Slovacia

civitas Europae
(Redirectum de Slovakia)

Slovacia,[1] plenius res publica Slovacensis,[2] est mediterranea civitas sui iuris in Europa Media sita, urbe capitali Bratislavia.

Wikidata Slovacia
Res apud Vicidata repertae:
Slovacia: insigne
Slovacia: insigne
Slovacia: vexillum
Slovacia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Polonia, Ucraina, Hungaria, Austria, Cechia
Locus: 49°0′0″N 20°0′0″E
Caput: Bratislavia

Gestio

Res publica parlamentaria
Princeps: Susanna Čaputová
Praefectus: Robertus Fico
Consilium: National Council of the Slovak Republic
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 449 270
Sermo publicus: lingua Slovaca
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Moneta: euro

Commemoratio

Paean: Nad Tatrou sa blýska

Sigla

ISO SK, SVK, 703; IOC SVK
Dominium interretiale: .sk
Praefixum telephonicum: +421
Siglum autoraedarum: SK

Usque ad annum 1918, quo primum bellum universale confectum est, haec regio regi Hungariae subdita est; at illo ipso anno Slovacia pars Bohemoslovaciae nuperrime conditae una cum Bohemia, Moravia, parte Silesiae, Ruthenia Subcarpathanea facta est. Sed ab anno 1939 usque ad annum 1945 Res Publica Slovaca exstabat, quae altero bello omnium gentium confecto rursus simul cum supra dictis terris praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, in Bohemoslovacia coniuncta fuit. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Res Publica Slovaca et Res Publica Bohemica unam Foederativam Rem Publicam Bohemoslovacam conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una "Res Publica Slovaca" sive "Slovacia", altera vero "Res Publica Bohemica" sive "Cechia" appellatur.

Geographia recensere

  • Bratislavia - caput rei publicae
  • Slovacia una ex parte locis planis iuxta Danubium positis, altera vero ex parte regionibus montuosis formatur. Mons altissimus enim, c.n. "Gerlachovský štít" (Mons Gerlachiensis), 2665 metra super mare altus est.

Flumina recensere

Montes recensere

Urbes magni momenti recensere

  • Bratislavia sive Posonium - Slovace Bratislava; Theodisce: Preßburg; Hungarice: Pozsony
  • Neosolium - Slovace Banská Bystrica; Theodisce: Neusohl; Hungarice: Besztercebánya
  • Cassovia - Slovace Košice; Hungarice: Kassa; Theodisce: Kaschau
  • Tyrnavia - Slovace Trnava; Hungarice: Nagyszombat; Theodisce: Tyrnau
  • Nitria - Slovace Nitra; Hungarice: Nyitra; Theodicsce: Neutra
  • Solna - Slovace Žilina; Hungarice: Zsolna; Theodisce: Sillein
  • Mercatoria - Slovace Handlová; Hungarice: Nyitrabánya; Theodisce: Krickerau
  • Popradium - Slovace Poprad; Theodisce: Deutschendorf; Hungarice: Poprád
  • Comara - Slovace Komárno; Theodisce: Komorn; Hungarice: Komárom
  • Cremnicia - Slovace Kremnica; Theodisce: Kremnitz; Hungarice: Körmöcbánya
  • Trentsinium sive Laugaricio - Slovace Trenčín; Theodisce: Trentschin; Hungarice: Trencsén

Alia oppida recensere

Euroregio recensere

  • euroregio Carpathia
  • euroregio Carpathi Alba
  • euroregio Ister-Granum

Cultura recensere

Scientia recensere

Eruditio recensere

Notae recensere

  1. "Slovacia": cf. titulos operum Monumenta Byzantino-Slavica et Latina Slovaciae, Regesta diplomatica necnon epistolaria Slovaciae, Monumenta Vaticana Slovaciae. Vb. adiect. "Slovacensis", cf. nomina biologica e.g. Rubus slovacensis
  2. Cf. "Bratislavae, Urbi rei publicae Slovacensis" (oratio 2016).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Slovaciam spectant.
  Lege Σλοβακία ("Slovacia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 49°0′0″N 20°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  • Pagina officialis Slovaciae administrationis (Anglice)
Slovacia : politica
Ministri rerum externarum Slovacici