Ioannes II (rex Portugalliae)

rex Portugalliae

Ioannes II, Lusitane João, agnomine o Príncipe Perfeito "princeps perfectus" (Olisipone natus die 3 Maii 1455; Albure(pt) die 25 Octobris 1495 mortuus) fuit rex Portugalliae breviter anno 1477, iterum ab anno 1481 usque ad mortem.

Wikidata Ioannes II (rex Portugalliae)
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes II (rex Portugalliae): imago
Ioannes II (rex Portugalliae): imago
Nativitas: 3 Martii 1455; Castle of Saint George
Obitus: 25 Octobris 1495; Alvor
Patria: Regnum Portugalliae

Familia

Genitores: Afonso V of Portugal; Isabella of Coimbra
Coniunx: Eleanor of Viseu
Proles: Jorge de Lencastre, 2nd Duke of Coimbra, Afonso, Prince of Portugal
Familia: House of Aviz

Memoria

Sepultura: Batalha Monastery

Insignia heraldica

Ioannes II (rex Portugalliae): insigne
Ioannes II (rex Portugalliae): insigne

Filius fuit regis Alphonsi V uxorisque eius Isabellae Conimbrigensis (quae eodem anno mortua erit). Ipse annum sedecimum agens germanae suae Eleonorae Visensi in matrimonium coniunctus est. Patre anno 1481 mortuo ad regnum succedit. Explorationem litorum Africanorum incitavit. Sub regno eius Vascus Gama ad Indiam itinere marino primus Europaeorum pervenit. Rex autem expeditionem Atlanticam reiecit, a Christophoro Columbo propositam, qui nihilominus Oceanum transivit, patronis regibus Catholicis Hispanis, insulasque Caribicas et continentem Americanam repperit.

Fontes de vita et regno Ioannis II

recensere
  • Rui de Pina, Croniqua delrey Dom Joham II (Alberto Martins de Carvalho, ed. Conimbrigae: Atlántida, 1950)
  • Garcia de Resende, Choronica que tracta da vida ... do Christianissimo Dom João ho Segundo (Olisipone: Simão Lopez, 1596; textus) (editio 1752)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •