Haec pagina de insula Paro explicat. Si regionalem Pariam unitatem quaeris, vide Paros (regionalis unitas).
Wikidata-logo.svg Paros
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°3′0″N 25°11′0″E
Numerus incolarum: 13 715
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Municipality of Paros

Geographia

Superficies: 194.5 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Paros: situs

Paros sive Parus[1] (Graece Πάρος) est insula (et demus) in catena insularum Cycladum inclusa. Una cum numerosis insulis minoribus saxosis demum format regionis Aegaei Australis. In insula vivunt 12 514 incolae (2010), ex his (anno 2001)[2] 4 522 loco medio Paroecia, 2 316 Nausae, 543 Marmaris, 519 Leucis tantidemque Marpessae, 504 Alycae.

GeographiaRecensere

Insula, cuius area est 165 km², ad Cycladas pertinet; a Delo insula ad meridiem, a Naxo insula in occidentem versus sita est. Proxima a Paro in austro-occidentem versus iacet Antiparos insula etiam inhabitata. Media in insula surgunt duo culmina principalia: alterum Propheta Elias (771 m), qui ab antiquis Marpessa appellatus est, in tabulis autem saepe Hagii Pantes ("Omnes Sancti") vocatur, in cuius parte septentrionali prope monasterium Sancti Minae notissimae marmoris Parii lapidicinae sitae erant, alterum (a Propheta Elia in meridiem versus) Strumbulas mons paro humilior.

Paros hodie est insula periegetica maxime frequentata. Est etiam parvus aëroportus regionalis societate Olympic Air cum Athenis connectus.

Cultura et visu dignaRecensere

  • Paroeciae, in insulae sede, est una ex ecclesiis pulcherrimis ac antiquissimis Graeciae nomine Panagia Hecatontapyliane vel Panagia Katapoliane (Παναγία η Εκατονταπυλιανή vel Παναγία η Καταπολιανή, "Sancta Maria centum portarum" vel "Sancta Maria in urbe inferiore"). Ecclesia, quae ab anno 326 repetit, Iustiniano I imperatore ab Isidoro, uno ex Sanctae Sophiae architectis, in formam hodiernam erecta esse fertur; saeculo duodevicesimo terrae motu graviter laesa paulatim in pristinum splendorem restituta est.
  • Iam antiquitate insula propter marmor candidum (Marmor Parium) illustris erat. Litteris plures sculptores memorantur, qui aut in insula vivebant aut illinc oriundi fuisse dicuntur, inter quos Scopas et Agoracritos, Phidiae discipulus.
  • In insula plurima monasteria sita sunt, quae a variis familiis condita sunt. Maxima pars eorum hodie deserta est, tantum quinque a monachis aut monialibus inhabitantur.
  • In "Valle papilionum" (Κοιλάδα των Πεταλούδων) plura decem milia papilionum familiae Arctiinarum habitant.
  • Loci nonnulli archaeologici effossi sunt, inter quos

Incolae notiRecensere

NotaeRecensere

  1. Forma -os, Mela 2, 7, 11; Ov. met. 8, 221. Forma -us, Nep. Milt. 7, 2. Liv. 31, 15, 8 et alii
  2. Secundum censum 2001, ΕΣΥΕ, p. 200 (PDF, 1.009 kb)

FontesRecensere

BibliographiaRecensere

  • J. Theodore Bent, The Cyclades, or Life Among the Insular Greeks (Londinii: Longmans Green, 1885) pp. 372-388 (Anglice)

Nexus externiRecensere


Demi regionis Aegaei Australis
Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!