Philippus II (rex Hispaniae)

Wikidata-logo.svg Philippus II (rex Hispaniae)
Res apud Vicidata repertae:
Philippus II (rex Hispaniae): imago
Philippus II (rex Hispaniae): subscriptio
Nativitas: 21 Maii 1527; Valdoletum
Obitus: 13 Septembris 1598; El Escorial
Patria: Hispania

Officium

Officium: Monarch of Castile and Leon, Monarch of Portugal, Rex Aragoniae, Lord of the Netherlands
Munus: regens

Familia

Genitores: Carolus V; Isabella of Portugal
Coniunx: Maria Manuela, Princess of Portugal, Maria I, Elisabeth of Valois, Anna of Austria, Queen of Spain
Proles: Carlos, Prince of Asturias, Isabella Clara Eugenia, Catalina Micaela of Spain, Ferdinand, Prince of Asturias, Infante Carlos Lorenzo of Spain, Diego, Prince of Asturias, Edward Habsburg, Philippus III, Infanta Maria of Spain
Familia: House of Habsburg (Spain)

Memoria

Laurae: Knight in the Order of the Holy Sepulchre, Grand Master of the Order of the Tower and Sword, Ordo Periscelidis
Sepultura: Pantheon of the Kings

Insignia heraldica

Philippus II (rex Hispaniae): insigne

Philippus II Hispaniae, Hispanice Felipe II (natus 21 Maii 1527 Valdoleti; mortuus in monasterio Sancti Laurentii Scorialensi ad Matritum, 13 Septembris 1598) fuit rex Hispaniae ab anno 1556 usque ad mortem et Lusitaniae, nomine Philippus I (Lusitanice Filipe I), ab anno 1580. Filius Caroli V Imperatoris domus Habsburgensis erat. Nomen Philippinarum ex eo appellatur.

Philippus Hispanicus a Titiano circa annum 1550 pictus
Philippus Hispanicus a Sophonisba Anguissola 1573 pictus
Pax inter Francos et Hispanos anno 1559 Castri Cameracensis conciliata

Matritum urbem capitalem anno 1561 fecit, et monasterium Sancti Laurentii Scorialense aedificari iussit.

VitaRecensere

Magistris multis optime eruditus adulescens tener vivacitae paululum carebat. Cum Castellanos valde diligeret, aliis a populis minus aestimabatur. Anno sedecim annorum Mariam Lusitanicam in matrimonium duxit, quando pater anno 1543 ]terras Germanicas petebat. Ferdinandus Toletanus Dux Albanus eum auxilibatur in Hispania regenda. Cum Caroli V consilium, ut Philippus rex Romanus fieret, ad irritum ductum esset, anno 1554 Mariam Anglicam aetate provectiorem ductitavit. Tunc Carolo V annuente die 25 Octobris 1555 Bataviam et terras Italicas, die 16 Ianuarii 1556 autem Hispaniam cum coloniis nactus est.

GravitudoRecensere

Philippus modum vitae suae modestum habens lente, sed consultus consilium tenaciter sequi solebat. Quem adiuvabant in rebus assequendis Gomez, Alba, Perez, et Granvella cardinalis. Eius fuit ut Ecclesia Catholica Romana et simul Hispania orbem terrarum regeret. Interdum corona Hispanica plus quam tiara papalis Catholicismi umbilicus esse videbatur. Philippus et iura et ecclesiam Hispanicam et curiam Romanam continuo movere temptavit. In initio bellum gessit contra Paulum IV; Roma anno 1557 capta, neutralitas papae pacem conciliavit. Quo facto bellum Francicum rursus commissum est, quo victoriae ad Sanctum Quintinum die 10 Augusti 1557 et Gravelinae de 13 Iulii 1448 pacem Philippo secundam mense Aprili 1559 obtulit Castri Cameracensis. Uxore illiberi defuncta, Elisabetha Franciae mulier Philippi facta est. Protestantismus in Batavia diffundens, Philippum ad longa bella annis inter 1568 et 1609 excitavit, quin nova religio sisti posset et pars septentrionalis libertatem adipisceretur.

Anno 1568, Carolum, filium et throni heredem, insania defectum capi iussit; qui paulo post in carcere vita defunctus est. Magis magisque Philippus se a mundo rettulit, et omnia modum in scriptum facienda curavit, unde retardatio et refrenatio efficerentur. Mahometanis Granata expulsis anno 1570, bellum cum Turcis secum portavit. In unione cum Venetiis et papa die 7 Octobris 1571, Iohannes Austriacus germanus eius in Proelio Lepanthino vicit. Post mortem Sebastiani Lusitanici in proelio ad Alcazarquivir (1578) et avunculi Henrici cardinalis, Philippus dixit se esse Lusitaniae heredem. Expeditione parva Lusitaniam expugnavit et cum Hispania uniebat. Cum Elizabetha Anglica Bataviae subvenire non cessaret et supplicium de Maria Scotiae sumpsit, Philippus seditiones in Hibernia instigavit, annoque 1588 armata classi Angliam nequiquam petebat. Angli autem anno 1596 classem Hispanicam ad Gades profligaverunt, et urbem spoliaverunt praedam magnam nacturi.

Hinc commercia maritima Hispaniae damno affecta sunt, cum bellum infelix cum Francis annis inter 1595 et 1598 gestum (ad Henricum IV impediendum) Nederlandiae minime noceret. Expeditiones eius et politica commercialis ad breve tempus modo utilis fortitudinem populi Hispanici in diuturnum debilitaverunt. In contrareformatione consequenda autem rex successum feliciorem tulit. Ad vitae crepusculum rex viribus destitutus est et terrae pecuniae publicae necessariae defuerunt.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Boyden, James M. 1995. The Courtier and the King: Ruy Gómez De Silva, Philip II, and the Court of Spain. Berkeleiae: University of California Press.
  • Edelmayer, Friedrish. 2017. Philipp II: Biographie eines Weltherrscherp. Stutgardiae: Kohlhammer. Editio altera. ISBN 978-3170306974.
  • Elliott, John H. 1961. "The decline of Spain." Past & Present 20: 52–75. JSTOR.
  • Elliott, John H. 1966. Imperial Spain: 1469-1716.
  • Fernández Álvarez, Manuel. 1998. Felipe II y su tiempo. Matriti: Espasa ISBN 84-239-9736-7.
  • Michael de Ferdinandy: Philipp II. Größe und Niedergang der spanischen Weltmacht. Bechtermünz, Augustae Vindelicum 1996, ISBN 3-86047-160-0.
  • Grierson, Edward. 1969. The Fatal Inheritance: Philip II and the Spanish Netherlands.
  • Grierson, Edward. 1978. Philipp II: König zweier Welten. Francofurti ad Moenum: Societäts-Verlag. ISBN 3-7973-0323-8.
  • Kamen, Henry. 1997. Philip of Spain. Portu Novo: Yale University Press.
  • Kelsey, Harry. 2011. Philip of Spain, King of England: The Forgotten Sovereign. Londinii: I. B. Tauris.
  • Kramer, Ferdinand. 1997. Philipp II. (1556–1598). In Die spanischen Könige: 18 historische Porträts vom Mittelalter bis zur Gegenwart, ed. Walther L. Bernecker, Carlos Collado Seidel, et Paul Hoser, 61–78. Monaci: Beck. ISBN 3-406-42782-0.
  • Parker, Geoffrey. 2000. The Grand Strategy of Philip II. Portu Novo et Londinii: Yale University Press.ISBN 0-300-08273-8.
  • Parker, Geoffrey. 2014. Imprudent King. A New Life of Philip II. Portu Novo et Londinii: Yale University Press. ISBN 978-0-300-19653-5.
  • Parker, Geoffrey. 2001. The World is Not Enough: The Imperial Vision of Philip II of Spain. Baylor University Press.
  • Parker, Geoffrey. 2002. "The Place of Tudor England in the Messianic Vision of Philip II of Spain." Transactions of the Royal Historical Society 167–221. JSTOR.
  • Patterson, Benton Rain. 2007. With the Heart of a King: Elizabeth I of England, Philip II of Spain & the Fight for a Nation's Soul & Crown.
  • Petrie, Charles. 1965. Philipp II. von Spanien. Stutgardiae: Kohlhammer.
  • Pfandl, Ludwig. (1938) 1979. Philipp II: Gemälde eines Lebens und einer Zeit. Ed. octava. Monaci: Callwey.
  • Peter Pierson: Philipp II. Vom Scheitern der Macht („Philip II. of Spain“). Styria, Graecii 1985, ISBN 3-222-11593-1.
  • Markus Reinbold: Jenseits der Konfession. Die frühe Frankreichpolitik Philipps II. von Spanien 1559–1571 (= Beihefte der Francia 61). Thorbecke, Ostfildern 2005, ISBN 3-7995-7455-7, http://www.perspectivia.net/content/publikationen/bdf/reinbold_konfession in interreti hic
  • Vasold, Manfred. 2001. Philipp II. Reinbek: Rohwolt. ISBN 3-499-50401-4.

Nexus externiRecensere

Antecessor:
Carolus I
Rex Hispaniae
1556–1598
Successor:
Philippus III