Wikidata-logo.svg Amorgos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°50′25″N 25°53′15″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Naxos

Geographia

Superficies: 126.346 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Amorgos: situs

Amorgos (Graece Ἀμοργός) est insula (et demus) a Naxo ad meridio-orientem versa, in catena insularum Cycladum inclusa. Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladibus attributa nunc ad regionem Aegaei Australis pertinet. Locus medius hodie etiam Amorgos vocatur, olim autem Castron (castrum); ut theatrum circa arcis Venetae reliquias situs est.

Catapola, Amorgos

SitusRecensere

 
Arduum litus orientale

Insula Cycladum maxima orientalis circiter 30 km a Naxo in austro-orientalem versus sita est. Longitudo eius est 33 km, latitudo maxima 6.5 km, latitudo minima 1.9 km, area 121.464 km²[1]. Montes alti calvique, quorum summus mons 822 m Cricellos (Κρίκελλος) sive rarius Crucelos (Κρούκελος) appellatur, insulam transeunt, quae partim silvis tegitur. Insulae minores, quarum area coniuncta 5 km² non superat, Amorgum circumiacent.

HistoriaRecensere

Idola Cycladica in sepulcris reperta insulam iam millenio tertio a.C.n. locum mercaturae medium fuisse demonstrant.

Circa annum 1000 a.C.n. coloni Ionici Amorgi sedes collocaverunt, saeculo septimo Samii poeta Simonide duce. Saeculo quinto urbes Amorgenses tres (etiamnunc reliquiae urbium antiquarum Minoae, Arcesinae et Aegialae exstant) se Foederi Delio adiunxerunt. Pugna navali circum Amorgum commissa anno 322 classis Atheniensis Macedonibus succubuit, quo imperium Athenarum marinum finem habuit.

Saeculo et quinto et quarto a.C.n. Amorgi insula linum tenuissimum nomine αμοργις confectum est, ex quo fabricabantur vestimenta muliebra (αμοργιδια), quae paene perspicua ac maxime aestimata erant.[2] Imperio Romano insula etiam exsilium Romanorum nobilium fuit.[3] Antiquitate posteriore Chora super litus orientale natura loci melius munita insulae caput facta est. Ibi sicut in portu Catapola et prope Arcesinen ecclesiae byzantinae attestatae sunt.

Post quartam expeditionem sacram insula pluries dominia commutavit et piratis vexata est, ut multae incolae in Cretam Venetam transmigraverint. Anno 1537 a Chair ad-Din Barbarossa expugnata usque ad annum 1830 pars erat Imperii Ottomanici, ex tunc ad civitatem Graeciam pertinet.

Die 9 Iulii 1956 in Aegaeo mari terrae motus fortitudinis 7.8 secundum scalam Richterianam factus est, quo fluctus maris 20 m superans effectus sit, qui in Amorgum irruit, litus habitatum vastavit, 53 homines interfecit.

Visu dignaRecensere

 
Monasterium rupestre Panagia Chozobiotissa
 
Arduum litus orientale cum monasterio Panagia Chozobiotissa

Monumentum maximi momenti est monasterium rupestre Panagia Chozobiotissa (Παναγία Χοζοβιώτισσα) in declivi ac praecipiti loco montis prophetae Eliae, 300 m super mare, situm. Monasterium saeculo nono ineunte a monaco, qui ex Palaestina venisset, conditum esse dicitur. Pia narratio vult feminam Chosovo in Palaestina ortam tempore Iconoclastiae iconem Marianam in mare iacuisse, ne ab hostibus iconum deleretur. Qam in sinum Sanctae Annae insulae Amorgi - ex loco Chosovo Panagiam Chozobiotissam dictam - delatam esse.

Decennio 1990 monasterium pellicula "Le Grand Bleu" ("Magnum Caeruleum") Lucae Besson ibi maxime ex parte confecta innotuit.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • J. Theodore Bent, The Cyclades, or Life Among the Insular Greeks (Londinii: Longmans Green, 1885) pp. 469-501 (Anglice)
  • Dirk Schönrock, Amorgos und kleine Ostkykladen. 1997, ISBN 3-932410-09-2 (Theodisce)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amorgum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 36°50′25″N 25°53′15″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire  • Encyclopædia Britannica


Demi regionis Aegaei Australis
Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera