֶׁר קִדְשָנוּ בְּמִצְוֹתָיו וְצִוָנוּ לְהִתעַטֵף בְּצִיצִתBenedictus es Domine Deus, rex orbis, qui sanctificasti nos mandatis tuis, et nos iussisti nos involvere fimbriis.
Sed non est opus huius tallith nisi ad preces, et multi magis pii volebant saepius sisith gerere. Ergo novam vestem quatratam et fimbriatam excogitaverunt, quam possint sub camisia gerere, et ea totum diem possint voluntarii praeceptum fimbriarum sequi. Huius vestis nomen est טלית קטן (ṭallīth qåṭån) id est 'pallium minus', cum sit propinquius ad tunicam veterum. Nonnumquam etiam dicitur ארבע כנפות 'quattuor anguli' vel etiam per metonymiam ציצית 'sisith'. Prima mentio huius fit in opere Iacob Aser filii,[37] qui vixit annis c. 1269 — c.1343, et in Ashchenez et in Sepharad. Hodie nemo nisi Orthodoxi gerere solent. Pallio minori est benedictio altera:
בָּרוּך אַתָּה ה׳ אֱלקֵינוּ מֶלֶך הָעוֹלָם אַשֶׁר קִדְשָנוּ בְּמִצְוֹתָיו וְצִוָנוּ עַל מִצְוַת צִיצִתBenedictus es Domine Deus, rex orbis, qui sanctificasti nos mandatis tuis, et nos iussisti de mandato fimbriarum.
Usus
recensereVersus Num. 15:39 incipit "וּרְאִיתֶם אֹתֹו", quod, ut supra dictum est, verbatim reddi potest "et videbitis eum," qua de causa Iudaei versum habent ut praeceptum alterum. Hanc ob rem fimbriae non nisi die geruntur, numquam noctu (exceptis vesperis Exordii Anni et Diei Expiationis, ob maximam sollemnitatem).
Viri Iudaei defuncti sepeliuntur tallith involuti, sed fimbriis exsectis. Fimbriae enim sunt ut qui gerunt "recordentur omnium mandatorum Domini," et vivi solum mandata custodiunt. Item neque qui exsequiis intersunt sisith utuntur, quia simile esset mortuum deridendo.
In servitiis religiosis sisith nonnumquam adhibetur ad volumen Legis tangendum sine pollutione manus. Qui ad "bema" (id est pulpitum, suggestum) ad benedictiones Legis legendae invocantur, primum textum fimbria tangunt, quam osculant. Item, volumen Legis per synagogen processione circulatum participantes congregationis fimbria tangere solent (quam tum item osculant).
Mulieres
recensereApud Iudaeos Conservativos et Reformantes (nec non aliarum denominationum liberalium asseclas) nihil obstat quominus mulier pallio fimbriato utatur, et multae quidem tallith induunt. Inter Orthodoxos autem exstat magna controversia. Mulieres enim mandatis positivis non obligantur quae certo tempore facienda sunt, ergo quoniam fimbriae adhibendae sunt die tantum, non mandatae sunt mulieribus. Sed aliud est non oportere, aliud non licere. Ab altera parte, tallith (et itaque sisith) habetur a nonnullis auctoritatibus viris pertinere, neque (per Deut. 22:5) licet mulierem indui veste virili.
Iam tempore Romano, Rabbi Iudas Babae filius (qui Palaestinam saeculo 2 habitavit) cum dixerit vestes muliebres exemptas esse, censuit nihilominus fimbrias affigendas esse pallio mulieris, "quia interdum maritus eius se tegat eo."[39] Ergo, secundum Rabbi Iudam non necesse est mulierem fimbrias gerere, sed neque dedecet. Item per Aevum Medium multi Rabbini permiserunt mulieres tallith gerrere, inter quos fuerunt Iudas Ibn-Ghijâth,[40] Salomo Isaacides Iarchi, Iacobus ben Meier Tam,[41] Zaraias Gerundinus, Moses Maimonides, Eliezer Ioelis filius, Salomo Adereth filius, Aaron Barcinonensis, et ita porro. Iohannes Buxtorfius, auctor Christianus qui de Iudaeis Latine scribebat, sic condicionem describit:
Palliolum id genus fimbriis ornatum, ut Mulieres induant non tenentur, ſi tamen mulier induerit, id permitti poteſt: Mical enim Saulis filiam Zizijos seu fimbrias gestasse cõpertum eſt.– Buxtorfii, Synagoga Iudaica p. 133
At motus etiam erat in annos crescens, praesertim in Aschenez mediaevali, mulieres a sisith prohibere, quem primus civit Rabbi Meir Mauritius Rotenburgensis. Rabbi Moses Iserles[42] censuit strictissimo sensu licitum esse mulieri sisith uti, sed reapse audacia superbiave esse. Per Rabbi Iacob Mölin tallith cum fimbria est vestis virilis. Idem proclamat Thargum Pseudoionathan (incerti temporis, sed inter 8 saeculum et 15), in versione latissime elaborata versus Deut. 22:5 de vestibus alterius sexus non gerendis:
לא יהוון גוליין דציצית ותפילין דהינון תיקוני גבר על איתא ולא יספר גבר שיחייה וערייתיה ובי אנפוי לאיתחמאה היך נשא ארום מרחק קדם ייי אלקכון הואNon induetur mulier pallio fimbriarum et phylacteriis quae sunt apparatus viri; neque radet vir axillas suas, et verenda, et imam faciem ut videatur tamquam mulier; immundum enim apud Dominum Deum vestrum est.[43]– Thargum Pseuodoionathan, Deut. 22:5
Haec opinio denique plerumque vicit, ut per plerosque Orthodoxos pallium fimbriatum vestis virilis esset. Sed in motu "Orthodoxiae Modernae" nonnullae auctoritates dissenserunt, exempli causa Rabbi Iosephus Soloveitchik, qui scripsit rem pendere de intensione cordis: utrum sit ad mandato perfungendum, ut propinquius se sentiat Deo, an ad finem politicum—nempe feministicum—quo melius statum mulierum reclamet. Etiam rabbinus haredaeus Moses Feinstein permisit mulieres fimbrias gerere, dummodo sint vesti quadrangulae femineae, neque pallio virili, affixae.
Quae controversia annis recentioribus in medium provenit, quod participes societatis nomine Mulieres Muri (נשות הכותל, Women of the Wall), Iudaeae quae inde ab anno 1988 solent interdum (praesertim primo die mensis secundum calendarium Hebraicum) ante Murum Occidentalem[44][45] congregari et servitia Iudaica praestare.[46] Orthodoxi qui Muro incumbunt saepe invecti sunt in eas, et nonnumquam vi agressi, inter alias causas quod palliis fimbriatis se induant. Regimini Israeleno est tutamen locorum sanctorum custodire, et pacem eorum conservare, sed quoniam Murum habent pro sacro Iudaeorum Orthodoxorum, nonnumquam sociae comprehensae sunt—quae a iudicibus dimmitti solent ob "absentiam culpabilitatis." Nuperrime Anath Hoffman comprehensa est ob tallith, quam antea custos publica eam iusserat non tamquam pallium gerere sed focale potius.[47]
Quomodo fiant
recensereSisith non rite fit nisi consulto et sui causa sola, ergo non licet ut cirros solitos facere veste de tela exsecta, immo fimbriae separatim abs thallith fiunt, filis per parvum foramen cuique quattuor angulorum affixis. Praeterea, texor debet primum elata voce nuntiare intentionem suam esse "לשם מיצות ציצית" 'in nomine mandati fimbriarum.'
Fimbria fit ex quaternis filis, quae per foramen ducta reflectantur ita ut sint quasi octona pendentia. Dein fit series nodorum, inter quos sunt חוליות "vertebrae," id est spirae. Quomodo fiant nodi vertebraeque, quot sint, quo ordine variant inter nationes Iudaeorum et scholas Rabbinorum,[48] sed debent esse inter 7 et 13 vertebrae. Ex ultimo nodo utraque parte, termini filorum bis quaterni tamquam cirri dependent.
Hyacinthi quaesitus
recensereFere millennium Iudaei Rabbinici non poterant nisi albas fimbrias nectare. In memoria hyacinthi deperditi, tallith solebat virgis ornari, apud Aschenezicos nigris, apud Sephardicos candidis.[49] Dein saeculo 19, Radzinensium rabbi, Gerson Henoch Leiner[50] captus est cupidine hyacinthi reciperandi.
מצוה על כל מי שיש בכחו לחפש אחריו לזכות את ישראל במצוה זו הנשכחת מישראל זה כמה מאות שנים. וכל מי שיזכה בזה יתברך מה׳ אלקי ישראל.Mandatum est cuicumque in viribus sit ut id quaerat, ut honestet Israel hoc mandato, quod oblitum est de Israel aliquot centurias annorum. Et quicumque hoc impetraverit benedictus erit a Domino Deo Israel.– Rabbi Gerson Henoch Leiner, De Thesauris Absconditis Harenarum Commentatio, p. 37
Quo desiderio incensus, aquaria Italica[51] invisebat, Vaticanum visitabat, et deinque tres libros scripsit de hyacintho, in quibus indicia Rabbinorum antiquorum collegit de hyacinthi fonte, mollusco nomine Hebraico-Aramaico חלזון ḥillåzōn, quibus melius cerneretur quid ista bestia fuisset. In fine conclusit ḥillåzōn illud fuisse sepiam, nempe illud quod Sepia officinalis nuncupatur, et "sanguinem" fuisse ipsius atramentum. Adiuvante chemico quodam Italico processum chemicum invenit quo atramentum sepiae caeruleum fieret. Sic tinctas Orthodoxi ex stirpe Radzinensi adhuc gerunt fimbrias suas.
Ineunte saeculo 20, Rabbi Isaac Herzog (qui postea magnam famam habiturus erat, Praefectus factus Rabbinorum Aschenezicorum in Israele, nunc autem iuvenis tantum), operibus Rabbi Leiner inspiratus, in Universitate Londiniensi gradum doctoralem petens, dissertationem suam inauguralem, De Porphyrologia Hebraica, anno 1913 scripsit de purpura et hyacintho in fontibus antiquis Iudaeorum. Fimbrias a Leiner factas inspexit, misitque ad laboratoria chemica, qui invenerunt tincturam Leinerianam nihil esse nisi caeruleum Berolinensem. Miratus et vix credulus, Herzog ad opifices Radzinenses scripsit rogans quomodo fieret tinctura Leineriana. Praefectus tinctorum litteras remisit, formulam exponens:
הדם הזה שמים ביורה עבה מאד ומצטרפים בה שחיקת ברזל היוצא מתחת המוריגה וגם סם לבן כשלג הנקרא Potasz ואחרי השהי׳ בתוך הבערת אש גדולה וחזקה בשעות ארבעה או חמישה, עד כי התבערה בוערת חוצה ופנימה כאשה של גיהנם אזי נתכת הדם הברזל שחוק והסם הלבן ויעשו לבתר אחד....quem sanguinem ponunt in lebetem valde crassum, et iungunt ei trituram ferri quae exit sub tribulo et medicamentum album tamquam nix quod potassa dicitur. Et post moram in combustione ignis magna et forti horarum quattuor quinqueve, donec comburat extra et intus sicut ignis Gehennae, tum funditur sanguis, ferrum tritum, et medicamentum album, fientque massa una.– Praefectus tinctorum Radzinensium, Epistola ad Rabbi Isaac Herzog[52]
Quod quidem modus est ipse quo fit caeruleum Berolinense. Itaque atramentum sepiarum nihil addit nisi nitrogenium, idem fieri possit ex paene omni materie organica (saepissime quidem fit ex sanguine bubulo).[53] Repudians igitur interpratationem Rabbi Leiner, negavit "cochleam" hyacinthi fuisse saepiam.
Herzog, perscrutans fontes antiquos, suspiciebat "cochleam" hyacinthi fuisse aliquem ex familia Muricidarum, sicut murex (Hexaplex trunculus), purpura (Bolinus brandaris), et bucinum (Stramonita haemastoma), quorum "sanguine" (id est secretione) antiqui faciebant purpuram. At huic propostio fuit difficultas, quia tincturae his conchyliis effectae semper purpureae essent, neque "instar maris," "firmamenti," "sapphiri." Ergo alterum molluscum proposuit, ianthinam (Janthina janthina), cochleam aquaticam paulo minorem, quae caeruleam saniem exsudit. Cum huic aequivalentiae denique faverit, nihilominus non potuit ex ianthina tincturam efficere tenacem, ut fuit hyacinthum.
Mirabile dictu, post Holocaustum, officinis opificibusque a Nazistis pessime perditis, Radzinenses scientiam tincturae faciendi amiserant. Formulam reperire cupientes, scripserunt ad Rabbi Herzog, rogans ut ad se mitteret totum commercium epistularum suum cum praefecto tinctorum. Ille libenter litteras ad eos reddidit, et mox Radzinenses novas officinas in Israele de novo condiderant, quae usque ad hunc diem ibi florent. Sic Rabbi Herzog eo ipso facto tincturam Radzinensem cum falsam esse exposuit, tum de morte suscitavit.
Sed semper erant qui murici crederent, in quo numero erat Sidoneus Edelstein, chemicus qui Iadin adiuverat. Ille, annis 80 gregem composuit doctorum, inter quos erant Otho Elsner et Ahoth Spanier. Elsner identidem apud se lanam secretionibus muricis tingere conabatur. Fortasse propter foetorem,[54] lanam immersam solebat prope fenestram apertam relinquire. Ex quibus experimentis didicit (anno 1983) lanam murice tinctam fieri purpuream, sed diebus nubilosis tantum; sin autem die sudo hyacinthinam. Lumen enim ultraviolaceum solis purpureum chemicum, nempe 6,6′-dibromindicum, in indicum convertit. Quam colorum mutationem non poterant ignorare purpurarii antiqui, quippe qui saepe in apricis regionibus operabantur. Praeterea, tinctura caerulea muricis quod ad chemica pertinet idem est ac indicum de herbis extractum, et ut supra vidimus, rabbini antiqui negaverunt quicquam nisi Deum decernere posse. Hodie societas Israelena nomine פתיל תכלת sive Ptil Tekhelet (id est 'Vitta Hyacinthina') hanc agnitionem, nempe cochleam hyacinthi muricem fuisse, laudant, et ex officino suo vittas hyacinthinas fimbriasque efficiunt et vendunt.
Multi nunc aequationem hyacinthi et muricis accipiunt, sed controversia iam exstat, aliis (plerisque Radzinensibus) adhuc sepiae faventibus[55] aliis ianthinae[56] aliis ullam aequationem certam exstare negantibus.[57]
Caraitae
recensereCaraitae etiam sisith gerunt, sed auctoritatem rabbinorum negantes, aliquanto diverse faciunt. Mores habent fimbrias plectandi, sed non firmas regulas. Vittas caeruleas imponendas esse habent, sed cuiuslibet pigmenti: credunt enim colorem magis quam pigmentum interesse. Quod magis est, negant hyacinthum umquam ex murice factum esse, immo contra Legem esse (Lev. 11:10—11 "Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis / et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis"), asseverantes potius hyacinthum fuisse ex isate, indicove.[58] Neque habent sisith ab lege de vestimentis adulteris (Deut. 22:11) immunem, itaque semper ex una materie faciunt.[59]
Exstat inter Rabbinicos Iudaeos rumor Caraitas tam stricte interpretari verba versus Num. 15:39 "et videbitis eas" ut fimbrias parietibus domicilii sui affigant ornamenta, quo facilius aspiciantur. Nihil autem omnino huic rumori inest.[60]
Betha Israel
recensereBetha Israel, id est gens Aethiopica Iudaeorum, cum non habuerint traditionem Rabbinicam, habent quidem Legem, in sermonem suum versam. Nihilominus, post aevum longum separationis ab aliis Iudaeis, morem fimbriarum gerendarum perdiderunt.[61] Sed in habitu tralaticio est iam pallii genus, saepe cirrati, neṭela dictum, quod tam mulieres quam viri induunt. Omnes quidem Ethiopiae gentes, cuiuslibet religionis, hac veste untuntur, sed sunt nihilominus qui cum tallith Iudaeorum conferunt.[62]
Samaritani
recensereSamaritani non generatim fimbriis utuntur. Pallium sacerdotis, quod ṭaylasān nominant, cirris nunc ornatur, sed hi videntur esse innovatio satis recens.[63] Habet autem virgas caeruleas, quae fortasse, ut virgas in Iudaeorum tallith, hyacinthum repraesentant.
Samaritani quando "tallith" dicunt, non pallium quadrangulum sibi volunt, sed vestimentum talare candidum, et sunt qui dicunt huius vestis orbiculas ocellosque pro fimbriis esse.[64]
Christiani
recenserePost humanum memoriam Christiani rarissime praecepta biblica de fimbriis gerendis secuti sunt, fortasse quod Iesus Pharasaeorum fimbrias magnificatas reprobaverat. Nihilominus, vestes sanctae sacerdotum et episcoporum saepe oram cirratam habent, in memoriam fimbriarum biblicarum.[65] Item, Iesus ipse verisimiliter alicuius generis sisith gerebat, nam variis locis Novi Testamenti fit ut homines "fimbriam" Iesu tangentes salvi fiant:
Καὶ ἰδού, γυνὴ αἱμοῤῥοοῦσα δώδεκα ἔτη προσελθοῦσα ὄπισθεν ἥψατο τοῦ κρασπέδου τοῦ ἱματίου αὐτοῦ.
Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.– Novum Testamentum, Evangelium secundum Matthaeum 9:20― convertit Hieronymus
καὶ γυνὴ οὖσα ἐν ῥύσει αἵματος ἀπὸ ἐτῶν δώδεκα ἥτις εἰς ἰατρούς προσαναλώσασα ὅλον τὸν βίον οὐκ ἴσχυσεν ὑπ᾽ οὐδενὸς θεραπευθῆναι / προσελθοῦσα ὄπισθεν ἥψατο τοῦ κρασπέδου τοῦ ἱματίου αὐτοῦ καὶ παραχρῆμα ἔστη ἡ ῥύσις τοῦ αἵματος αὐτῆς
et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari / accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius– Novum Testamentum, Evangelium secundum Lucam 8:43—44― convertit Hieronymus
... καὶ παρεκάλουν αὐτὸν ἵνα μόνον ἅψωνται τοῦ κρασπέδου τοῦ ἱματίου αὐτοῦ καὶ ὅσοι ἥψαντο διεσώθησαν
... et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.– Novum Testamentum, Evangelium secundum Matthaeum 14:36― convertit Hieronymus
Kαὶ ὅπου ἂν εἰσεπορεύετο εἰς κώμας ἢ πόλεις ἢ ἀγροὺς ἐν ταῖς ἀγοραῖς ἐτίθουν τοὺς ἀσθενοῦντας καὶ παρεκάλουν αὐτὸν ἵνα κἂν τοῦ κρασπέδου τοῦ ἱματίου αὐτοῦ ἅψωνται καὶ ὅσοι ἂν ἤπτοντο αὐτοῦ ἐσῴζοντο.
Et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant.– Novum Testamentum, Evangelium secundum Marcum 6:56― convertit Hieronymus
Quorum locorum sunt Christiani qui legunt versum Profetiae Malachi 4:2 "et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius ... " tamquam praefigurationem, nam vox hic "pinna" versa idem est ac ea quae "angulus" in Vetere Testamento (nempe variae figurae vocabuli כנף).
Sunt etiam qui credant Sindonem Taurinensem non solum genuinum esse, sed etiam pallium Iudaicum antiquum fuisse (quo involutus Iesus sane sepultus erat), itaque olim fimbriatum.[66] Nullae sisith restant, sed duo ex angulis sindonis desunt, fortasse fimbriis exsectis ut in sepultura Iudaica—duo autem tantum, nam duo anguli salvi sunt, et absque sisith.
Fontes Latini
recensere- (Saeculo 1):[67] Pseudophilonis Antiquitatum Biblicarum liber 16.50:
- In illo tempore precipit illis de fimbriis et tunc restitit Chore, et ducenti viri cum eo, et locuti sunt dicentes: "Quid si ponitur nobis lex intolerabis?"[68]
- (§7): Iusserat quoque aliud Moyses ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Iudaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad officia Domini, et ministeria servitutis eius.
- (§9): Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex Lege praecepta, quam et mulier illa quae sanguine fluebat, tetigit in pallio Domini sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum; magisque sanata ad tactum eius.
- Saeculo 13: Thomae Aquinatis Epistola ad Ducissam Brabantiae:
- (Art. 8): Ultimo quaeritis, si bonum est ut per provinciam vestram Iudaei signum distinctivum a Christianis deportare cogantur. Ad quod plana est responsio, et secundum statutum Concilii generalis, Iudaei utriusque sexus in omni Christianorum provincia et in omni tempore aliquo habitu ab aliis populis debent distingui. Hoc eis etiam in lege eorum mandatur, ut scilicet faciant fimbrias per quatuor angulos palliorum, per quos ab aliis discernantur.
- (p. 1908): VI. צִיצִית Cincinnus, Villus, pili contorti in ſe & in longum dependentes: Peniculamentum, Extremitas veſtis in fila exiens: item Fila in telæ extremitate redundantia...
- ... Hoc pręceptum in miram ſuperſtitionem apud poſteros converſum eſt, quam vel magno libro hodiè ſatis explicare nequeunt....
- (p. 128): A ſingulis angulis longa fimbria, octo filis albis & laneis conſtans, per nodum deorſum pendet, interdum quatuor, interdum octo vel duodecim digitos lata. Ejuſmodi Fimbrias ציצית Zizis appellant, & mira de illis ſcribunt, è quibus pauca duntaxat attingam...
- (p. 176): ... Non ſecus ac, quis rei alicujus oblivioni obviam iturus, nodum in cingulo connectit, ut ſubinde menti obverſetur: ſic etiam illi fimbrias illas, quinque nodis inſignes, geſtant, tamquam totidem à peccato dehortationes & avocationes. Et hæc eſt cauſa, cur & tam pii ſint Judæi, & tam accuratè Dei mandata cuſtodiant, ſi modò credere fas eſt.
- 1644: Werenfelsii De Velamine Iudaeorum Cordibus Impendente pars 3:
- De velo altero, quod Judæi in capite geſtant, vel quo caput obvolvunt, quando legitur lex, vel quando precantur in Synagogis ſuis cap.9. Synagogæ Judaicæ de ציצית ſeu peniculamentis, & תפלין ſeu Phylacteriis, ceu Precum & Pietatis adminiculis, ut & in Lexico Talmudico ad Rad. טלל tegere, operire, &c ita nos docent Celeberrimi Buxtorfij; Præter טלית קתון[SIC] talles ſeu veſtem parvam, quam qui cæteris ſanctitate & pietate antecedere volunt, quotidie ſimul ac ſurgant, cùm cæteris veſtibus induant, & ſub toga circumferant, ita tamen ut fimbriæ paululum emineant, & illas intueri atque in oculis habere poſſint, præter, inquam, hoc talles parvum, quotidianum & vulgare, eos habere quoque תלית גדול talles magnum: hoc talles magnum eſſe velum ex lana ovilla & agnina confectum ad inſtar mappæ quadratæ formatum, quatuor fimbrias ſeu peniculamenta habens, quod non corpori applicent, ut talles parvum, ſed quo caput & collum obvolvant, vel circumvolvant in Synagoga tempore precum & aliorum ſacrorum.
- 1648: Antonii de Escobar Ad Evangelia Temporis Commentarii Panegyricis, vol. 3:
- Et magnificant fimbrias. ] Quænam autem Iudæorum fimbriæ? Fila quædam non texta, quæ ex infima ora vestis dependebant, quæ ab Hebræis vocantur, עיצת[SIC] iſitſish.[SIC] Num.15.&c. Dauid authore. Fimbrias hyacintino colore Iudæos geſtare Deus præceperat, vt legis recordarentur. Num.15. Deut.22. Eas ergo Scribæ, & Phariſæi præ cæteris Iudæis magnificabant, id eſt, maiores quam cæteri faciebant. Addit Hieronymus, Phariſæi has fimbrias dilatabant, quibus acutiſſimas ſpinas inſerebant, ut eis ambilantes pungerentur, & ad memoriam cultum Dei reuocarent. Dubitat Maldonatus num certum hoc ſit? Credendum Hieronymo, qui non aſſereret, ſi ab Hebræis, aut graui aliquo Auctore non didiciſſet.
- (p. 9): ציצת] Peniculamentum, fimbrias: Eſt enim שם כלל nomen collectivum, Lutherus Schnürlein/ Belgæ. Snoertens. Illud, quod Zizis poſterioribus ſeculis Hebræi vocarunt, peniculus fuit ex nodis & ligamentis, quorum quidem Rabbini mentionem faciunt, Scriptura nullam. Distinguunt enim inte גדילים & ציצית putantes, illud quod ציצית nominatur, eſſe retorta ad oram veſtium, h.e. quod relinquitur in tela; fila autem aſſuta, nec texta vocari גדילים.
- (20.18, p. 286—285): Precum matutinarum tempus propriè eſt ab ortu ſolis, usque ad horam tertiam ſeu nostram nonam matutinam, quo antequam quicquam guſtârunt, aut ulla negotia tractarunt, ſummo ſtudio purgati, loti, benè compoſiti & ציצית ſeu fimbriis instructi ad Synagogas cum ſtrepitu currunt...
- (3.5.26, p. 540): Tam fimbrias quàm lora divina inſtitutionis eſſe ſatis certum eſt, Num. XV.37 Deut. XXII.12. unde & vix dubitari poteſt Servatorem utraque geſtaſſe v. Matth. IX 20,21. XIV. 36. & Luc. VIII.44. quamvis tamen & vix ambigi queat, quoad formam & alias circumſtantias multa a Magiſtris propius determinata eſſe, quemadmodum & Phariſæi fimbrias ſolito longiores fecerunt & Phylacteria dilatarunt, quem hypocriticum faſtum taxat Servator Matth.XXIII.5.
- (§2, p. 2) Talium ueſtium fimbriatarum originem ſi inquirere uolumus, frequentem iam earum uſum apud ueteres quasdam gentes fuiſſe deprehendemus. Aegyptios enim iam indutos fuiſſe uesſtibus fimbriatis Herodotus Lib. II c. 81 his uerbis docet: Ενδεδυκασι κιθωνας λινεους, περι τα σκελεα θυσσανωτους, ους καλεουσι καλασιρις: induti ſunt (Aegyptii) tunicis lineis circa crura fimbriatis, quas uocant Calaſiris. Inferre inde illi poſſent qui plurimos ritus loquendique formulas Iudaeos ab Aegyptiis retinuiſſe ſtatuunt, hunc ritum, praecepto diuino confirmatum, Iudaeos ab Aegyptiis accepiſſe. Sed ex re ipſa accurate conſiderata, quandum diſcrimen inter ueſtes fimbriatas Aegyptiorum ac Iudaeorum intercedat, facile patet. Herodotus enim Aegyptios indutos eſſe ueſtibus περι τα σκελεα fimbriatis affirmat, eo fortaſſis ueſtium genere, quibus his temporibus homines ſplendidiores utuntur: Iudaei uero fimbrias cuilibet tantum ueſtis addunt extremitati.
- 1740: Reckenbergeri Sacri Iudaeorum Ritus Antiqui
- (§458 p. 555): Duas veſtes religioſas habent, nempe peniculamenta & phylacteria. Peniculamenta, vel ציצית i.e. fimbriae in quatuor angulis veſtimenti ſunt. Vnumquoduis hyacintinis quatuor filis conſtat, quae per foramen mittuntur, complicanatur, nodisque inſtruuntur. Hodie illa in extremitate ſui טלית gerunt, quod duplex habent, alterum maius & alterum minus. Maius conſtat duabus quadratis partibus, in medio conſutis, quo ſi precantur, caput operiunt. Minus טלית duas tantum plagulas habet, quo vtuntur ſub reliquis veſtibus, vt peniculamenta pauliſper appareant. Plagulae iſtae super humeris colligantur, cuius per medium caput exerunt....
- (§459, pp. 556—7): Quando Phariſaei tangebant veſtes plebeiorum polluebantur, aeque ac ſi calcationem feminiflui tetegissent, & lotione indigebant. Vid. comment. maimonidis ad Chagiga cap.II.th.7.(a) Hunc in finem fimbrias longiores facere quam ordinarie ſolebant, iuſſerunt, & phylacteria dilatarunt. Matth. XIII,5....
- (§460, p. 557): Qui haec phylacteria & ציצית vel fimbrias, ex diuina inſtitutione deriuant, Num. XV, 37 & Deut. XXII, 12. illi non verentur aſſere, quod & Chriſtus inter orandum, tam fimbriis, quam phylacteriis, ſit vſus. Matth.IX,20.21 XIV,36. Luc. VIII, 44. Quod Chriſtus in oratione vſus ſit phylacteriis iosephus scaliger affirmat, ſed negat schoettgenivs in horis hebr. & talm. p. 195. Olim forte cum fimbriis & phylacteriis inter homines verſati ſunt, ſequiori vero aetate phylacteria & טלית maius ſolummodo tempore precum geſtant, & טלית minus non induunt, niſi quando vigilant. Namque putant omnes has veſtes religioſas in ſomno pollui. Potiſſimum viris phylacteria conueniunt, quae tamen & feminis non negantur.
Notae
recensere- ↑ Translitteratio linguae Hebraicae. Cf. etiam Bocharti Geographia Sacra: seu Phaleg et Chanaan (1674), pars 1, tom. 2, cap. 6, col. 362: "Siſoen, id eſt, ציצית ſiſith; cincinnum qui solus in occipitio ſupererat." Ibi autem non de fimbria agitur sed de cincinno.
- ↑ Nota bene: per totam commentationem verbo sisith attribui genus femininum, cuius generis est Lingua Hebraica. Sed nescio utrum liceat Lingua Latina nomen commune indeclinabile ullius generis esse nisi neutri.
- ↑ Sic apud Buxtorfium et Hillerum, e.g. Buxtorfii Lexicon p. 1909: "ſic hæc Zizis memoriale fiunt omnium præceptorum." Alia exempla in commentationis parte #Fontes Latini
- ↑ Biblia Vulgata, Num. 15:38, Deut. 22:12. In versione Septuaginta vocabulum adhibitum est κράσπεδον, quod fortasse in usu erat etiam apud Iudaeos Aramaice loquentes, nam in Thargum Oncelos reperimus כְרוּספְדִין kǝrūspǝdhīn
- ↑ Vide, e.g. Buxtorfium, Cottam, etc. in #Fontes Latini
- ↑ Cf. Ex. 28:36, Lev. 8:9, Liber Mysteriorum 2.60—65, ubi ציץ פסוכרופרון pro locutione Graeca quae est πέταλον ψυχροφόρον stat.
- ↑ Ezec. 8:3:
- וַיִּשְׁלַח תַּבְנִית יָד וַיִּקָּחֵנִי בְּצִיצִת רֹאשִׁי וַתִּשָּׂא אֹתִי רוּחַ בֵּֽין־הָאָרֶץ וּבֵין הַשָּׁמַיִם וַתָּבֵא אֹתִי יְרוּשָׁלְַמָה
- et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem."
- ↑ Menaoth 41b: ציצית - אין ציצית אלא יוצא... ציצית - אין ציצית אלא ענף "Fimbria: non est 'fimbria' nisi 'exiens'. . . . Fimbria: non est 'fimbria' nisi 'coma.' Stamina, vel fila praetexta nonnumquam dicuntur "exire," sed fieri etiam potest ut lusus sit verborum, nam imperativum femininum, "exi," est צְאִי [sˀǝˈʔiː], quod satis similiter enuntiatur ac "sisith."
- ↑ Milgrom.
- ↑ Tractatu Thaanith, p. 22a.
- ↑ Tractatu Menaoth 43a
- ↑ Aristae Historia LXXII Interpretum, accessere Veterum testimonia de eorum versione, 1692, p. 52, (= Aristeae Historia cum conversione Latina, 1559, §49/)
- ↑ Cohen 1993 p. 8 = Cohen 1999 p. 34
- ↑ Cohen 1993 p. 6 = Cohen 1999 p. 32
- ↑ Tractatu Berachoth 47b
- ↑ Dolendum est quia nisi toga, nomina vestimentorum hic data corruptissima sunt. Itaque voces Latinae quas dedi coniecturae sunt tantum. De quibus coniecturis vide Jastrow (sub vocibus), et Herr (praesertim notam 40).
- ↑ Docti autem saepe haesitant utrum hae sint sisith necne, vide praesertim Kraeling pp. 81—82, et n. 239. In summis asseverat similes fimbrias inveni posse etiam in arte gentilium (vide, exempli gratia, opera musiva Ravennensia, ubi sancti Christiani fimbriis similibus praestant). Kraeling autem confitetur, utcumque propositum artificis esset, spectatores verisimiliter intellexisse fimbrias in imagine tamquam sisith.
- ↑ Deut. 22:11
- ↑ Iadin 1963 182–187 (cum imaginibus pagina 184).
- ↑ Singer p. 8, n. 72; Wein et al. pp. 8—9; https://web.archive.org/web/20130705001427/http://www.tekhelet.com/MANFAQ1/faq.php?answer=118&cat_name=Tekhelet%20Questions&category_id=2#118.
- ↑ Mat 23:5
- ↑ Menaoth 42b. In origine disputatio erat inter Domum Hillel, qui tres digitos, et Domum Sammaei, qui quattuor dicebant, denique autem decretum favit Domui Sammaei. De maxima mensura non est regula, nisi quod non liceat sisith humum tangere.
- ↑ Graece ῥοΐσκους, quasi "parva mala Punica," cui confer Exod. 28:33 ubi eadem vox adhibetur ad vestimenta Sacerdotis Magni describenda, vocabulum Hebraicum רִמֹּנֵי verbatim reddens. Versione Vulgata: "deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis." Cf. etiam locum parallelum Flavii Iosephi, Ant. Iud. 3.7.4.159: κατὰ πέζαν δ᾽ αὐτῷ προσερραμμένοι θύσανοι ῥοῶν τρόπον ἐκ βαφῆς μεμιμημένοι ἀπήρτηντο καὶ κώδωνες χρύσεοι κατὰ πολλὴν ἐπιτήδευσιν τῆς εὐπρεπείας, ὥστε μέσον ἀπολαμβάνεσθαι δυοῖν τε κωδώνοιν ῥοΐσκον, καὶ ῥοῶν κωδώνιον.
- ↑ Cf. Ezechielis capitulum primum, praesertim 1:22, 1:26.
- ↑ Ezech. 10:1
- ↑ Siphre ad Numeros 115 (15:41):
- אני ה׳ אלהיכם אשר הוצאתי אתכם מארץ מצרים, וכי מה ענין יציאת מצרים לכאן אלא שלא יאמר הרי אני נותן צבעונים וקלא אילן והם דומים לתכלת ומי מודיע עלי בגלוי אני ה׳ אלהיכם דעו מה עשיתי להם למצריים שהיו מעשיהם בסתר ופרסמתים בגלוי.
- "Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti" Et quomodo interest exitus ex Aegypto huic? Potius ne dicat quis: "Addidi tincturas et indicum et similia sunt hyacintho, et quis indicabit me de hoc indicio?" "Ego Dominus Deus. Scitote quid fecerim eis, Aegyptiis, cuius erant facinora clam facta, et publicavi indicium."
- ↑ Thalmudis Babylonici, tractatu Menaoth 38b:
- רבי יצחק אומר משום ר׳ נתן, שאמר משום רבי יוסי הגלילי שאמר משום רבי יוחנן בן נורי: אין לו תכלת מטיל לבן
- Rabbi Isaac dixit in nomine Rabbi Nathan, qui dixit in nomine Rabbi Iose Gallilaei qui dixit in nomine Rabbi Iohannis Nuri filii: "(qui) non habet hyacinthum, pendit album"
- ↑ Dio Cassius 49; Suetonius, Vita Neronis 32; Codex Theosianus.
- ↑ Tractatu Sanhedrin 12b:
- והא שלחו ליה לרבא: זוג בא מרקת, ותפשו נשר, ובידם דברים הנעשה בלוז, ומאי ניהו - תכלת, בזכות הרחמים ובזכותם יצאו בשלום.
- Ecce, miserunt ad Rabam: duo venerunt a Receth. Hos cepit aquila, et in manibus eorum erant res factae Luzae. Et quid erant? Hyacinthinae. Gratias misericordiae (Dei), et virtute sua, evaderunt salvi.
- ↑ Menaoth 43a: מר ממשכי אייתי תכלתא בשני רב אחא "Dominus Meschensis tulit hyacinthum in annis Rabbi Ahaei."
- ↑ Translitteratio Linguae Hebraicae, et cf. פִּינְחָס → Finees, Phineas.
- ↑ Textus alternus "cum fuerit..." legit.
- ↑ Twerski p. 1 (et opera in n. 2 citata); https://web.archive.org/web/20130514051739/http://www.tekhelet.com/timeline.htm
- ↑ Primae imagines secundum Metzger, ab eo tempore apparent, sed etiam mentio fit apud Maimoniden (Misne Thora 3.12).
- ↑ Cf. Codex Iuris Canonici 42: ""Communis corporis habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est unitatis membrorum communitatis christianae ad sacram Liturgiam congregatorum: mentem enim et sensus animi participantium exprimit eosdemque fovet."
- ↑ Metzger 149
- ↑ Metzger, 150. Cuius auctoris nomen Latinum fortasse invenיri poterit in Sebastiani Edzardi libro Jacobi Patriarchæ de Shiloh Vaticinium, sed usque adhuc non quaesivimus.
- ↑ Metzger 92—3, cf. Shanks 19, 16—17.
- ↑ Siphre ad Numeros, 115: "מפני שפעמים שבעלה מתכסה בה"
- ↑ Fons nominis Latini.
- ↑ Fons nominis Latini
- ↑ Fons nominis Latini
- ↑ Cf. ibi Vulg.: "non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec."
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Usque adhuc nullam attestationem invenio in fontibus Latinis pro הכותל המערבי, vulgo "Murus Occidentalis," sive "Murus Lamentationum," nisi numeremus hoc, Theoderici Wirzburgensis 1.18 (fol. 198v): "Ab occidentali vero et aquilonali murus a Salomone factus tam eorum habitacula quam et atrium exterius et ipsum circuit Templum."
- ↑ "Servitium" in hoc sensu religioso Latinitati classicae deest, sed cf. Codex Iuris Canonici 1271 & 1274 ubi locutio est "servitium praestare"—"servitium" sane verbatim reddit vocem Hebraicam quae est עבודה.
- ↑ https://web.archive.org/web/20131009061032/http://womenofthewall.org.il/2012/11/official-testimony-of-anat-hoffman/
- ↑ De quibus discriminibus vide e.g. http://tzitzit.tallit-shop.com/tzitzit-options/, http://tzitzit.tallit-shop.com/techelet-tzitzit/, https://web.archive.org/web/20130102001501/http://www.tekhelet.com/guide.htm, necnon Wein et al. p. 4—6.
- ↑ Hodie multi, praesertim inter Iudaeos Conservativos et Reformantes, gerunt pallia caeruleis virgis ornata, vexillum immitantes Civitatis Israelis. Quod sane vexillum etiam caereum est in memoria hyacinthi.
- ↑ Secundum en:Gershon Henoch Leiner, rabbi ille Latinitate medica callebat, necnon commercium cum Vaticano habuit et plus semel ipse visitavit, ergo possibile est, si non verisimile, eum nomen Latinum habere.
- ↑ Italiam petebat ob Ezec. 27:7 "Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum"—nam Thargum Ionathan מֵאִיֵּי אֱלִישָׁה "de insulis Elisa" reddit מִמְדִינַת אִיטַליָא "de civitate Italiae." Eisenstein "Fringes," p. 522.
- ↑ Citata in Herzog 1987, p. 5.
- ↑ Twerski p. 7, http://www.tekhelet.com/kitrossky/tekhelet.htm
- ↑ Sterman pp. 134, 239—40 n. 108.
- ↑ E.g. Singer; http://www.begedivri.com.
- ↑ Kaplan, qui dixit se posse lanam ianthina tenaciter tingere, sed opera sua numquam experimento tradidit, et situs interretialis eius (https://web.archive.org/web/20191230024713/http://www.realtekhelet.com/) defunctus est.
- ↑ E.g. Miller.
- ↑ https://web.archive.org/web/20130523032104/http://rekhavi.karaitejudaism.org/sisit.shtml, cf. etiam http://curtisdward.wordpress.com/2011/01/05/what-is-the-true-tekhelet/ ab auctore Christiano.
- ↑ https://web.archive.org/web/20130523032104/http://rekhavi.karaitejudaism.org/sisit.shtml.
- ↑ http://www.karaite-korner.org/tzitzit.shtml
- ↑ http://www.bahalachin.org.il/contentviewes.php?menuid=126[nexus deficit]
- ↑ E.g. he:ביתא ישראל#לבוש, et https://web.archive.org/web/20160305042614/http://www.lojsociety.org/ethiopian_scarf
- ↑ Pummer 18 n.116, Crown et al. p. 97.
- ↑ Crown et al. p. 97
- ↑ Sic, exempli gratia, in Expositione Brevi Antiquae Liturgiae Gallicanae (Sancto Germano Parisiensi attributa, sed verisimiliter aliquod saecula post eum defunctum scripta): "Quod autem fimbriis vestimenta sacerdotalia adnectuntur, Dominus Moysi praecepit in Numeris, ut per quattuor angulos palliorum filii Israel fimbrias facerent, ut populus Domini non solum opere, sed etiam et vestitu, mandatorum Dei signum portaret" (vide et en:Christianity and fringed garments#Liturgical use, en:Stole (vestment)). Alii autem negant. (Plures fontes utriusque argumenti desiderati.)
- ↑ Lupia, van der Hoeven.
- ↑ Liber Antiquitatum Biblicarum creditur primum compositum esse ante anno 70, nempe exstante Templo, sed Hebraice. Aliquando versum est in Graecum, et dein a Graeco in Latinum. Ego compositio quidem primi saeculi fuit, sed versio Latina incerti temporis est.
- ↑ Cf. Thargum Pseudoionathan Num. 16:1—2.:
- ונסיב גולייתיה דכולא תיכלא קרח בר יצהר בר קהת בר לוי ודתן ואבירם בני אליאב ואון בר פלת בני ראובן׃ וקמו בחוצפא ואורו הילכתא באנפי דמשה על עיסק תיכלא משה הוה אמר אנא שמעית מן פום קודשא יהי שמיה מברך דציציית יהוון מן חיוור וחוטא חד דתיכלא יהי ביה קרח וחברוי עבדו גוליין וציצייתהון כולהון דתיכלא מה דלא פקיד ייי ומסעדין להון גוברייא מבני ישראל מאתן וחמשין אמרכלי כנישתא מערעי זמן למיטל ולמשרי מפרשין בשמהן׃
- Et sumpsit pallium totum hyacinthinum Core filius Isaar filii Caath filii Levi, et Dathan atque Abiram filii Heliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Reuben / surrexerunt in audacia, et docebant ritum contra Moysen de usu hyacinthi. Moyses dicebat "Ego audivi ab ore Sancti, sit nomen Eius benedictum, quia fimbriae erunt ex albo, et unum filum hyacinthinum inerit." Core autem et socii eius fecerunt pallia et fimrias suas tota hyacinthina, quod non decreverat Dominus, et adiuvantes eos viri filiorum Israhel ducenti quinquaginta proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
Bibliographia
recensere- Cohen, S. J. D.; Frerichs, E. S. (1993). Diasporas in Antiquity. Atlantae Georgiae: Scholars Press. ISBN 9781555409180
- Cohen, S. J. D. (1999). The Beginnings of Jewishness: Boundaries, Varieties, Uncertainties. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 9780520226937
- Crown, A. D., et al. (1993). A Companion to Samaritan studies. Tubingae: J. C. B. Mohr (P. Siebeck). ISBN 3161456661
- Eisenstein, J. D. (1901—1906). "Fringes". In Singer, I., et al. The Jewish Encyclopedia. 5. Novi Eboraci: KTAV. pp. 521—2
- Eisenstein, J. D. (1901—1906). "Ṭallit". In Singer, I., et al. The Jewish Encyclopedia. 11. Novi Eboraci: KTAV. pp. 676—8
- Goodenough, E. (1988). Symbolism In The Dura Synagogue: text, i. Jewish Symbols in the Greco-Roman Period. 9. Princeton, Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 9780691099675
- Haberman, B. (2012). Israeli Feminism Liberating Judaism: Blood and Ink. Lanham, Terrae Mariae: Lexington Books. ISBN 9780739167861
- Herr, M.D. (1989). "השפעות חיצוניות בעולמם של חכמים בארץ ישראל: קליטה ודחייה". In Kaplan, Y.; Stern, M.. התבוללות וטמיעה: המשכיות ותמורה בתרבות העמים ובישראל - קובץ מאמרים. מפרסומי מרכז זלמן שזר. Hierosolymis: מרכז זלמן שזר לתולדות ישראל. ISBN 029913850X
- Herzog, Rabbi I. (1913). Hebrew Porphyrology [De Porphyrologia Hebraica]. University of London
- Herzog, Rabbi I. (1987). Spanier, E. ed. The Royal Purple and the Biblical Blue, Argaman and Tekhelet: the study of Chief Rabbi Dr. Isaac Herzog on the Dye Industries in Ancient Israel and Recent Scientific Contributions. Keter
- Hillerus, M. (1701). הלכות ציצית sive Dissertatio Philologico-Theologica de Hebraeorum Vestibus Fimbriatis. Tubingae: Officina Johannis Conradi Reisii
- van der Hoeven, A. A. M. 2012. "The Seam and Missing Corners of the Turin Shroud as Characterstics of John Mark's Temple Garment."
- Jastrow, M. (1903). Dictionary of the Targumim, the Talmud Babli and Yerushalmi, and the Midrashic Literature. Lipsiae: W. Drüglin
- Kaplan, S.W. 2001. "Tekhelet Rediscovered גילוי התכלת מחדש."
- Kraeling, C. H. (1979). The synagogue. Excavations at Dura-Europos, Final Report. 8.1. Novi Eboraci: Ktav Pub. House. ISBN 9780870683312
- Leiner, Rabbi G. H. (1887). מאמר שפוני טמוני חול [De Thesauris Absconditis Harenarum Commentatio]. Varsoviae
- Lupia, J. N. (2010). The Ancient Jewish Shroud At Turin. Regina Caeli Press. ISBN 978-0-9826739-0-4
- Metzger, T.; Metzger, M. (1982). Jewish Life in the Middle Ages: Illuminated Hebrew Manuscripts of the Thirteenth to the Sixteenth Centuries. Secaucus Novae Caesareae: Chartwell Books. ISBN 9780890098394
- Milgrom, J. 1983. Of Hems and Tassels[nexus deficit]. BAR 9:03, Mai/Iun.
- Milgrom, J. (2006). The Tassel and the Tallith. Annual Rabbi Louis Feinberg Memorial Lecture in Judaic Studies. 4. Judaic Studies program, University of Cincinnati
- Miller, Rabbi S. "The Search for Techeiles[nexus deficit]" in Halacha Berurah הלךה ברורה 9.2, pp. 1—6.
- Pummer, R. (1987). The Samaritans. Leiden: E.J. Brill. ISBN 9004078916
- Roussin, L. A. (1994). "11. Costume in Roman Palestine: Archaelogical Remains and the Evidence from the Mishnah". In Sebesta, J.; Bonfante, L.. The world of Roman costume. Madison, Wis: University of Wisconsin Press. pp. 182–190. ISBN 029913850X
- Shlezinger-Katsman, D. (2010). "19. Clothing". In Heszer, C.. The Oxford Handbook of Jewish Daily Life in Roman Palestine. Novi Eboraci: Oxford University Press. pp. 362—381. ISBN 9780199216437
- Schwartz, J. J. (1984). "Chapter 17: The Material Realities of Jewish Life in the Land of Israel, c. 235—638". In Katz, S.T.. The Cambridge History of Judaism: Volume 4, The Late Roman-Rabbinic Period. Cantabrigiae, Novi Eboraci: Cambridge University Press. pp. 431—456. ISBN 9780521772488
- Singer, M. E. 2001. Understanding the Criteria for the Chilazon, Journal of Halacha and Contemporary Society 42, Sukkot.
- Sterman, B.; Taubes Sterman, J. (2012). The Rarest Blue: the Remarkable Story of an Ancient Color Lost to History and Rediscovered. Guilford, Connecticut: Lyons Press. ISBN 0762782226
- Twerski, Rabbi C. E. 1997. Identifying the Chilazon, Journal of Halacha and Contemporary Society 34:77—102.
- Wein, Rabbi B. et al. 2003. Topics in Perek HaTecheiles: Daf Yomi Menachos Perek 4 = נושאים בפרק התכלת: דף יומי מנחות פרק ד.
- Shanks, Hershel (2008). The World's Oldest Tallit?: An Occasional Paper of the American Jewish Historical Society. Washington, DC: Biblical Archaeology Society. ISBN 0979635780
- Yadin, Y. (1963). The Finds from the Bar Kokhba Period in the Cave of Letters. Judean Desert Studies. 3. Jerusalem: Israel Exploration Society. ISBN 9789652210463