Vide etiam paginam discretivam: Thera (discretiva).
Thera
Θήρα / Σαντορίνη
Thera (Greece)
Thera
Thera
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Cyclades
Area 92.5 km²
Altitudo maxima 846.00 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Thera
Locus medius Thera (urbs)
Demographia
Numerus incolarum 13725 (2010)[1]
Spissitudo 148 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Archipelagus Santorine cum insula Thera
Archipelagus Santorine cum insula Thera

Thera (Graece Θήρα; Neograece potius Σαντορίνη) est nomen et archipelagi et insulae eius principalis a Creta ad boream versa, in catena insularum Cycladum inclusa. Hodie (Neograece) archipelagus potius Santorine, insula principalis Thera appellatur. Anno 2010 archipelago erant 13725 incolarum, quarum maxima pars in insula Thera habitabant. Ex administratione Graeca anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) pariter est demus et regionalis unitas regionis Aegaei Australis.

Nomen insulae

recensere

Ut apud Pausaniam et Herodotum legitur insula ex gleba terrae ab Argo in mare iacta orta esse credebatur. Quam initio nomine Καλλίστη ("pulcherrima") Phoenices inhabitavisse. Octo generationibus post hic (secundum Pausaniam) Theras, Autesii filius, coloniam Spartanam condidit, cuius nomen Θήρα (Thera) ex conditoris nomine deductum esset. Veneti insulam saeculo duodecimo Sanctam Irenen vocaverunt, quod nomen a basilica palaeochristiana nomine Άγια Εἰρήνη prope hodiernam Perissam repetit. Ex quo Santorine (Σαντορίνη) profectum est.

Situs et loci natura

recensere

Archipelagus Santorine in Aegaeo mari meridiano fere 120 km a Creta in septentriones versus iacet. Insulae proximae sunt Anaphe 22 km et Ios 19 km a septentrionibus et Melos circiter 77 km a boreo-occidenti sitae.

Insulae Thera, Therasia et Aspronesium sunt margo calderae aquis maris impletae, cui insulae Palaea Cameni et Nea Cameni mediae sunt. Diametros archipelagi est fere 16 km, tota area circiter 92.5 km². Quod geologiam attinet etiam insulae Christiana et mons ignifer submarinus Columbus ad archipelagum Santorines pertinent.

Mons ignfer Therae una cum Cycladibus motu tectonico ortus est, cum in Aegaeo australi Lamina Africana et Lamina Eurasiana collisae sunt. Nucleus insulae ex lapidibus metamorphicis 200-40 millionibus annis ante nati constat. Qui hodie tantum summo in monte (Propheta Elia, 576 m) videntur. Ad hoc lapides vulcanici venerunt, qui minimum duodecim eruptionibus a Pleistocaeno (id est 1.8 millionibus annis ante hunc diem) orti sunt. Iam aetate Minoa archipelago fere formam hodiernam (una insula media in caldera inclusa) fuisse conicitur.[2]

Archaeologus Graecus Spyridon Marinatos anno 1939 opinionem maxima Therae eruptione Culturam Minoam deletam esse protulit (et Platonis Atlandidem memoriam illius eventus esse credens), quae adhuc varie disputatur.

Administratio

recensere

Archipelagus ab anno 1997 in duo communia divisa erat: Insula septentrionalis una cum insulis Therasia, Hagio Nicolao et Cimina communem Oeam (Κοινότητα Οίας) effecerunt, maxima insulae pars cum aliis insulis demum Theram (Δήμος Θήρας), cuius locus medius erat urbs homonyma. Administratione anno 2010 reformata (vide: Libellus Callicratis) duo communia in unum demum Theram coniuncta sunt, qui nunc totum archipelagum amplectitur. Ad demum Theram praeterea insulae Christiana (Χριστιανά) fere 18 km in austro-occidentem versus sitae, Ascania (Ασκανιά) et Eschate (Εσχάτη) necnon insulae parvae Anydros (Άνυδρος) vel Amorgopula (Αμοργοπούλα) pertinent, quae paene 25 km a Thera in boreo-orientalem versae iacent.

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Walter L. Friedrich: Feuer im Meer. Der Santorin-Vulkan, seine Naturgeschichte und die Atlantis-Legende. Spektrum Akademischer Verlag, Heidelbergae 2004 (2. Ed.). ISBN 3-8274-1582-9

Bibliographia

recensere
  • J. Theodore Bent, The Cyclades, or Life Among the Insular Greeks (Londinii: Longmans Green, 1885) pp. 104-150 (Anglice)


Nexus interni


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera