Dionysius (rex Portugalliae)
Dionysius (vulgo Dinis, olim Diniz; natus Olisipone die 9 Octobris 1261; mortuus Scalabe die 7 Ianuarii 1325), Agricola et Poëta tantum appellatus, fuit rex Portugalliae ab anno 1279 usque ad mortem.


Obitus: 7 Ianuarii 1325; Scalabis
Patria: Regnum Portugalliae
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: Elizabeth of Aragon
Proles: Constance of Portugal, Alphonsus IV, Pedro Afonso, conde de Barcelos, Alfonso Sanches, Maria Afonso, Maria Afonso de Portugal, Joao Affonso bâtard de Portugal, Señor de Arouca, Fernão Sanches
Familia: House of Burgundy - Portugal
Memoria
Filius fuit Alphonsi III ex Beatrice, filia notha Alphonsi X Castellae et Legionis regis; successit patri die 6 Februarii 1279. Duxit Elizabetham, filiam Petri III Aragoniae regis; ex ea pater fuit Alphonsi IV successoris, et Constantiae, quae Ferdinando IV Castellae regi nupsit.

Initio regni neque cum clero, neque postmodum cum filio ipsi bene convenit, sed turbae prudentia uxoris sopitae sunt. Condidit vel reparavit multas in Lusitania urbes, instituit ordinem militarem Iesu Christi, iussit magnum pinetum prope Leiriam (pinhal de Leiria) seri. Obiit felicissimus sui saeculi principum, anno aerae vulgaris 1325, aetatis 63, regni 46.
Nexus externi Recensere
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |