Lucius Volusius Maecianus
Lucius Volusius Maecianus (quando natus mortuusque sit, nescimus) fuit vir publicus Romanus ex equestre ordine atque peritus iuris, in saeculo II p.C.n. vivens.
Vita
recensereForsitan Salvii Iuliani discipulus fuerit, fuit in consilio Antonini Pii imperatoris et magister Marci Aurelii, cui dicavit de distributione assis librum. Etiam est praefectus annonae atque a libellis et censibus creatus, deinde, anno 161, praefuit Aegypti provinciae. Volusius scripsit Quaestiones de fideicommissis quoque et libri quattuordecim de iudiciis publicis
Fontes
recensere- Diana Bowder, Dizionario dei personaggi dell'antica Roma
- Hans Georg Pflaum, Les carrières procuratoriennes équestres sous le Haut-Empire romain
Nexus interni
De Roma antiqua