Ibn Baṭṭūṭa
Ibn Baṭṭūṭa (1304–1368 vel 1369)[1] fuit eruditus peregrinatorque Maroci, e populo Mazycum ortus, religione Musulmanus, qui hodie narratione suae vitae appellata Riḥla ("Peregrinatio") commemoratur. Fere triginta annos peregrinus paene omnes in mundo Islamico notas civitates visit, et praeterea terras mariaque ultra, ab Africa Septentrionali, Africa Occidentali, Europa Meridiana, et Europa Orientali in occidente, ad Medium Orientem, subcontinentem Indicum, Mediam Asiam, Asiam Meridianam et Orientalem, et Sinas in oriente—spatium quod itinera proximorum peregrinatorum et prope aequalis, Marci Pauli Veneti, facillime superavit.
Iuvenis et primum Hajj
recensereOmnes Ibn Battutae vitae res nobis notae sunt in narratione suarum peregrinatorum. Natus est in familia iurisperitorum Musulmanorum Tingi in urbe Maroci die 25 Februarii 1304 tempore Domus Marinidae (Dunn 2005: 19). Iuvenis in schola shariae Sunnitica Maliki studuit, quae in Africa Septentrionali eo tempore superfuit (Dunn 2005: 22). Mense Iunio anni 1325, anno aetate suae vicensimo uno, Ibn Battuta a domu abscessit ut peregrinationem sacram (hajj) Meccam faceret—iter quod, quamquam sedecim menses exacturum esset?, viginti quattuor annos duravit.
Peregrinationes in partibus orientalibus
recensereIraq et Persia
recensereDie 17 Novembris 1326, post mensem Meccae, Ibn Battuta cum magno peregrinatorum comitatu se coniunxit qui Paeninsulam Arabicam ad Mesopotamiam transiebat (Dunn 2005:89–103). Comitatus primum ad septentriones Medinam ivit, et tunc, nocte progrediens, ad septentriones et orientem trans Nejd planitiem ad al Najaf duxit—iter fere quadraginta quattuor dierum. Apud al-Najaf, Ibn Battuta mausoleum visit Ali ibn Abi Talib, quarti caliphae et generis profetae, situm ab omnibus Musulmani veneratum, sed praecipue a sociis Siiticae communitatis.
Africa orientalis
recensereIbn Battuta incertum tempus Meccae degit. In Rihla, dixit se in urbe commoratum esse tres annos, a Septembri mense anni 1327 ad autumnum anni 1330; difficultates autem huius temporum ordinis possunt valere eum ibi solum unum annum mansisse, et post hajj anni 1328 excedisse.
Imperium Romanum Orientale, Orda Aurea, Anatolia, Media Asia, India
recensereIbi post alium annum, instituit petere a Sultano Delhi ut iurisperitus detineatur. Ducem interpretemque si illuc eat requirens, ad Anatoliam ivit, eo tempore a Selgiukidis administratam, ut sit particeps unius ex comitatibus qui inde iter ad Indiam faciebant. Post navigationem a Damasco in navi Genuensi, egressus est Coracesio, in meridionali Turciae litore, unde iter Iconium fecit, et tunc Sinopam in litore Maris Nigri attigit.
Andalusia et Africa Septentrionalis
recenserePost paucos dies (apud) Tingim, Ibn Battuta ad Andalusiam duxit, Musulmanam Paeninsulae Ibericae partem. Alphonso XI, Castellae Rege, Gibraltar tunc comminanti, Ibn Battuta se ad gregem Musulmanorum coniunxit qui Tangier excedebant ut portum defenderent. Ante autem paeninsulam attigerat, Alphonso morte atra mortuo, comminatio evanuerat.
Sahara ad Mali et Timbuktu
recensereAutumno anni 1351, Ibn Battuta ex Fez excessit, et mox, post fere septem dies, Sijilmasam, urbem Maroci, attigit, ubi quattuor menses mansit et camelos coemit.
Rihla (Peregrinatio)
recenserePost reditum, anno 1354, ab Abu Inan Faris Sultano Maroci impulsus, Ibn Battuta memoriam eius itinerum ad Ibn Juzayy eruditum dictavit, quem Granatae inciderat. Haec narratio, ab Ibn Juzayy scripta et eius dicta quoque continens, est solus fons suorum facinorum fortunatorum. Titulus manu scripti, تحفة النظار في غرائب الأمصار وعجائب الأسفار, potest converti Donum ad Quos Miras Urbium Res et Miracula Peregrinationis Contemplantur, sed liber saepissime appellatur Rihla (الرحلة), vel Peregrinatio.
Loci ab Ibn Battuta visi
recensereIbn Battuta iter paene 75 000 milium passuum fecit. Hic est index locorum quos visit.
- Algeria
- Hippo Regius (Annaba)[2]
- Saldae (Bejaya)
- Constantina[3]
- Djurdjura Mountains
- Miliana
- Tlemcen (Tilimsan)
Alii loci Asiae
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Nomen plenum: Abu Abdullah Muhammad Ibn Abdullah Al Lawati Al Tanji Ibn Battuta (أبو عبد الله محمد ابن عبد الله اللواتي الطنجي بن بطوطة).
- ↑ Etiam appellata Bona.
- ↑ In libro appellatum Qusantînah.
- ↑ Etiam appellatum Susah.
- ↑ Eo tempore, Abu Yahya (filius Abu Zajaria) fuit sultan.
- ↑ Maior peregrinatorum portus.
- ↑ Ibn Battuta hic sacrarium Muhammad vatis visit.
- ↑ Parva urbs prope Jeddah ad Mare Rubrum.
- ↑ Ibn Battuta hic incidit Hazrat Shah Jalal Yamani, sanctum Musulmanum, vulgo ibi appellatum Shah Jalal.
- ↑ Eo tempore appellata Serendip.
- ↑ Urbs appellata ab Ibn Battuta "Madinat Alkhansa" (مدينة الخنساء); dixit hanc urbem maximam esse orbis terrarum.
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones plenae
- C. Defrémery, B. R. Sanguinetti, edd. et interprr. 1853–1859. Voyages d'Ibn Batoutah. 4 voll. et index. Lutetiae: Société Asiatique. (Arabice, Francogallice) Vol. 1 vol. 2 vol. 3 vol. 4 Index.
- C. Defrémery, B. R. Sanguinetti, interprr.; Stéphane Yérasimos, ed. 1982. Ibn Battûta: Voyages. 3 voll. Lutetiae: François Maspero. Vol. 1 vol. 2 vol. 3.
- H. A. R. Gibb, C. F. Beckingham, interprr. 1958, 1962, 1971, 1994, 2000. The Travels of Ibn Baṭṭūṭa, A.D. 1325–1354. 4 voll. et index. Londinii: Hakluyt Society (Anglice).
- Editiones et versiones imperfectae
- Gibb, H. A. R., interpr. 1929. Ibn Battuta Travels in Asia and Africa. Londinii: Routledge (Anglice).
- Mackintosh-Smith, Tim, ed. 2003. The Travels of Ibn Battutah. Picador. ISBN 0-330-41879-3.
- Mahdi Husein. 1952. The Rehla of Ibn Battuta. Baroda. [Iter Indicum.]
- Eruditio
- Boulinier, Georges, et Serge Bouez. 1976. Notes sur les îles Maldives avec une référence particulière au texte d’Ibn Battûta/ Lutetiae: ASEMI.
- Dunn, Ross E. 1986. The Adventures of Ibn Battuta. University of California Press. ISBN 0-520-05771-6. Retractatus et iterum impressus, 2005. ISBN 0-520-24385-4.
- Gordon, Stewart. 2008. When Asia was the World: Traveling Merchants, Scholars, Warriors, and Monks who created the "Riches of the East." Da Capo Press, Perseus Books. ISBN 0-306-81556-7.
- Goucher, Candice, Charles LeGuin, et Linda Walton. 1998. "Transport, Temples, and Tribute: The Economics of Power." In the Balance: Themes in Global History. Bostoniae: McGraw-Hill. versio interretialis (pdf) apud www.learner.org
- Hrbek, Ivan. 1962. "The chronology of Ibn Battuta's travels." Archiv Orientalni 30: 409–486.
- Moraes, G. M. 1938. "Haryab of Ibn Battuta." Journal of the Bombay Branch of the Royal Asiatic Society. [De India occidentali.]
- Yamamoto, Tatsuro. 1936. "On Tawalisi described by Ibn Battuta." Memoirs of the Research Department of the Toyo Bunko. [De regno Champa.]
Nexus externi
recensere- A Tangerine in Delhi, commentarius a Tim Mackintosh-Smith scriptus, Saudi Aramco World (March/April 2006).
- The Longest Hajj: The Journeys of Ibn Battuta, commentarius a Douglas Bullis scriptus, Saudi Aramco World(July/August 2000).
- Ibn Battuta: Travels in Asia and Africa 1325-1354, alia, delecta ex libro ab Gibb 1929 converso.
- Google Books, nexus ad 2004 retractionem libri Gibb 1929.
- Ibn Battuta, situs Harcourt School Publishers.
- The Adventures of Ibn Battuta, ex libro a Ross Dunn scripto de situ San Francisco Unified School District.
- Journey to Mecca: In the footsteps of Ibn Battuta, pellicula de Ibn Battuta.
- Editio Defrémery et Sanguinetti (1853-1858) apud Google books: Volume 1, Volume 2, Volume 3, Volume 4.
- Textus Francogallicus ex Defrémery et Sanguinetti (1853-1858), cum introductione et notis a Stéphane Yérasimos factis, anno 1982 editis:Volume 1, Volume 2,Volume 3.