Wikidata-logo.svg Cimolos
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 36°48′0″N 24°33′0″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Cyclades

Geographia

Superficies: 36 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Cimolos: situs
Insulae Melos, Cimolos, Polyaegus, Ephyra

Cimolos (Graece Κίμωλος) est insula et demus a Melo ad boreo-orientem versa, in catena insularum Cycladum inclusa. Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladibus attributa nunc ad regionem Aegaei Australis pertinet.

Situs ac loci naturaRecensere

Cimolos in austro-occidentali Aegaei maris parte sita euripo fere unius chiliometri (στενό Πολύνι) ab insula Melo separata est. Litus maxime scopulosum est, plures insulae parvissimae saxaque insulam circumdant. Longitudo maxima insulae fere rotundae (ab austro-meridie ad boreo-septentrionem) est 8.5 km, latitudo maxima (a boreo-occidentem ad austro-meridiem) paene 7 km. Area est 37.426 km². Summus insulae mons est Palaeocastrum (Παλιόκαστρο), qui 397 m oritur.

Cimolos hodiernaRecensere

In insula austro-meridiana reliquiae urbis antiquae partim submersae in (hodierna) insula Agios Andreas visuntur.

Maxima incolarum pars insulae aqua carentis piscatione et agricultura vivunt. Etiam modica periegesis quendam reditum praebet, paene quidem soli Graeci insulam visitant.

Mutatio incolarum numeriRecensere

annus incolae insulae
1971 1086
1981 786
1991 728
2001 769
2010 838

NotaeRecensere


BibliographiaRecensere

  • J. Theodore Bent, The Cyclades, or Life Among the Insular Greeks (Londinii: Longmans Green, 1885) pp. 41-56 (Anglice)


Demi regionis Aegaei Australis
Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera