Isaac Herzog

politicus
Wikidata Isaac Herzog
Res apud Vicidata repertae:
Isaac Herzog: imago
Nativitas: 22 Septembris 1960; Pardes Hanna-Karkur
Patria: Israel

Officium

Officium: President of Israel
Munus: politicus, Causidicus, advocate

Consociatio

Factio: Awoda
Religio: Religio Iudaica

Familia

Genitores: Chaim Herzog; Aura Herzog
Coniunx: Michal Herzog

Isaac Herzog, litteris Hebraicis יצחק הרצוג (Telavivi in urbe die 22 Septembris 1960 natus) est politicus Israëlis.

Filius praesidis Chaim Herzog, e familia Iudaeorum imperii Russici ortus est. Partim Novi Eboraci in urbe educatus (ubi pater legatus Israëlis Nationibus Unitis merebat), alumnus est universitatum Cornellianae et Neo-Eboracensis. Factionis laboris sodalis, legatus parlamento Israëlensi ab anno 2003, minister habitationis, periegesis, diasporae, bonae salutis brevia temporis spatia inter annos 2005 et 2011 meruit. Dux factionis laboris anno 2013 electus, anno 2017 eiectus est. Die 2 Iunii 2021 praeses patriae electus est.

Nexus externiRecensere

  • "Yitzhak Herzog": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)