Vide etiam paginam discretivam: Calymnos (discretiva).

Calymnos (Neograece Κάλυμνος), antea Calymne (Graece Κάλυμνα) est insula (et demus) a Coo ad boream versa, in catena insularum Dodecanesi inclusa. Iam ab Homero memorata (vide infra) antiqui imprimis de melle, quod usque hodie laudatur, scripserunt (ut puta Plinius Maior in libris Naturalis historia intitulatis et Ovidius in libro octo Metamorphoseon: "fecunda melle Calymne".[1])

Wikidata Calymnos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°59′45″N 26°59′42″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Municipality of Kalymnos

Geographia

Superficies: 110.581 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Lakatamia

Antiquum insulae nomen Calydna (Καλύδνα) a verbis καλός ("bonus", "pulcher") et ύδνα (i.e. ύδωρ; "aqua") deductum esse creditur insula bonae aquae valens. In Iliade de insulis Calydnae scriptum est:

Οἳ δ᾽ ἄρα Νίσυρόν τ᾽ εἶχον Κράπαθόν τε Κάσον τε
καὶ Κῶν Εὐρυπύλοιο πόλιν νήσους τε Καλύδνας,
τῶν αὖ Φείδιππός τε καὶ Ἄντιφος ἡγησάσθην
Θεσσαλοῦ υἷε δύω Ἡρακλεΐδαο ἄνακτος·
τοῖς δὲ τριήκοντα γλαφυραὶ νέες ἐστιχόωντο. [2]

Saeculo quarto a.C.n. insula Calymna sive Calymne vocatur, tempore byzantino nomen in Calymnos progreditur.

Loci natura

recensere

Calymnus area 110.58 km²[3] est magnitudine quarta insularum Dodecanesi. In Aegaeo mari orientali inter Coum (12 km a meridie) et Lerum (2.1 km a septentrione) sita est. Minima ad Asiam Minorem (ad paeninsulam Halicarnassensem, Turcice: Bodrum Yarımadası) distantia est paene 17 km.

Ad demum quaedam insulae minores pertinent, inter quas Pserimos (5 km ab oriente), Telendos (1 km ab occidente) et Calolimnos (plus quam 6 km ab boreo-oriente).

Longitudo maxima a boreo-occidente ad austro-orientem est paene 21 km, latitudo maxima a meridie 13 km, a septentrione circiter 1.2 km.

Calymnos est insula montuosa, pars planitierum minus quam 10% efficit. Loci natura magna ex parte glabra est duabus vallibus fertilibus locorum Bathy Pothiaeque exceptis, ubi oleae, citri sinenses et vinea crescunt.

Terrae motus circa Calymnum crebri fiunt.

Historia

recensere

Initio a Caribus inhabitata postea Coo subiecta erat, cuius fortunas per saecula secuta est. Medio Aevo ad Imperium Romanum Orientale pertinebat, saeculo decimo tertio classi Venetae praesidio erat, anno 1310 in possessionem equitum Rhodiorum profecta, anno 1522 ab Ottomanis occupata est.

Die 12 Maii anno 1912 a nautis Italianis occupata usque ad annum 1947 ab Italia recta est, tum demum cum civitate Graeciae coniuncta est.

Administratio et incolae

recensere

Calymnos est demus Graeciae. Usque ad annum 2010 pars nomi vel praefecturae Dodecanesi erat, in adminstratione anno 2010 reformanda (vide: Libellus Callicratis) regionali Calymni unitati tunc creatae attributa est.

Plus quam 90% incolarum Pothiae, Chorio et Panormo habitant, cum insula septentrionalis incolis paene vacet (status 2001):[4]

  • Pothia vel Pothea (Πόθια / Πόθαια) sive Calymnos (Κάλυμνος): 10149
  • Chorium (Χωρίο): 3311
  • Panormos (Πάνορμος): 1412
  1. Ovid, met. 8,222.
  2. Ilias 2,677ss.
  3. Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae [1]
  4. Numerus incolarum ex Kalymnos

Nexus externi

recensere
  • Situs officialis (Neograece, Anglice)

Pinacotheca

recensere


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera