Paroecia (Neograece Παροικιά sive Παρκιά) est caput et portus principalis insulae Pari. Inter locos Cycladicos numeratur, qui speciem harum insularum propriam (vici angusti silice strati, ecclesiae antiquae, parvae tabernae, domus caeruleae ac candidae) maxime praebent.

Wikidata Paroecia (Paros)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°5′6″N 25°9′3″E
Numerus incolarum: 4 463, 2 993, 4 166, 4 326, 3 146
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Paros Municipality, Commune of Paros

Hodie Paroecia (sicut et Nausa in insula septentrionali sita) ad locos insulae frequentissimos pertinet, cum tabernae cafeariae et cauponae secundum litus collocatae multos periegeticos attrahant. Praeterea Paroecia propter vividas oblectationes nocturnas nota est.

Vico in insula occidentali sito sunt fere 4500 incolae permanentes (secundum censum anni 2001: 4522).

Historia

recensere
  • Paroecia a temporibus antiquis repetit, ut monumenta per vicum dispersa demonstrant. Portus erat nervus rerum et Parum potentem fecit.
  • Manto Maurogenus (Μαντώ Μαυρογένους), femina fortissima belli rerum novarum Graeci (1821–29), quae Tergesti nata erat, Paroeciae mortua est. Statua in vico collocata eam commemorat.

Visu digna

recensere
 
Ecclesia Panagiae Hecatontapylianae.
  • Notissimum Paroeciae monumentum est ecclesia Panagiae Hecatontapylianae, cuius nomen Latine versum "Sancta Maria centum portarum" valet. Aedificia ecclesiastica saeculo sexto Iustiniano I imperatore loco antiqui gymnasii et ecclesiae palaeochristianae (ab anno 326 repetens, ut traditur), erecta sunt. Ibi multa opera tectoria visuntur, praeterea Museo Ecclesiastico Paroeciae tectum praebet.
  • Prope Paroeciam plura monasteria visu digna inveniuntur.
  • Media in Paroecia magistratus publici aedificiis Neoclassicis utuntur.
  • Notissimae sunt molae vento agitatae in portu et in castro Veneto collocatae a saeculo decimo septimo repetentes.
  • Muri castri reliquiis templorum antiquorum aedificati sunt.

Nexus externi

recensere
  Vide Paroecia Pari apud Viciviam.
Aspectus sinus Paroeciae panoramicus.