Baliares insulae
Baliares insulae[1] seu Baleares[2] (Catalane et officiale: Illes Balears; Hispanice: Islas Baleares) sunt insulae Hispaniae in Mari Mediterraneo ante Paeninsulam Ibericam sitae. Archipelagus Baliaricum consistit e duabus insularum congeriebus et numerosis parvis insulis. Duae congeries sunt:
- Insulae Gymnesiae; Minorica, Maiorica Caprariaque[3] et aliquae parvae insulae proximae (sicut Colubraria[4] aut Insula Aeris)
- Insulae Pityussae; Ebusus, Frumentaria[5] et dissimiles parvae insulae eas circumdantes (velut Tiquadra[6]).
Civitas: Hispania
Locus: 39°30′0″N 3°0′0″E
Nomen officiale: Illes Balears
Situs interretialis
Fines
Forma
Caput: Palma
Vita
Baliares sunt Communitas Autonoma Hispaniae. Anno 2007, Baliaricum Parlamentum novam Insularum Baliarium legem (autonomicae "basicae" legis) sanxit, cuius praeambulum insulas esse historicam civitatem confirmat.
Caput est Palma Maiorica[5], Maioricae urbs.
Lingua Catalana, autochthonica Insularum Baliaricarum, est una ex duabus linguis officialibus, secundum Balearicum Autonomiae Statutum. Altera est lingua Hispanica, passim officialis in Hispania.
Praecipuae opes sunt periegesis, praesertim e Germania et Britanniarum Regno proveniens, quae eas destinationem itineris per excellentiam putant.
Possident Insulae Baliares ponderis industrias gemmarum (margaritarum Maioricae) et viridarium nationale maritimum terrestreque in Capraria.
Baliarium gubernatio Govern Balear Catalane cognoscitur. Praeses nunc est Iosephus Raimundus Bauzà (PP).
Etymologia
recensereQuamquam longum per tempus "Baliares" e Graeco vocabulo βάλλειν, 'iacere' significante, provenire creditum est, opinio nuperrime mutata est, et origo Hellenica redarguitur. Minime dubium Graecos voce Gymnesiis ad insulas Minoricam et Maioricam attingendas esse est. Contra, Punici et Romani denominationem Baliares Minoricae et Maioricae maluere. Omnes ei Ebusum Frumentariamque Pityussas nuncupaverunt.
Vocabuli Baliarium origo non Graeca sed Phoenicia est. E plurali ba' lé yaroh provenit. Substantivum ba' lé 'munere functos' significat, et verbi yaroh, 'lapides iacere' significantis, subiectum agit. Ergo finalis significatio plus minusve 'iactus experti' esset, qui insularum funditores sunt. Itaque, Baliares 'funditores' significat. Classici auctores velut Plinius minor et Diodorus de eis multa dixerunt, sed Lycophronis Chalcidici narratio, in "'Alexandra," eius hermeticum poema (apud versus 633 et 641) est, cum loquitur de belli Ilii fugitivis in Baliares pervenientibus, quas Gymnesias nominat, ubi datur haec descriptio:
Hi circumflua saxa Gymnesia pelliti cancri cum navigavisset pannosam trahunt excalceati vitam, tribus bicipitibus fundis armati, cum quibus matres iaciendi artem ieiune docebunt pueros prolis. Non etenim ullus eorum alet pane mandibulam, dum tangat recte collineato lapide, super hastae signum positum scopi."[7]
Haec fama et ut videtur incolarum excessus ut horum insulanorum funditorum multi denique Punicos exercitus et postea Romanos nutrirent fecerunt. Videtur mos utendi funda in insulis non relicta esse usque bene ineuns saeculum vicensimum. In Minorica, abhinc haud multorum annorum, erat traditio ut, ad intrandum in aliquas gildas, candidatus lapide, sine errandum ullum iactum, octo vacua spatia inter duos asseres tangere debebat.
Historia
recenserePraehistoria et Historia Antiqua
recensereInsulae remotis e temporibus habitabantur. Prima incolarum apparitio in millennium tertium a.C.n. regreditur. Adhuc sunt humanae praesentiae vestigia in Ebuso et Frumentaria per Aetatem Aeneam. Qui postea varia per saecula deserti mansere, dum Maiorica et Minorica populo male cognito habitabantur, cuius cultura propria Talaiotica nuncupatur.
Postea, evenit Graecorum, Phoenicum, et Punicorum colonizatio. Ebusus et Frumentaria denuo stabilem humanam praesentiam usque ad colonias Phoenices constitutas saeculo septimo a.C.n. non habuerunt, cum novis incolis ut videtur Semiticae (Phoenicum et Punicorum) originis. Serius Romani insularum congeriem anno 123 a.C.n. ceperunt, primum totum archipelagus sub eadem administratione et eadem cultura coniungentes, quia ethnici proprietatibus "dichotomia" inter Pityussas, a Semitis habitatas, et Gymnesias, cum gentibus ad culturam Talaioticam pertinentibus, erat. Quamquam haec colonizatio parum intenta fuit, incorporatae in principio in Hispaniam Citeriorem et postea in Tarraconensem, insulae Carthaginensis partem per Inferius Imperium Romanum formaverunt, consecutae exeunte saeculo quarto se provinciam liberam, Balearicam, constituerunt.
Superius Medium Aevum
recensereAnno 455, Vandali Insulas Baliares occupaverunt. Paulo postea, anno 534, a copiis Iustitiani captae et in Imperium Byzantinum usque ad ineuns saeculum octavum integratae sunt. Oeconomicum demographicumque archipelagi discrimen, a saeculo septimo in saeculum nonum, magis magisque exterioribus impetibus exposuit. Post incursionum tempus, Phylarchia Cordubae eas anno 903 occupaverunt. Postea, de Taifa Diani (1013–1067), de Imperio Almoravidico (1120–1203) et de Almohadibus (e 1203 usque ad Aragoniensem occupationem) pependit.
Occupatio Christiana
recensereCorona Aragoniae per saecula duodecimum et tredecimum magnam "expansionem" versus Mare Mediterraneum experta est, quae usque ad Baliares eam duxit. Iacobus I Aragoniae classi praefuit quae in Maiorica exeunte aestate 1229 egressa est. Post longiqua proelia per menses prosecuta, rex victor urbem pridie Kalendas Ianuarias eiusdem anni intravit. Impetum secuta est indiscriminata? clades quae tantum genocidium effecit ut cadavera quae sepeliri non possent epidemiam ad multas amissiones adducentem provocarent. Proinde nobiles spolia tota capere voluerunt potius quam inter copiam distribuere, quod peditum equitumque rebellionem concitavit. Tandem evenit spoliorum divisio quae usque ad pridie Kalendas Maias 1230 duravit.
Gratia omnium horum, Musulmanis superviventibus vacavit varios resistentiae fontes in montibus disponerunt, quod parem annorum pugnas contra Maioricae Musulmanos ampliavit, qui denique servi aut semiservi facti sunt.
Omnis haec vastatio quoque sic exercitum Iacobi I debilitavit, ut, ubi Minorica Coronae vassallitium petivit, ei concessum est. Ita Minorica autonoma taifa facta est, ubi Islamica religio et Arabica cultura saeculi dimidium plus mansere. Sed Ianuario 1287, Alphonsi III, Franci, classis portum Magonis advenit. De deditione insulae paciscuntur propter quam duces nobilesque e Catalaunicis fugere posuerunt pro dedendis reliquis incolis ad faciendos eos servos. De eo quod ad Ebusum attinet, etiam ab Iacobo I captus est, sed Augusto 1236 eius incolae etiam servi facti sunt et eorum bona distributa sunt inter magnates.
Iacobus I Aragoniae insulis administrativam structuram satis autonomam intra Coronam Aragoniae dedit, cum formavissent hae Regnum Maioricae, quod aliquos annos postea omnino independens consecutum est. Post dynasticam Regum Catholicorum unionem, insulae coactae sunt se integrare, velut reliqua paeninsularia regna, novam in dynasticam unitatem. Serius, adhibitum esset Hispanicum decretum anno 1718 quod linguam Catalanam prohiberet et insulas hispanizare cogeret.
Aetas Moderna et Contemporaria
recensereInsula Minorica inter annos 1708 et 1802 ab Anglicis copiis occupata est, per Bellum Successionis Hispanicae. Per Rempublicam Hispanicam Secundam (1931–1939) Statutum Autonomiae insulis Baliaribus frustra propositum est.
Anno 1936, incipiente Bello Civili Hispanico, archipelagus divisum mansit in binas zonas: Centralis Occidentalisque pars (Frumentaria, Ebusus, Maiorica) intra aream a militibus contra Rempublicam Hispanicam Secundam rebellantibus rectam manet, dum in Minorica seditio concidit. Primis conflictus mensibus, evoluta est praesertim e Catalaunia operatio ad capiendam Maioricam, "Excensio Maiorica" (Hispanice Desembarco de Mallorca) nuncupata, quae inter Augustum et Septembrem 1936 evoluta esset et denique a Franquistico exercitu reiecta est, quamobrem denuo res manserunt velut antea. Insula Minorica usque ad belli finem non capta est.
Post Transitionem Democraticam Hispanicam, autonomistici animi regrediuntur, annoque 1983 tandem probatur Statutum Autonomiae.
Demographia
recensereInsulae
recensereInferiore in tabula praecipuae insulae Baliarium et earum characteres videri possunt:
Tabula | Photographema | Vexillum | Nomen Latinum | Nomen Hispanicum | Nomen Catalanicum | Incolae (2008) | Area (km²) | Densitas (inc./km²) | Caput Latine | Caput Hispanice | Caput Catalanice |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Maiorica | Mallorca | Mallorca | 846 210 | 3 625,75 | 233,39 | Palma Maiorica | Palma de Mallorca | Palma | |||
Minorica | Menorca | Menorca | 92 434 | 694,39 | 133,12 | Mago | Mahón | Maó | |||
Ebussus | Ibiza | Eivissa | 125 053 | 569,60 | 219,55 | Ebussus | Ibiza | Eivissa | |||
Frumentaria | Formentera | Formentera | 9 147 | 83,24 | 109,89 | Sanctus Franciscus Frumentariae | San Francisco Javier | Sant Francesc de Formentera | |||
Capriaria | Cabrera | Cabrera | 0 | 15,69 | 0 |
Urbes cum maximo numero incolarum
recensere# | Urbs Latine | Urbs Hispanice | Urbs Catalanice | Insula | Incolae[8] |
---|---|---|---|---|---|
1 | Palma Maiorica | Palma de Mallorca | Palma | Maiorica | 404 681 |
2 | Calvianum | Calviá | Calvià | Maiorica | 51 462 |
3 | Ebussus | Ibiza | Eivissa | Ebussus | 49 516 |
4 | Manacor | Manacor | Manacor | Maiorica | 40 859 |
5 | Lucus Maior | Lluchmayor | LLucmajor | Maiorica | 36 681 |
6 | Marratzinum | Marrachí | Marratxí | Maiorica | 33 883 |
7 | Sancta Eulalia Rivi | Santa Eulalia del Río | Santa Eulària des Riu | Ebussus | 32 637 |
8 | Inca | Inca | Inca | Maiorica | 29 321 |
9 | Iamno | Ciudadela | Ciutadella de Menorca | Minorica | 29 247 |
10 | Mago | Mahón | Maó | Minorica | 29 050 |
11 | Sanctus Iosephus Speculae | San José | Sant Josep de sa Talaia | Ebussus | 22 871 |
12 | Portus Magnus | San Antonio Abad | Sant Antoni de Portmany | Ebussus | 22 136 |
13 | Pollentia | Alcudia | Alcúdia | Maiorica | 19 112 |
14 | Fenalicium | Felanich | Felanitx | Maiorica | 18 225 |
15 | Pollensa | Pollensa | Pollença | Maiorica | 16 981 |
16 | Soller | Sóller | Sóller | Maiorica | 14 075 |
17 | Sapobla | La Puebla | Sa pobla | Maiorica | 12 831 |
18 | Sanctus Agninus | Santañy | Santanyí | Maiorica | 12 823 |
19 | Servariopolis | Son Servera | Son Servera | Maiorica | 12 286 |
20 | Caput Petrae | Capdepera | Capdepera | Maiorica | 11 929 |
Omnia provinciae communia
recensereName | Comarque | Island | Area (km2) |
Population (2001)[9] |
Population (2011)[10] |
Population (2019)[11] |
---|---|---|---|---|---|---|
Alaior | Menorca | Menorca | 109.86 | 7,108 | 9,450 | 9,065 |
Alaró | Raiguer | Mallorca | 45.71 | 4,050 | 5,273 | 5,572 |
Alcúdia (Alcudia) | Raiguer | Mallorca | 60.02 | 12,500 | 18,914 | 20,241 |
Algaida | Pla | Mallorca | 89.79 | 3,749 | 5,272 | 5,642 |
Andratx (Andrach)[12] | Serra | Mallorca | 81.45 | 7,753 | 11,234 | 11,271 |
Ariany | Pla | Mallorca | 23.14 | 766 | 892 | 868 |
Artà | Llevant | Mallorca | 139.78 | 6,176 | 7,562 | 7,845 |
Banyalbufar | Serra | Mallorca | 18.06 | 517 | 559 | 515 |
Binissalem | Raiguer | Mallorca | 29.77 | 5,166 | 7,640 | 8,567 |
Búger | Raiguer | Mallorca | 8.29 | 950 | 1,014 | 1,050 |
Bunyola | Serra | Mallorca | 84.70 | 5,029 | 6,270 | 6,809 |
Calvià | Serra | Mallorca | 145.01 | 35,977 | 49,807 | 50,559 |
Campanet | Raiguer | Mallorca | 34.65 | 2,309 | 2,536 | 2,640 |
Campos | Migjorn | Mallorca | 149.69 | 6,360 | 9,712 | 10,862 |
Capdepera | Llevant | Mallorca | 54.92 | 8,239 | 11,281 | 11,868 |
Es Castell | Menorca | Menorca | 11.66 | 6,424 | 7,895 | 7,434 |
Ciutadella de Menorca | Menorca | Menorca | 186.37 | 23,103 | 29,510 | 29,840 |
Consell | Raiguer | Mallorca | 13.70 | 2,407 | 3,778 | 4,053 |
Costitx | Pla | Mallorca | 15.37 | 924 | 1,113 | 1,288 |
Deià | Serra | Mallorca | 15.21 | 654 | 684 | 617 |
Eivissa Vila (Ibiza Town) | Eivissa | Eivissa | 11.14 | 34,826 | 48,550 | 49,783 |
Escorca | Serra | Mallorca | 139.37 | 257 | 258 | 212 |
Esporles | Serra | Mallorca | 35.30 | 4,066 | 4,845 | 5,062 |
Estellencs | Serra | Mallorca | 13.44 | 347 | 363 | 315 |
Felanitx | Migjorn | Mallorca | 169.71 | 14,882 | 18,045 | 17,780 |
Ferreries | Menorca | Menorca | 66.09 | 4,048 | 4,667 | 4,777 |
Formentera | Formentera | Formentera | 83.22 | 5,553 | 10,583 | 12,111 |
Fornalutx | Serra | Mallorca | 19.49 | 618 | 695 | 660 |
Inca | Raiguer | Mallorca | 58.34 | 23,029 | 30,359 | 33,319 |
Lloret de Vistalegre | Pla | Mallorca | 17.44 | 981 | 1,308 | 1,372 |
Lloseta | Raiguer | Mallorca | 12.10 | 4,760 | 5,690 | 5,988 |
Llubí | Pla | Mallorca | 34.92 | 1,806 | 2,235 | 2,273 |
Llucmajor (Lluchmayor) | Migjorn | Mallorca | 327.25 | 24,277 | 35,995 | 36,914 |
Manacor | Llevant | Mallorca | 260.26 | 31,255 | 40,348 | 43,808 |
Mancor de la Vall | Raiguer | Mallorca | 19.89 | 892 | 1,321 | 1,509 |
Maó (Mahón) | Menorca | Menorca | 117.18 | 23,315 | 28,789 | 29,040 |
Maria de la Salut | Pla | Mallorca | 30.52 | 1,972 | 2,122 | 2,227 |
Marratxí (Marrachí) | Raiguer | Mallorca | 54.22 | 23,410 | 34,538 | 37,193 |
Es Mercadal | Menorca | Menorca | 138.34 | 3,089 | 5,292 | 5,038 |
Es Migjorn Gran | Menorca | Menorca | 31.42 | 1,167 | 1,520 | 1,405 |
Montuïri (Montuiri) | Pla | Mallorca | 41.13 | 2,344 | 2,856 | 2,912 |
Muro | Pla | Mallorca | 58.59 | 6,107 | 7,010 | 7,085 |
Palma[13] | Palma | Mallorca | 208.59 | 333,801 | 402,044 | 416,065 |
Petra | Pla | Mallorca | 70.05 | 1,911 | 2,876 | 2,860 |
Sa Pobla (La Puebla) | Raiguer | Mallorca | 48.59 | 10,388 | 12,999 | 13,475 |
Pollença (Pollensa) | Serra | Mallorca | 151.58 | 13,808 | 16,057 | 16,283 |
Porreres | Pla | Mallorca | 86.91 | 4,069 | 5,459 | 5,502 |
Puigpunyent | Serra | Mallorca | 42.31 | 1,250 | 1,878 | 2,012 |
Ses Salines (Las Salinas) | Migjorn | Mallorca | 39.11 | 3,389 | 5,007 | 4,960 |
Sant Antoni de Portmany | Eivissa | Eivissa | 126.80 | 15,081 | 21,915 | 26,306 |
Sant Joan (San Juan) | Pla | Mallorca | 38.54 | 1,634 | 2,029 | 2,108 |
Sant Joan de Labritja | Eivissa | Eivissa | 121.66 | 4,094 | 5,351 | 6,397 |
Sant Josep de sa Talaia (San José) |
Eivissa | Eivissa | 159.42 | 14,267 | 24,079 | 27,413 |
Sant Llorenç des Cardassar | Llevant | Mallorca | 82.08 | 6,503 | 8,490 | 8,431 |
Sant Lluís | Menorca | Menorca | 34.76 | 3,279 | 7,275 | 6,798 |
Santa Eugènia | Pla | Mallorca | 20.25 | 1,224 | 1,686 | 1,561 |
Santa Eulària del Riu (Santa Eulalia del Río) |
Eivissa | Eivissa | 153.57 | 19,808 | 33,699 | 38,015 |
Santa Margalida (Santa Margarita) |
Llevant | Mallorca | 86.53 | 7,800 | 11,725 | 12,485 |
Santa Maria del Camí (Santa María del Camino) |
Raiguer | Mallorca | 37.62 | 4,959 | 6,443 | 7,375 |
Santanyí | Migjorn | Mallorca | 124.87 | 8,875 | 12,427 | 12,237 |
Selva | Raiguer | Mallorca | 48.75 | 2,927 | 3,699 | 4,014 |
Sencelles (Sancellas) | Pla | Mallorca | 52.86 | 2,146 | 3,113 | 3,290 |
Sineu | Pla | Mallorca | 47.74 | 2,736 | 3,696 | 3,862 |
Sóller | Serra | Mallorca | 42.79 | 10,961 | 13,882 | 13,705 |
Son Servera | Llevant | Mallorca | 42.57 | 9,432 | 11,915 | 11,568 |
Valldemossa | Serra | Mallorca | 42.93 | 1,708 | 1,990 | 1,969 |
Vilafranca de Bonany | Pla | Mallorca | 23.95 | 2,466 | 2,984 | 3,380 |
Totals | 841,669 | 1,100,503 | 1,149,460 |
Numerus incolarum per annos
recensereDemographica Insularum Baliarium evolutio | |||||||||||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Annus | Numerus incolarum | % Hispaniae | |||||||||||||||||
1857 | 262 893 | 1,70% | |||||||||||||||||
1900 | 311 649 | 1,67% | |||||||||||||||||
1910 | 326 023 | 1,63% | |||||||||||||||||
1920 | 338 894 | 1,58% | |||||||||||||||||
1930 | 365 512 | 1,54% | |||||||||||||||||
1940 | 407 497 | 1,57% | |||||||||||||||||
1950 | 422 089 | 1,50% | |||||||||||||||||
1960 | 443 327 | 1,45% | |||||||||||||||||
1970 | 558 287 | 1,64% | |||||||||||||||||
1981 | 685 088 | 1,82% | |||||||||||||||||
1991 | 745 944 | 1,89% | |||||||||||||||||
2001 | 878 627 | 2,14% | |||||||||||||||||
2008 | 1 071 221 | 2,20% |
Baliaris numerus incolarum ingenti rhythmo crescit, praecipue propter immigrationem 15,75% incolarum constituentem, et prima Hispanica Communitas Autonoma ac secunda Hispanica provincia (post Lucentum) cum maximo adventiciorum residentium numero. Quorum 39,66% ex Unione Europaea proveniunt, inter quos excellunt Germani (14,59% omnium), Britannici (9,58%), Itali (5,46%) et Galli (3,60%). 34,34% ex Hibero-America, inter quos excellunt ob suum numerum Aequatoriani (10,32%), Argentini (7,62%), Columbiani (5,95%) et Uraquarii (2,39%). 11,02% ex Africa Septemtrionali, praesertim e Maroco, et 7,54% ex Europa Orientali, praecipue e Romania Bulgariaque, veniunt.
Linguae
recensereLingua Catalana est propria Insularum Baliarium lingua (ita in Statuto Autonomiae definita) et coofficialis, iuxta cum lingua Hispanica (quia haec ultima officialis tota in Civitate est). Baliares igitur bilingues in et Hispanica et Baliarica Catalanae dialecto sunt quoniam praesertim a pagensibus e Ruscinone, Gerunda, et Barcinone per Recuperationem Hispanicam venientibus redintegratae sunt. Praeterea, periegeticis in zonis, loquuntur Anglice et Theodisce. Quamquam cooficialitas exsistit, pleraque municipalia regionaliaque affixa et alia documenta solum Catalanice sunt, velut resultatio voluntatis servandae linguae autochthonicae.
Sociolinguisticus Insularum status ita in unidirectionalem bilinguismum linguae Hispanicae faventem fluxit ut, licet plerique incolae duas linguas intellegant, biliguismus activus, scilicet, duabus liguis loqui, fere exclusive a Catalanophonis colitur, dum Hispanophoni praecipue unilingues verbali plano sunt.
Civilitas et administratio
recensereGubernatio
recensereInsularum Baliarium et insulae Maioricae caput urbs Palma Maiorica est, quoque Ciutat, scilicet "Urbem", in Maiorica aut simpliciter Palma in reliqua Hispania nuncupata. Ibi Gubernationis Baliaris et Consilii Insularis Maioricensis sedes est.
Praeter gubernationem autonomicam, Insulae divisae sunt in Consilia Insularia quattuor; Maioricae, Minoricae, Ebusi et nuper creatum in Statuti emendatione anno 2007 Frumentariae. Indicandum est ut in comitiis Maio 2007 habitis primum suffragium directe Consiliis Insularibus latum esset. E comitiis 2007 suffragium separatim Consiliorum Insularium gubernationi latum est, quorum membra antea cum deputatis cuiusque insulae Insularum Baliarium Parlamento electae coincidebant.
Symbola
recensereInsularum Baliarium symbola in vexillo integata sunt. Haec symbola propria et historice legitimata: horizontales quattuor clavi super gilvo fundo et purpureus superior laevus quadrans cum albo castello quinque medias turres habente. Singulae insulae etiam singula vexilla habere possunt.
Nihilominus, dubitabatur ex eius officializatione huius vexilli usus et eius historica legitimatio, quia pluries vexilli Maioricae modificatio consideratur, quod revera etiam in Palmae Maioricae insigni inspiratum est.
Aliud Insularum Baliarium symbolum Dies Insularum Baliarium est qui Kalendis Martiis celebratur, ubi Statutum Autonomiae anno 1983 vigere coepit.
Historia naturalis
recenserePalaeogeographia
recensereGymnesiae et Pityussae dissimilem historiam geographicam habuere. Per Quaternarii glaciationes, propter aquae cumulum gelus modo in glacie pontivaga et magnis in iugis, maria oceanosque aequor deminuere. Quod quidem Minoricam et Maioricam se iungere vero Ebusum et Frumentariam provocavit. Omnes faunae floraeque inter se miscuere, sed inter Magnam Gymnesiam et Magnam Pityussam sic non evenit, quia mansit euripus amplius 70 km longus, terrestri faunae invius. Minor Magnae Gymnesiae magnitudo (2 000 km²) et aridius clima terrestris faunae extinctionem et notorum arboreorum vegetalium carentiam effecit.
Flora
recensereIn praeterito, Gymnesiae et Pityussae dissimilia oecosystemata habere. Gymnesiae ilicum silvas in intestinis et litoralibus in planitiebus magnas buxi Baliaricae silvas habebant, quae in Maiorica residue adhuc inveni potest. Pityussae paene arboreae vegetationis nudae erant et nitrophilae herbae praedominabant propter effectum deiectionum magnae coloniarum aviarium habitarum quantitatis.
In praesenti sunt in Baliaribus numerosae endemicae plantae inter quas Apium bermejoi, Euphorbia fontqueriana, Euphorbia margalidiana, Euphorbia pithyusa, Galium balearicum, Galium crespianum, Galium friedrichii aut Helleborus lividus.
Fauna
recensereGymnesiarum et Pityussarum fauna olim persimilis erat. Videtur, exceptis volucribus speciebus (avibus, chiropteris, et volantibus insectis), fere nulla terrestris species in commune habebatur: dissimiles vegetales communitates, dissimilia herbivora, dissimilia carnivora velut Hypnomys morpheus, species Myotragus aut Nesiotites hidalgo.
In Baliaribus aliquae species endemicae, sicut bufo Alytes muletensis, aut Baliaricae lacertae Podarcis lilfordi et Podarcis pityusensis, inveniuntur.
Oeconomia
recenserePDG pro insulano Hispanicorum maximorum unus est. Socio-oeconomicum Baliaricae oeconomiae elementum determinantissimum ultimis in decenniis periegesis est, nihilominus periegeticae mores dissimiles secundum insulam sunt. Insulae Maiorica et Ebusus intentiorem periegeticum fluxum habent, periegetas praesertim Germanos et Britannicos accipientes, quamquam etiam multi Itali praesertim in Ebusum eunt. Attamen Minorica in periegeticam industriam serior intravit, nunc multos Britannicos periegetas accipiens. De Frumentaria, insula ex huius industriae effectibus seclusa est, inter alia propter potabilis aquae carentiam et parvam magnitudinem, etsi accepit turistas praesertim Italos.
Omnibus in insulis reliquae Hispaniae turismus solum totius quartam partem repraesentat, dum Ebusus est periegeticissimus (praecipue ob iuvenes eius discothecarum fama attractos).
Hoc turismi phaenomenum igitur insularis oeconomiae modum mutavit, laborantibus 70% incolarum in campo diaconiarum. Praeterea excellenda est industria textilis, corii et calceamenti.
Energia
recensereEnergiae generatio in Baliaribus basice de quinque thermaticis electrificinis in Maiorica, Minorica et Ebusso sitis pendet:
Nomen | Locus | Provincia | Societas possessoria |
---|---|---|---|
Electrificina Thermatica Pollentiae | Pollentia (Maiorica) | Baliares | GESA-Endesa |
Electrificina Thermatica Domus Arcarii | Palma Maiorica (Maiorica) | Baliares | GESA-Endesa |
Electrificina Thermatica Domus Reus | Palma Maiorica (Maiorica) | Baliares | GESA-Endesa |
Electrificina Thermatica Magonis | Mago (Minorica) | Baliares | GESA-Endesa |
Electrificina Thermatica Ebusi | Ebussus (Ebusus) | Baliares | GESA-Endesa |
Ars
recensereInsulae aliquae megalithica monumenta servant, inter quae excellunt talaiota, navetae, et taulae, omnia ex tempore inter 1800 et 1500 a.C.n. comprehensa. Pauca Musulmani temporis reliqua manent. Cathedralis Sanctae Mariae Palmae Maioricae, Lonia (Hispanice La Lonja; Catalanice La Llotja), et Castellum Belli Visus (Hispanice Castillo de Bellver; Catalanice Castell de Bellver), circulare castellum cum dangione sinui Palmae Maioricae praesidens, clara artis Gothicae exempla sunt. Excellendae sunt hanc per tempus ecclesiae tales Sanctae Crucis, Sanctae Eulaliae, Sancti Iacobi, Sancti Nicolai. Serius sunt ecclesiae tales Sancti Francisci, Montis Sionis (Hispanice Montesión). In Iamnone et Palmae Maioricae aliquae architecturae saeculi duodevicensimi specimina sunt, ubi eminuit P.? Calvo pictor.
Nexus externi
recensere- Gubernatio Baliaris
- Insularum Baliarium datorum infrastrutura (IDEIB) chartographia et geographica informatio
Notae
recensere- ↑ Liv. 28.37.4; Plin., Nat. 3.76 & 77.
- ↑ Cic., Att. 12.2.1.
- ↑ [1] Lexicon Universale Hofmann
- ↑ [2] Lexicon Universale Hofmann
- ↑ 5.0 5.1 Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
- ↑ [3] Lexicon Universale Hofmann
- ↑ Lycophronis Chalcidici, Alexandra (633-641). Textus originalis: Οι δ'αμφικλύστους Γυμνησίας σισυρνοδυται καρκίνοι πεπλωκότες άχλαινον αμπρεύσουσιν νήλιποι βίον, τριπλαις δικώλοις σφενδόναις ωπλισμένοι. ων αι τεκουσαι την εκηβόλον τέχνην άδορπα παιδεύσουσι νηπίους γονάς. ου γαρ τις αυτων ψίσεται πυρνον γνάθω, πριν αν κρατήση ναστον ευστόχω λίθω, υπερ τράφηκος σημα κείμενον σκοπου.
- ↑ [4] Census 2010
- ↑ Census at 1 November 2001: Instituto Nacional de Estadística, Madrid.
- ↑ Census at 1 November 2011: Instituto Nacional de Estadística, Madrid.
- ↑ Estimate at 1 January 2019: Instituto Nacional de Estadística, Madrid.
- ↑ includes the uninhabited offshore islet of Dragonera.
- ↑ includes the uninhabited offshore island of Cabrera.
Alava (Álava/Araba) · Albasitensis (Albacete) · Lucentina (Alicante/Alacant) · Portus Magni (Almería) · Asturiae (Asturias/Asturies) · Abulensis (Ávila) · Badaiocensis (Badajoz) · Barcinonensis (Barcelona) · Burgensis (Burgos) · Norbae Caesarinae (Cáceres) · Gaditana (Cádiz) · Cantabria · Castaliensis (Castellón/Castelló) · Urbis Regiae (Ciudad Real) · Cordubensis (Córdoba) · Brigantii Flavii (La Coruña/A Coruña) · Concae (Cuenca) · Gerundensis (Gerona/Girona) · Granatina (Granada) · Guadalaxarae (Guadalajara) · Ipuscoa (Guipúzcoa/Gipuzkoa) · Onubensis (Huelva) · Oscensis (Huesca) · Baliares (Baleares/Illes Balears) · Giennensis (Jaén) · Legioni (León) · Ilerdae (Lérida/Lleida) · Luci Augusti (Lugo) · Matritum (Madrid) · Malacitana (Málaga) · Murcianum (Murcia) · Navarra · Aurii (Orense/Ourense) · Pallantiae (Palencia) · Palmaria (Las Palmas) · Pontis Veteris (Pontevedra) · Rioiia (La Rioja) · Salmanticensis (Salamanca) · Segobiensis (Segovia) · Hispalensis (Sevilla) · Soriae (Soria) · Tarraconensis (Tarragona) · Nivariensis (Santa Cruz de Tenerife) · Terulensis (Teruel) · Toletana (Toledo) · Valentiae (Valencia/València) · Vallisoletana (Valladolid) · Biscaia (Vizcaya/Bizkaia) · Ocelli Duri (Zamora) · Caesaraugustana (Zaragoza) | |